Sancti Aurelii Augustini ... opera omnia multis sermonibus ineditis aucta et locupleta

발행: 1835년

분량: 675페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

vocaremur; Vel non intueamur alios qui per annos sin gulos ad lavacrum regenerationi aCCurrunt, quale Sint ipsis diebus quibus catechigantur, XOTCiZantur, Cru- tantur, quanta igilantia conveniant, quo studio ser eant, qua cura pendeant Si tunc tempus non est discendi, quae vita Congruat tanto, quod accipere deSiderant, sacramento quando erit pon vero Cum aCCeperint, in tantis criminibus permanentes etiam OS baptismum, non

novi homines, sed rei veteres ut videlicet perversitate mirabili prius eis dicatur Induite hominem OVUm; et cum induti fuerint, postea dicatur : Exuite Veterem

cum Apostolus sanum ordinem tenens dicat Exuite, Veterem, et induite novumi; et ipse Dominus clamet: Nemo assuit pannum novum Vestimento Veteri, et nemon mittit Vinum novum in utres veteres Quid autem

aliud agit totum tempus , quo Catechumenorum locum et nomen tenent, nisi ut audiant quae sides et qualis vita debeat esse Christiani ut cum se ipsos probaVerint, tu C de mensa Domini manducent, et de calice bibant Quo

niam si ui manducat et bibit indigne judicium sibi

, manducat et bibit h. is Quod autem sit per Omne tempus, quo in Ecclesia salubriter constitutum est, ut ad nomen Christi accedentes Catechumenorum gradus exCipiat hoc sit multo diligentius et instantius his diebus,

quibus Competentes Vocantur, cum ad percipiendum baptismum sua nomina jam dederunt. X. Quid si, inquiunt, virgo neSCien Vir nupserit alieno pio si semper nesciat, utiquam ex hoc erit adultera: si autem sciat jam ex hoc esse incipiet, ex quo cum alieno Vir sciens Cubaverit. Sicut in jure praediorum, tandi quisque bonae fidei possessor rectisssime di citur, quandiu se possidere ignorat alienum: Cum vero

62쪽

scierit, nec ab aliena possessione recesserit, tunc malae sim dei perhibetur, tunc juste injustus Vocatur. Absit ergo, ut Sensu plane non humano, sed plane an Sic dolea mus cum flagitia corriguntur, tanquam Connubia diri mantur maxime in civitate Dei nostri, in monte sancto rius , hoc est, in Ecclesia, ubi nuptiarum non solum

inculum, Verum etiam sacramentum ita Ommendatur, ut non liceat viro uxorem suam alteri tradere quod iurepublica tunc R0mana, non solum minime culpabiliter, verum etiam laudabiliter Cato fecisse perhibetur . Neque hinc diutius modo disputare opus est, cum et illi

quibus respondeo non audeant affirmare, nullum hoc esses DCCatum, neque negent esse adulterium, ne ipsi Domino Sanctoque Vangelio aperte convincantur obsistere. Sed cum eis placet primum admittendos esse tales ad perci piendum baptismi sacramentum et ad Dominicam mensam, etiamsi correctionem voce manis estissima recusa e rint imo vero nihil eos de hac re prorsus admoneri oportere, Sed postea doceri ut si praecepti observationem reCeperint, Culpamque Correxerint, habeantur in trilico si autem Contempserint, inter Zi Zania tolerentur: satis ostendunt non se Crimina ista defendere, aut quasi te

via vel nulla sint agere. Quis enim adulterium bonae spei Christianus Inillum Seu parvum crimen existimet γXI. Ordinem tamen, quo haec in aliis vel corrigantur vel serantur, de Scripturis sanctis se proferre arbitrati tur, cum dicunt Apostolos Si egisse et de litteris eorum quaedam teStimonia proferunt, ubi reperiuntur prius insinuasse doctrinam fidei, ac deinde morum tradidisse

praecepta Atque hinc intelligi volunt, si dei tantummodo

regulam baptizandis esse insinuandam, postea Vero jam baptigatis etiam vitae in melius mutandae praecepta tra

63쪽

denda quasi aliquas Apost0lorum Epistolas legant ad eos qui baptizandi sunt datas, ubi de sola sicle disputaverunt; et alias ad baptizatos, quibus praecepta de malis cavendis bonisque instituendis moribus Continentur. Cum igitur eos ad Christianos jam baptigatos dedisse litteras

ConStet, Cur Utroque Sermone Contextae Sunt, et eo scili

cet qui ad idem, et eo qui ad vitam bonam pertinet pansorte jam placet ut baptigandis utrumque non demus, et baptigatis utrumque reddamus Quod si absurde dicitur, ergo fateantur Apostolos doctrinam suam X Utroque persectam suis Epistolis indidisseri sed propterea plerumque insinuasse prius idem , a deinde suo laci vitam bonam pertinet subjecisse , quia et in liomine ipso nisi praecedat si des, vita bona sequi non poterit. Quidquid enim homo veluti recte secerit nisi ad pietatem quae ad Deum est, reseratur, rectum dici non oportet. Quod si arbitrarentur aliqui stulti et nimis imperiti Apostolorum Epistolas ad Catechumenos datas , prosecto etiam ipsi faterentur, nondum baptigatis praecepta morum qui fidei Congruant, simul cum fidei regulis intimanda : nisi sorte ad hanc necessitatem sua nos isti disputatione compellunt, ut primas partes Epistolarum apostolicarum, ubi de id loquuntur, Catechumenis legendas velint; posteriores autem fidelibus, ubi jam praecipitur quemadmodum Christiani vivere debeant. Quod si stultissimum est dicere nullum ergo documentum est hujus opinionis ex Epistolis Apostolorum, cur ideo arbitremur baptizandos de sola fide baptigatos autem de moribus admonendos, quia illi primis partibus litterarum suarum Commenda erunt idem, ac poStea Consequenter ut bene a fidelibus viveretur hortati sunt. Quamvis enim illud prius, hoc posterius

.aepissime tamen una contextione Sermoni Utrumque

Catechumenis, utrumque si delibus, utrumque baptizan-

64쪽

dis utrumque baptigatis, SiVe Ut instruantur, siVe ne ob iviscantur, sive ut profiteantur, SiV Ut Confirmentur, doctrina sanissima et diligentissi na praedicandum est.

l si istolae itaque Petri, Epistolae Joannis, de quibus quaedam testimonia commemorant, addant et auli et alio rum Apostolorum, ea ratione accipiendum est quod ad verterunt prius de sidera postea de moribus dici, quam, nisi fallor apertissime expOSui.

XII. Sed in Actibus Apostolorum etruS, inquiunt, sic allocutus est illos, qui verbo audito baptigati sunt uno die tria millia, ut eis solam idem, qua in Christum Crederent, praedicaret. Qui cum dixissent: si Quid a vciemus respondit eis: Agite poenitentiam; et baptiZe-

tur UnUSquiSque vestrum in nomine Domini Jesu Christi in remissionem peccatorum , et accipietis donum Spi- ritu SanCtii. D Cur ergo non advertunt quod dictum est, u Agite poenitentiam 3 D Ibi est enim vitae veteris ex-p0latio , ut nova induantur qui baptigantur. Cui autem fructuoSa est poenitentia quae agitur de mortui operibus,

si in adulterio perseveret aliisque sceleribus, quibus dilectio mundi hujus involvitur λXΙΙΙ. Sed insidelitatis, inquiunt, tantummodo, qua in

Christum non crediderunt, eos voluit agere poenitentiam.

Mira praesumptio. nolo enim quidquam gravius dicere , quando eo audito quod dictum est Agite poeniten- tiam, D solius insidelitatis acta dicitur cum vita mutandae Vetere in novam doctrina Evangelica raderetur, Ubi utique et illud est quod in ea sent tilia ponit Apostolus: , Qui furabatur jam non furetur CίPlora quibUSe equitur quid sit deponere veterem hominem Ct indu len0vum. In his autem ipsis verbis etri liabent unde ad-m0neri I 0tuissent, si diligenter attendere voluissenti

65쪽

Cum enim dixisset: si Agite poenitentiam, et baptizetur munuSquisque Vestrum in nomine Domini Jesu Christi in D remissionem peccatorum, et accipietis donum Spiritus sancti Nobis enim haec est promissio et filiis nostris, et D omnibus qui Sunt longe quoSCumque advocaverit Dominius Deus noster o continuo subjecit qui Librum scrip sit, atque ait re Et Caeteris Verbis pluribus testificaba- tur, dicens: Eripite Vos a saeculo hoc pravo. At illi avi dissime capientes exceperunt verba et crediderunt et baptigati sunt, et adjectae sunt illa die tria millias animae i. Quis hic non intelligat si Caeteris pluribus D Verbis D quae a SCriptore propter longitudinem reticentur, id egisse Petrum, ut eriperent Se ab hoc saeCulo praVO; quandoquidem ipsa sententia breviter indita est, cui persuadendae verbis pluribus Petrus iustabat. Ipsa quippe summa posita St, Cum dictum est: α Eripite vos a saeculo, hoc pravo o Verbis autem pluribus, ut hoc fieret, testificabatur Petrus. In his Verbis erat mortuorum operum Condemnatio, quae nequiter agunt hujus speculi dilectores et Commendatio Vitae bonae, quam teneant atque Sectentur qui se ab hoc praVO Saeculo eripiunt. Jam itaque, si placet, affirmare conentur, eum Se eripere ab hoc saeculo pravo qui tantummodo credit in Christum, etiamsi in flagitiis quibus voluerit perseveret usque ad prosessionem adulterii. Quod si dicere nefas est, audiant baptizandi, non solum quid credere debeant, sed etiam quemadmodum se ab ho pravo saeculo eripiant. Ibi enim

Decesse est ut audiant quemadmodum credentes Vivere debeant.

XIV. Spado, inquiunt, ille quem hilippus baptiza vit, nihil plus dixit quam si Credo Filium Dei osse

D Jesum Christum et in hac professione continuo

66쪽

baptizatus est. Num et g placet, ut h0c 0lum homines respondeant, et continu baptiuntur nihil de Spiritu sancto, nihil de sancta Ecclesia , nihil de remissione peccatorum, nihil de resurrecti0ne mortuorum, postremo

de ipso Domino Jesu Christo nihil nisi quies Filius Dei

est, non de incarnatione ejus ex Virgine, non de passione, de morte crucis, de sepultura, de tertii diei resurrectione, de ascensione a sede ad dexteram atris aliquid dicendum est Catechiganti, ac profitendum credenti Si enim Spado cum respondisset u Credo Filium Dei esse Jesum, Christum, hoc ei susscere Visum est ut continuo baptigatus abscederet Cur non id sequimur Cur non imitamur, atque auferimu Caetera udri neCeSSe habemus, etiam cum ad baptizandum temporis urget anguStia , CX-primere interrogando, ut baptigandus ad cuncta resp0ndeat, etiamsi ea mem0ripe mandare non vacavit Si autem Scriptura tacuit, atque intelligenda dimisit caetera, quae cum illo Spadone baptizaudo Philippus egit, atque in eo quod ait: si saptizavit eum Philippus intelligi

voluit impleta omnia, quae licet taceantur in Scripturis gratia brevitatis, namen Ierie traditionis scimus implenda : pari modo etiam in eo quod scriptum est Vangeligasse Philippum Spadoni Dominum Jesum, mullo modo dubitandum est et illa in catechismo dicta esse, quae ad Vitam moresque pertinent ejus qui credit in Dominum Jesum. Hoc est evangeligare Christum , non tantum dicere quae sunt credenda de Christo , sed etiam quae observandae qui accedit ad compagem corporis Christi: imo Vero Cuncta dicererius sunt credenda de Christia non Solum cujus sit filius, unde secundum divinitatem,

unde SeCundum Carnem genitu , quae perpeSSu et quare,

quae Sit Virtus resurrectionis ejus, quod lonum Spiritus pr0miserit dederitque fidelibus; sed etiam qualia mem-

67쪽

bra, quibus sit caput, quderat, insitituat, diligat, liberet, atque ad aeternam Vitam honoremque sepultus est et quia perducat. Haec cum dicuntur, aliquando brevius atque constrictius, aliquando latius et uberius, Christus evangeligatur; et tamen non solum quod ad idem, verum etiam quod admores fideli uni pertinet, non praetermittitur.

XV. Hoc intelligi potest etiam in eo quod Commemorant dixisse Apostolum autum Nihil me duxi scire, in vobis, nisi Christum Jesum, et hunc Crucifixum'. Quod fili putant ita dictum, tanquam nihil aliud eis insinuatum esset Ut primitus Crederent, a deinde ap- figati quidquid ad vitam moresque pertinet discerent. Hoc, inquiunt, Apostolo satis superque suffecit, qui eis dixit, quod etsi multos paedagogos haberent in Christo, sed non multos patres, quia eos in Christo Jesu per Evangelium ipse genuisset. Si ergo ille qui per Evangelium genuit, quamVis gratia agat quod neminem ipsorum aptigaverit nisi Crispum et Gaium et Stephanae domum , nihil eos amplius docuit quam Christum crucifixum inuid si dicat aliquis, nec resurrexisse Christum eos audisse, quando per Evangelium geniti sunt Unde est igitur quod eis dicit Tradidi enim vobis in priis mis, quia Christus mortuus est secundum Cripturas, D et quia sepultus est, et quia resurrexit tertia die secundum, Scripturas', nsi nihil nisi crucifixum docuerat P Si autem non ita intelligunt, sed hoc quoque ad Christum crucifixum

pertinere contendunt, sciant in Christo crucifixo multa homines discere, et maxime quod si Vetus homo noster simul crucifixus est, ut evacuetur CorpUS eCCati , et D Ultra non Serviamus peccato'. inde etiam de se ipso

dicit u Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus

68쪽

58 AUGBSTINI AEPISCOPI est, et ego mundo i η roinde attendant, et videant quemadmodum doceatur atque dicatur Christus cruci fixus, et ad ejus crucem noVerint pertinere, quod etiam nos in ejus corpore crucifigimur mundo ubi intelligi tu omnis coerciti malarum ConcupiSCentiarum, C per hoc fieri non potest, ut eis qui cruce Christi sormantur, professa adulteria permittantur. Nam et apostolus Petrus de sacramento ipsius crucis, hoc est, passionis Christi, admonet, ut qui a Consecrantur peccare desinant, ita loquens Christo ergo passo in Carne et O eadem co- gitatione armamini; quia qui mortuus est Carne, desiit peccare, ut jam non hominum desideriis, sed voluntate, Domini Dei reliquum in carne viVat et aetera quibus consequenter Stendit, eum pertinere ad Christum Crucifixum, o est, per Carnem passum, qui in ejus Corpore crucifixis carnalibus desideriis bene vivit per Evangelium.

XVI. Quid, quod etiam duo illa praecepta, in quibus

Dominus ait totam Legem Prophetasque pendere, huic suae opinioni suffragari arbitranturi et si ea commemorant, ut quoniam primum praeceptum dictum est Di- , liges Dominum Deum tuum ex toto Corde tuo et ex

tota anima tua, et ex tota mente tua : Secundum autem

simile huic : Diliges proximum tuum tanquam te ip-n sum . o primum credant pertinere ad baptigandos, ubi dilectio Dei praecipitur secundum autem ad baptiZatos, ubi Videntur esse mores Conversationis humanae : sic

Obliti quod scriptum est Si fratrem tuum quem Vides non diligis, Deum quem non vides quomodo diligere, poteris Ayn t illud aliud in eadem Epistola Joannis . Si quis diligit mundum, non est charitas Patris in

69쪽

illo i is Quo autem pertinent omnia agitia morum malorum, nisi ad mundi hujus dilectionem Ac per hoc illud primum praeceptum, quod ad baptigandos pertinere

arbitrantur, sine bonis moribus observari nullo pacto potest. Nolo pluribus immorari, nam diligenter considerata ista duo praecepta, ita ex alterutro Connexa repe

riuntur, ut nec dilectio Dei possit esse in homine, si non diligit proximum, nec dilectio proximi, si non diligit Deum. Sed ad rem quae nunc agitur, quod de his duobus praeceptis diximus susscit. XVII. At enim populus Israel primum per mare Rubrum ductus est, quo significatur baptismus et postea legem accepit, ubi disceret quemadmodum viveret. Cur ergo baptigandis vel Symbolum tradimus, reddendumque reposcimus Nihil enim tale factum est erga illos quos per mare Rubrum Deus ab AEgyptiis liberavit . Si autem recte intelligunt hoc significari praecedentibus mysteriis de sanguine ovis postibus illito, et de a missinceritatis et Veritatis; cur non etiam illud consequenter intelligunt, ipsam ab AEgyptiis separationem significare discessionem a peccatis, quam baptizandi profiten tur Ad hoc enim pertinet quod a Petro dictum est: si Agite poenitentiam, et baptigetur unusquisque VeStrum in nomine Domini nostri Jesu Christi tanquam diceret Recedite ab AEgypto , et per mare Rubrum transite. Unde et in Epistola quae ad Hebraeos inscribitur,

cum eorum qui baptigantur Commemorarentur initia, posita est ibi poenitentia a mortuis operibus. Sic enim dicit Ideo remittentes initia Christi verbum, in Con D Ummationem respiciamus, non iterum jacientes sun D damentum poenitentiae a mortuis operibus, et fidei in is Deum, lavacri doctrinae, impositionis manuum reSUr-

70쪽

6o S. AUGUSTINI AEPISCOPIn rectionis etiam mortuorum et judicii aeternit is Haec igitur omnia pertinere ad initia Neophytorum Satis aperteque Scriptura testatur. Quid est autem a mortuis operibus poenitentia, nisi ab his quae portet mortificari, ut vivamus prius si adulteria sornicationeSque non sunt, quid jam inter opera mortua nominandum est Sic autem non sussicit professio recessionis a talibus, nisi etiam

lavacro regenerationis unCta praeterit , quae Velut per-Sequuntur, peccata deleantur Sicut non Suffecit Israeli tis recedere ab Egypto, nisi ea quae insequebatur hostium multitudo ejusdem maris suctibus interiret, qui Dei populo transitur, liberandoque patuerunt Qui ergo

profitetur ab adulterio nolle e mutare, quomodo per mare Rubrum ducetur, cum ab Egypto adhuc recuset abscedere Deinde non attendunt in ea lege, quae post transitum maris Rubri illi populo data est, primum esse praeceptum Non erunt tibi alii dii praeter me. Non, facies tibi idola neque ullum simulaCrum, quaeCumquen in coelo Sunt sursum, et quaecumque in terra deorsum D et quaecumque in aqua et sub terra; non adorabis ea, D neque Servies cis et caetera ad hoc praeceptum

pertinentia Assirinent itaque isti, si volunt, Contra ipsam Suam assertionem, etiam de unius Dei cultu cavendaque idololatria, non adhuc baptigandis, sed jam baptigatis es e praedicandum : et non jam dicant, eis qui baptismum percepturi sunt, idem tantum quae in Deum est intimandam, et post ejus acramenti perceptionem de moribus Vitae tanquam de Secundo praecepto eos quod ad dilectionem proximi pertinet instruendos. Utrumque enim lex Continet, quam post mare Rubrum tanquam post baptismum p0pulus accepit nec ita facta est distributio praeceptorum, ut ante illius maris transitum de cavenda do-

SEARCH

MENU NAVIGATION