Sancti Aurelii Augustini ... opera omnia multis sermonibus ineditis aucta et locupleta

발행: 1835년

분량: 675페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

601쪽

HIPPONENSIS EPIScopi

BEGUL AD SEI OS DEL

I. ANTE omnia, fratres Charissimi, diligatur Deus, deinde proximus, quia iSta praecepta Sunt principaliter nobis data. Haec igitur sunt, quae ut observetis praecipimus in monasterio constituti. rimum, propter quod in unum estis congregati, ut unanimes habitetis in domo, et sit Vobis anima una et cor unum in Deo : et non dicatis aliquid proprium, sed sint vobis omnia communia. Et dis tribuatur unicuique Vestrum a praeposit Vestro ViCtus et tegumentum, non aequaliter OmnibUS , quia non aequaliter valetis omnes , sed potiu uniCuique Sicut opus fuerit. Sic enim logitis inoctibus Apostolorum uia erant illis omnia communia , et distribuebatur unicuique sin cut cuique opus erat Τ. Qui aliquid habebant in s Cul quando ingressi sunt monasterium , liheliter illud velint inter se esse commune. Qui autem non habebant, non ea quaerant in monasterio , quae nec Oris habere potuerunt. Sed tamen eorum infirmitati, quod opus est, tribuatur, etiamsi paupertas illorum quando oris erant, nec ipsa necessaria poterat invenire Tantum non ideo Se putent esse elices, quia invenerunt Victum et tegu-nstentum , quale soris invenire non poterant. II. Nec erigant cervicem, quia sociantur eis, ad quos

602쪽

nasteria divitibus utilia, non pauperibus, si divites illic humiliantur, et pauperes illic inflantur. IIursus etiam illi, qui aliquid esse videbantur in Saeculo , non habeant

fastidio fratres suos, qui ad illam Sanctam Societatem ex paupertate Venerunt. Magi autem Studeant, Don de parentum divitum dignitate, Sed de pauperum fratrum societate gloriari. Nec extollantur, si communi vitae aliquid de suis acultatibus contulerunt; ne de suis divitiis magis superbiant, quia ea in monasterio partiuntur, quam Siei in saeculo fruerentur. Alia quippe quaecumque iniquitas in malis operibus exercetur , ut fiant: superbia ero etiam honis operibus insidiatur, ut pereant. Et quid prodest dispergere dando pauperibus et pauperem fieri, Cum anima misera superbior efficitur divitias contemnendo, quam fuerat possidendo omnes ergo unanimiter et Concorditer vivite, et honorate in vobis invicem Deum, Cujus templa facti estis. Ill Orationibus instate , lioris et temporibu ConStitutis. In oratorio ne in aliquid agat, nisi ad auod est faCtum Unde et nomen accepit ut si sorte ali tui etiam praeter horas Constitutas, si eis vacat, orare Volueri ut, non eis sint impedimento, qui ibi aliquid agendum putaverint Psalmis et hymnis cum oratis Deum, hoc Versetur in corde, quod profertur in voce. Et nolite Cantare, nisi qu0d legitis esse cantandum : quod autem non ita

scriptum est ut Cantetur non Cantetur.

IV. Carnem vestram domate j juniis, et abstinentiaesCae et potu , quantum valetudo permittit. Quando autem aliquis non potest jejunare, non tamen X tra horam prandii aliquid alimentorum sumat, nisi Cum aegro lat. Cum acceditis ad mensam, H0uec inde Sulgatis,

603쪽

REGULD AD IERVO I, ΕΙ. 575 quod vobis secundum consuetudinem legitur, Sine tu naultu et contentio nihil audite, ne Sola vobis sauc0ssumant cibum , sed et aures esuriant Dei verbum.

V. Qui infirmi sunt ex pristina consuetudine, si aliter

tractantur in victu, non debet alii moleStum esse, nec

injustum videri eis, quos secit alia Consuetudo sortiores. J ec illos seliciores putent, quia Sumunt quod non sumunt ipsi sed sibi potius gratulentur, quia Valent quod non valent illi. Et si is , qui venerunt ex moribus delicatioribus ad monasterium , aliquid alimentorum, Vestimentorum, Stramentorum , Operimentorum datur, quod aliis

sortioribus, et ideo felicioribus non datur, cogitare de heu quibus non datur, quantum de sua saeculari vita illi ad istam descenderint, quam is usque ad aliorum, qui

sunt corpore firmiores, frugalitatem pervenire nequiverint. Nec debent velle omnes, quod pauCOS Vident amplius, non qui honorantur, Sed quia tolerantur, accipere ne contingat detestanda perversita , ut in monasteri , ubi quantum possunt, stant divites labori0si stant pauperes delicati. Sane quemadmodum aegrotante necesse habent minus CCipere, ne graVentur cita et post aegritudinem sic tractandi sunt, ut Citius recreentur, etiamsi de humillima saeculi paupertate venerunt tanquam hoc illis contulerit recentior aegritudo , quod divitibus anterior consuetudo. Sed cum ire pri Stina reparaVerint, re deant ad feliciorem consuetudinem Suam quae famulos

Dei tanto amplius decet, quant minus indigent nec ibi eo teneat voluptas jam egel OS, quo necessitas levarat infirmos Illos aestiment ditioreS, qui in sustinenda parcitate fuerint sortiores melius est enim minus egere, quam plus habere. VI. Non sit notabilis habitus Vester, nec arsectetis vestibus placere, sed moribus. Quando proceditis si-

604쪽

mul ambulate, Cum Veneritis quo itis, simul state. In incessu, statu habitu , in omnibus motibus vestris , nihil fiat, qu0d cujusquam Offendat SpeCtum , sed quod vestram deceat sanctitatem. Oculi vestri etsi jaciuntur in aliquam foeminarum , sigantur in nulla. Neque enim quando proceditis, Deminas videre prohibemini : sed appetere, aut ab ipsis appeti Velle criminosum est. Nec solo tactu et assectu, Sed Spectu quoque appetitur et appetit concupiscentia Oeminarum. Nec dicatis vos habere animos pudicos, si habeatis oculos impudicos quia impudicus oculus, impudici cordis est nuntius. Et cum

se invicem sibimet etiam taCente lingua . Con SpeCtu U- tuo corda nuntiant impudica, et Secundum Oncupis- Centiam Carnis alterutro delectantur ardore, etiam intactis

ab immunda violatione corporibus, fugit castitas ipsa de moribus. Nec putare debet, qui in foeminam igito ulum . et illius in se ipse diligit fixum , ab aliis se non

videri, cum hoc secerit videtur omnino, et a quibus evideri non arbitratur. Sed ecce lateat et a nemine hominum videatur; quid faciet de illo super inspectore quem latere nihil potest yon ideo putaridus est non Videre, quia tanto Videt patientius , quanto Sapientius Puli ergo vir sanctus timeat displicere, ue Velit foeminae

male placere. Illum cogitet omnia videre, ne velit in minam male videre. Illius namque et in hac CaUS COmmendatus est timor, ubi scriptum est re Abominatio est, Domino desigens oculum i , Quando ergo simul Stis in Ecclesia, et ubicumque ubi et foeminae sunt in icem VeStram pudicitiam custodite. Deus enim qui habitat in vobis, etiam isto modo custodiet vox ex VObis.

VII. Etsi hanc, de qua loquor, oculi petulantiam , ualiquo vestrum adverteritis, statim admonete, ne Coepta

605쪽

REGIILL AD SERVO, DEI. 37 7 progrediantur, Sed de proximo corrigantur. Si autem et post ad onitionem iterum vel alio quocumque die, dip sum eum facere videritis jam Velut VulneratUm sanandum prodat, quicumque lio potuerit invenire prius tamen et alteri, vel tertio demonStratum ut duorum vel trium possit ore Convinci et Competenti Severitate coerceri. Nec vos judicetis eSSe malivolos , quando hoc iudicatis Magis quippe innocente non Stis, si fratres vestros, quos indicando Corrigere potestis, tacendo perire permittitis. Si enim frater tuus vulnus haberet in corpore, quod Vellet occultari, dum timeret Secari, nonne crudeliter abs te sileretur, et misericorditer indicaretur Quanto ergo potius eum debes manifestare me deterius putrescat in corde P Sed antequam aliis demonstretur, per quos ConViDCendu eSt, Si negaVerit, prius praeposito debet ostendi, si admonitus neglexerit corrigi, ne sorte possit secretius Correptus non innotescere Caeteris. Si autem negaverit, tun neganti adhibendi sunt alii, ut jam coram omnibus possit non ab uno teste argui, sed a duobus tribusve convinci ConVic tu Vero, SeCundum praepositi vel etiam presbyteri, ad cujus dispensationem pertinet, arbitrium debet emendatoriam subire indictam :quam si serre recusaVerit, etiam Si pSe non abscesserit, de vestra societate projiciatur. Non enim et hoc sit cru deliter, sed misericorditer, ne contagione pestis era plurimos perdat. Et hoc quod dixi de oculo non figendo, etiam in caeteris inveniendis , prohibendis, indicandis, convincendis, vindicandisque peccatis diligenter et sideliter observetur, cum dilectione hominum , et odio vitiorum. Quicumque autem in tantum progressus fuerit malum ut occulte ab aliqua litteras vel quaelit et munuscula accipiat, si hoc ultro confitetur , parcatur illi et oretur pro illo. Si autem deprehenditur atque convinci-CXXXIII. 37

606쪽

tur, secundum arbitrium presbyteri vel praepositi gravius emendetur.

Illi. Vestes vestras in unum habeatis , Subin Custode vel duobus, vel quot susscere potuerint ad eas excutiendas, ne a linea laedantur at sicut pascimini ex uno cellario, sic induamini ex uno Vestiario. Et si fieri potest, non ad vos pertineat, quod Vobis indumentum pro temporum Congruentia proferatur, Utrum hoc recipiat unus quisque, quod deposuerat, an aliud quod alter habuerat;

dum tamen unicuique , prout cuique OPUS CSt, non negetur. Si autem hinc inter Vos Contentiones et murmura oriuntur. Cum quaeritur aliquis deterius se accepisse

quam prius habuerat, et indignum se esse, qui non ita vestiatur, sicut alius frater ejus vestiebatur hinc vos probate, quantum vobis desit in illo interiore sancto habitu cordis qui pro habitu corporis litigatis. Tamensi sic vestra toleratur infirmitas, ut hoc recipiatis, quod deposueratis, in uno tamen OC , sub Communibus custodibus habete quod ponitis. Ita sane, ut nullus sibi aliquid operetur sed omnia Opera Vestra in Commune fiant, majori studio et frequentiori alacritate, quam si vobis singulis faceretis propria Cliaritas enim , de qua

Scriptum est, quod non quaerat qupe sua sunt i, Sic intelligitur , quia communia proprii S. non propria Communibus anteponit. Et ideo quanto plus rem Communem quam propriam Vestram CuraVeritis, tanto Vos amplius prose cisse noveritis ut in omnibus , quibus utitur transitura necessita S, Superemineat quae permanet Charitas. Consequens ergo est, Utiliam qui suis diis, aut aliqua necessitudine ad se pertinentibus in monasterio constitutis, aliquam contulerit vestem , sive quod lihel aliud inter ne cessaria deputandum , non occulte accipiatur, sed sit in

607쪽

hyst L Ab ovos rapi. 579 potestate praepositi, ut in rem Coinrnuriem fili actum, cui necesSaritim fuerit prppbeatur . Quod si aliquis rem sibi collatam celaverit, furti judicio condemnetur.

IX. Indumenta vestra secundu in arbitrium praepositi laventur, sive a vobis, sive a fullonibus ne interiores animae sotcles Contrahat mundae vesti nimius appetitus. Lava ruiti etiam corpori, Cum infirmitatis hcessitas cogit, minime denegetur. Fiat sine murmure de consilio inedici, ita ut etiam si nolit, jubente praeposito faciat quod faciendum est pro salute. Si autem velit, et sorte non 'pedit, suae cupiditati non obediatur. Aliquando en in etiamsi noceat, prodesse tamen Creditur quod de lectat. Denique si latens est dolor in corpore , famulo Dei dicenti quid sibi doleat, sine dubitatione Credatur. Sed tamen utrum sanando illi dolori quod delectat expediat,

Si non est Certum, medicus consulatur. Nec eant ad balnea, SiVe quo Cumque ire necesse fuerit minus quam duo

vel tres. Et ille qui habet aliquo eundi neCessitatein, Cum quibus praepositus jusserit ire debebit. Egrotantium C lira, SiVe post aegritudinem reficiendor uino sive aliqua imbecillitate etiam sine febribus laborantium , uni aliqui debet injungi, ut ipse de cellario petat, quod cuique pus

eSSe perspexerit. Sive autem qui cellario , sive qui vestibus, sive qui codicibus praeponuntur, Si De Urmure serviant fratribus suis. Codices certa hora singulis diebus petantur, extra horam qui petierit, non accipiat. Vestimenta ero et calceamenta quando indigentibus fuerint necessaria, dare non disserant sub quorum custodia sunt quae OSCUntur. X. Lites aut nullas habeatis, aut quam Celerrime si uiatis ne ira crescat in odium , et trabem faciat de sestuca, et animam faciat homicidam. Sic enim logitis:

608쪽

Quid odit fratrem suum, homicida est i Quicum sit c convicio vel maledicto, vel etiam criminis objectu ali

quem laesit, meminerit Satisfactione quantocius curare quod secit, et ille qui laesus est, sine disceptatione di mittere. Si autem invicem se laeserint, invicem sibi de bita relaxare debebunt, propter oratione VeStra qua Sutique quanto Crebriore habetis, tanto saniores habere debetis. Melior est enim qui quamVis ira saepe tentatur, tamen impetrare sestinat ut sibi dimittat, cui se fecisse agnoscit injuriam riuam qui tardius irascitur, et ad veniam petendam dissicilius inclinatur. Qui non vult di

mittere fratri, non Speret accipere orationis essectum. Qui autem nunquam Vult petere Veniam, aut non ex animo petit, sine causa est in monasterio etiamsi inde non projiciatur. roinde vobis a verbis durioribus parcite, quae Siemissa fuerint ex ore Vestro, non pigeat ex ipSO Ore proserre medicamenta, unde acta sunt vulnera uando autem necessitas disciplinae in moribus coercendis dicere vos verba dura compellit, si etiam ipsi modum vos eXCeSSiSSe Sentitis, non a vobis exigitur, ut a vobis subditis Veniam postuletis, ne apud eos quos oportet esSe SubjeC tos, dum nimium servatur humilitas, regendi frangatur auctoritas. Sed tamen petenda est venia ab omnium Domino , qui novit etiam eos quos plus justo sorte Corripitis, quanta benevolentia diligatis. Non autem Carna

iis, sed spiritalis inter vos debet esse dilectio. XI. Praeposito tanquam patri obediatur, multo magiSpresbytero qui innium Vestrum Curam gerit. Ut ergo cuncta ista Serventur, et si quid servatum minus fuerit, non negligenter praetereatur, sed ut emendandum corrigendumque curetur, ad praepositum praecipue pertinebit, ut ad presbyterum, cujus est apud Os major auCtO-

609쪽

ritas, reserat quod modum vel Vires ejus excedit. Ipse vero qui v0bis praeest non se existimet potestate dominante, sed charitate serviente felicem Honore Coram Vobis praelatus sit vobis, timore coram Deo substratus sit pedibus Vestris Circa Omnes se ipsum bonorum Operum praebeat exemplum Corripiat inquietos, Consoletur pusillanimes, suscipiat infirmos L. Patiens sit ad omnes. Disciplinam libens habeat, metuens imponat. Et quamViS Utrumque Sit neceSSarium, tamen plus a Vobis amari appetat, quam timeri: Semper cogitans Deo se pro Vobis redditurum esse rationem. Unde vos magis obediendo , non Solum VeStri, sed etiam ipsius miseremini: quia inter Vos, quant loco superiore, tanto in periculo majore VerSatur. XII. Donet Dominus ut observetis haec omnia cum dilectione, tanquam spiritalis pulchritudinis amatores, ethon Christi odore de bona conversatione fragranteS, non sicut servi sub lege, sed sicut liberi sub gratia constituti. Ut autem vos in hoc libello, tanquam in speculo possitis inspicere, ne per oblivionem aliquid negligatis, semel in septimana vobis legatur. Et ubi vos inveneritis ea quae Scripta sunt acientes agite gratias Domino bonorum omnium largitori. Ubi autem sibi quicumque vestrum videt aliquid deesse doleat de praeterito, Caveat de futuro, orans ut et debitum dimittatur, et in tentationem non inducatur. Amen.

SEARCH

MENU NAVIGATION