Sancti Aurelii Augustini ... opera omnia multis sermonibus ineditis aucta et locupleta

발행: 1835년

분량: 579페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

471쪽

Cliris tuni, saltem lion accipiunt Evangelium : isti autem fratres nostri utriusque Testamenti auctoritate devincti sunt; et tamen Criminari nos Volunt de Evangelio tradito, et nolunt ei credere recitato. Sed nunc fortasse hujus collationis cura suscepta diligentius persecutati sunt Scripturas sacras, et quia in eis innumerabilia testimonia re pererunt,intlibus promissa est Ecclesia sutura in omnibus gentibus, et toto orbe terrarum, Sicut eam reddi et praesentari coepisse in Evangeli et epistolis apostolicis, et in Actibus Apostolorum videmus, ut Ii et ipsa loca, et civitates, et provinciae leguntur, Per quas crevit, incipiens ab Ierusalem, ut inde se etiam in Africam non migrando, sed crescendo diffunderet. Non autem invenerunt atquod Testimonium divinorum eloquiorum, ubi dictum est eam perituram de caeteris partibus mundi, et in sola Africa Donati parte mansuram, et Viderunt quam Sit absurdum, pro illa quae fuerat peritura, tot testimonia divina recitari pro ea Vero, quae, Sicut putant, fuerat domino placitura, nullum ejus testimonium reperiri. Haec sorte cogitantes, ad Inienda VanaS. et perniciosas, et saluti aeternae contraria inimicitias , ad locum Collationis nostrae omne CODVenire Voluerunt, non ut tumultus novus

oriatur, sed ut Vetusta discordia finiatur. IV. Nam et illud, quo in nos solent graviter irritari, quod rege terrae, qu0s tanto ante praedictum est Christo domino servituros, leges contra haereticos et schismaticos pro catholica pace constituunt, Credimus quod aliquando cogitaVerint, non 8Se culpandum : quia et antiqui reges non solum gentis ebraicae, Sed etiam alienigenae, ne quisquam contra Deum Israel, hoc est Verum Deum, non tantum faceret, sed vel diceret aliquid, omnes regni sui populos praeceptis mina Cissimis terruerunt; et majoresistorum ipsam Caeciliani causam, unde nata est ista dis

472쪽

sensio, ad Constantinum imperatorem per Anulinum pro .consulem CCUSando miserunt, quod utique non ob aliud videntur secisse, nisi ut imperator Constantinus contra eos qui superati essent, eis qui superassent, aliquid regali auctoritate de Cerneret totamque ipSam Causam potuerunt, et sorte secerunt ipsius Collationis necessitate harchivis publicis perscrutatis, invenire olim esse sinitam, post ecclesiastica judicia, quibus absolutus est Caecilianus, illo etiam Imperatore judicante, ad Cujus examen rem totam et primo miserunt, et postea perduxerunt. Ibi potuerunt etiam causam Felicis Apiungensis ordinatoris Caeciliani, quem malorum omnium sontem in concilio suo dixerant, Cogn0SCente Eliano proconsule ex praecepto ejusdem Imperatoris inVenire purgatam. V. Quanquam et hoc Si attenderunt, et, quod facile suerat, adVerterunt in Scripturis sanctis Ecclesiam Christi permixtis Zizaniis, et palea, et piscibus malis suturam esse promissam Sque ad tempus messis, ventilationis, et littoris, utique C0gitare potuerunt, etiamsi malam Causam Caecilianus et coepiscopi ejus habuissent, nihil eos praejudicare potuisse orbi Christiano, quent Deus pauCi Credentibus tanto ante promisit, et nunc multis videntibus reddidit Nisi sorte plus contra Ecclesiam valuit homo peCcans, quam pro CClesia Deus jurans, et iniquitas quod amisit, quam Verita quod promisit. II se sentire quam sit stultum et impium jam ortasse viderent DC0gitaVerunt quoque damnatos a se Iaximianistas Primiani damnatoreS per potestates terrenas etiam de basilicis curasse pellendos, et ibi certius exemplo suo recentiore di dicerunt non esse peCCatum, Si tale aliquid Ecclesia contra rebelles suos ab hujusmodi potestatibus postulat et quod aliquos ex damnati postea receperunt, quos Cum

473쪽

EPISTOLA CXX ix. 463 damnarent, aliis etiam plurimis in eadem societat schismatis constitutis dilationem dederunt quos in Maximiani sacrilegi surculi communion impollutos mansisse dixerunt; et baptismum vel a damnatis, Vel a sociis eorum, quamvis foris in schismate datum, rescindere atque ite rare non ausi sunt Satis utique judicarunt, ea quae contra nos dicebant, exemplo suo esse damnata Dei Credendum est quod jam intelligant quam sit indignum, quam intolerabile, ut cum sedeant in Cathedris episcopalibus, cum istis, et cum ipso simul Primiano damnatores ejus et damnati in causa ejus, ut si pax in parte Donati, de Caeciliano infametur orbis ChriStianus, ne in paC Vivat unitas Christi. VI. Haec omnia fortasse cogitantes, et Dei timore permoti omnes collationis loco adesse voluerunt, non tumultus dispositione, sed pacis. Quod enim propterea Seuniversos adesse dixerunt, Ut eorum numeru appareat, quoniam eos paucos esse advesrarii pepe sui mentiti sunt;

hoc si aliquando nostris dictum est, de his locis dici verissime potuit, ubi nostrorum Coepiscoporum et Cleri CO-rum atque laicorum longe major est numerus, et maxime in Proconsulari provincia : quanquam, XCepta Numidia Consulari, etiam in caeteris provinciis Africanis nostrorum numero facillime superentur aut Certe in Comparatione omnium gentium, per quas Catholi: Ca Communio dilatatur, eos esse paucissimos rectissime dicimus. Sed nun si umerum suum innotescere OlutSSent, nonne ordinatius atque tranquillius innotesceret per eorum Suh- scriptiones, quas Ut mandato suo te Cernente subjungant, edicto admonuistio Quid sibi ergo vuli quod collationis loco omnes adesse desiderant 3 Si enim pacem non cogitant, quid non perturbabunt locuturi, aut quid illic

474쪽

464 ALGLSTINI T PISCOPI facient tacituri Nam etianis Clamor non it, Otu Susurrus ipse a Ultorum, Satis magnum strepitum faciet,

quo impediatur illa collatio. VII. Quid est autem quod in Notoria sua ponendum

putarunt, ideo se juste flagitasse, ut Omnes adeSsent, quia Omnes Conventi Sunt Ut Venirent : quasi possent eligi pauci, qui adesse deberent, nisi ab omnibus qui venissent, ut eorum electioni te praesente Subscriberent, ac sic in pauCi Omne essent, cum ab omnibus pauci electi essent. Aut ergo tumultus ab eis cogitatur, aut pax quorum illud optamus, illud cavemus : et ideo ne sorte, quod ab- Sit, hoc praeparetur potiua quod cavemus, quam quod Optam US, Consentimu adeSse omne illos, ut tamen a nobis tantus adsit numeruS, quantus tuae spectabilitati sufficere visus est ut tumultuosum per turbas si quid emerserit, nonnisi eis recte imputetur, in quorum parte praesen Ssuerit ad rem, quae a pauci agenda est, omnino Superflua

multi ludo. Si autem quod votis omnibus cupimus, quod ardeliter appetimus, quod suppliciter a Domino deprecamur, Causa unitatis faciendae illa erit necessaria multitudo, cum volueri ut Omnexa derimus, et tantum bonum, illo adjuvante qui hoc donat alacriter convolabimus, dicentes Du Fratres no Stri Stis , D non jam et , qui nos detestantur, sed qui odio sinito amplectuntur, ut nomen

Domini honorificetur i, et appareat illis in jucunditate

jam nobiscum experientibus, quam bonum Sit et jucundum fratres habitantes in unum. Et alia manu Optamuste , siti, in Deo bene valere. Item alia manu Aurelius

episcopus Ecclesiae catholicae Carthaginensis subscripsi. Item: Sylvanus primae sedis provinciae Numidiae subscrip Si.

475쪽

EPISTOLA CXXX .

AUGUSΤ1NL episcopus servus Christi, servoru inque Cliristi, religiosi e latitui. Dei Ros E 60 , in Doulino dominorum salutem.

Aus; ustinus Probcu vidum divit primaeribit quomodo si orandus Det S.

I. ET petisse te et promisisse me recolens, ut de orando Deo ad te aliquid scriberem, ubi tribuente ipso quem oramus, tempu faCultasque Oncessa est, Oportuit ut debitum meum jamjamque persolverem, et si studio tuo in Christi charitate servirem. Quam me autem laetificaverit ipsa petiti tua in qua Cognovi quantam rei tantae Curam geris, Verbis explicare non possum. Quod enim majus oportuit esse negotium viduitatis tuae, quam persistere in oratione nocte ac die, secundum Apostoli admonitionem Ille quippe ait u Quae autem vere Vidua est et desolata, Speravit in Domino, et persistit in oratione nocte ac die . inde mirum videri potest, Cum sis Secundum hoc saeculum nobilis, dives, tantaeque familiae mater et ideo licet Vidua, non tamen desolatara quomodo occupaverit cor tuum praecipueque sibi vindicaverit orandi cura, ni Si quia prudenter intelligis, quod in hoc mundo et in hac Vita nulla anima p0SSit eSSe Secura. II. Proinde qui tibi eam cogitationem dedit, profectos, cit quod Discipulis suis n0n pro se ipsis, Sed pro humano

476쪽

466 ALGUSTI XL EPISCOPI genere contristati S, et desperantibu S quemquam posse salvari, posteaquam ab illo audierunt facilius esse camelum intrare per soramen acu S, quam diVitem in regnum coelorum i mirifica et imisericordissima pollicitatione respondit, Deo esse facile quod i ominibus impossibile est. Cui ergo sacile est, ut etiam dives intret in regnum Coelorum, inspiravit ibi iam sollicitudinem , de qua me

consulendum puta Sti, quotiam modo esset tibi orandum. Ille namque cum etiam hic adhuc esset in carne, Zachaeum divitem in regnum coelorum naisit . et resurrectione atque ascensione glorificatus, niti hos postea divites

impartito Spiritu sancto secit hujus peculi Contemptores, et sinita divitiarum cupiditate ditiores. Quomodo enim

tu sic studeres orare Deum nisi sperare in eo quomodo autem sperares in incerto diVitiarum, et Contemneres praeceptum Saluberrimum, quo Apostolus ait u Praecipe divitibus hujus mundi n0n Superbe Sapere neque Spe - , rare in eo, Si Sperares in incerto divitiarum, sed in Deo vivo, qui praeStat nobis Omnia abundanter ad fruen, dum ut divites sint in operibus bonis, facile tribuant, , communicent, thesaurigent sibi fundamentum bonum, in futurum, ut apprehendant Veram Vitam . DIII. Debes itaque prae amore hujus verae vitae etiam desolatam te putare in hoc saeculo, in quantalibet ejus felicitate verseris. Nam sicut est illa vera vita, in cujus comparatione utique ista quae mulium amatur, quamlibet jucunda atque pr0ducta Sit, ne vita dicenda est: sic est etiam Solatium Verum. tiod per Prophetam Dominus promittit dicens: labo illi solatium Verum, pacem Su- per a Cena D in quo Solati quaecumque sunt terrena solatia, magi in eis des0latio , quam consolatio

477쪽

EPISTOLA xxx. 46 reperitur. Divitiae qiuippe at si te fastigia dignitatum, Caeteraque hujusmodi quibus se elices esse putant mortales verse illius felicitatis expe1 tes quid asserunt consolationis, Cum sit ei non indigere quam eminere praestantius; quae plus excruciant adepta timore amissionis, quam Concupita adeptionis ardores Talibus bonis non fiunt homines boni, sed aliunde boni facti bene utendo faciunt ut ista sint bona. Aon sunt ergo in iis vera solatia , sed ibi potius, ubi Vera ita j am inde necesse est ut fiat homo beatus, unde sit bonus. IV. Homines autem honi videntur etiam in hac vita praeStare non parva Solatia. Nam si paupertas angit si luctus moestificat, Si dol0 Corporis inquietat, si contristat exilium, si ulla calamitas alia vexat, adsint honi homines, qui non solum gaudere Cum gaudentit, HS Verum etiam stere cum lentibus norunt , et salubriter alloqui et c0lloqui sciunt, plurimum illa aspera leniuntur, rete Vantur gravia , Superantur adversa. Sed ille hoc tu ei sit per eos agit, qui Spiritu suo honos fecit. E contra si divitiae Circumfluant, nulla orbitas accidat, adsit sanitas carnis, incolumi habitetit in patria, et cohabitent mali homines , in quibus nemo sit cui si de habeatur, a quo non dolus, fraus irae, discordiae, insidiae timeantur a que sustineantur; nonne illa omnia sunt amara et dura,

nec aliquid laetum vel dulce est in eis ita in quibuslibet rebus humanis nihil est homini amicum sine homine amico. Sed quotusquisque talis invenitur, de cujus animo

et moribus sit in hac vita certa securitas Nam sicut sibi qui Sque, nemo alier alteri notus est; et tamen nec sibi quisque ita notus est, ut sit de sua crastina ConVersatione securus. Proinde quamvis ex fructibus suis multi Cognoscantur, et alii quidem bene vivendo proximos laetificent.

1 Rom. XII, s.

478쪽

468 s. IGESI IM 1 PISCOPI alii niale vivendo contristent tanaen propter humano rum animorum ignota et incerta, rectissime Apostolus admonet . ut non ante tempus quidquam judicemus, donec veniat Dominus et illumine abscondita tenebrarum , et manifestet cogitationes cordis, et tunc laus erit

unicuique a Deo I. In iis igitur vitae hujus tenebris, in quibus peregrinamur ad omino', quandiu per idem ambulamus, non per Speciem , desolatam debet se christiana anima reputare me desistat orare et Scripturarum divinarum Sanctarumque Sermoni discat tanquam lucernae in ob Scuro loco positae, fidei oculum intendere, donec dies hicescat, et lucifer oriatur in cordibus nostris . Hujus

enim lucernae quidam flans ineffabilis lumen illud est,

quod sic lucet in tenebris, ut non Comprehendatur a tenebris, cui videndo, fide corda mundanda sunt. Beatin enim mundo Corde, quoniam ipsi Deum videbunt Dei, Scimus quoniam cum apparuerit, simile ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti estβ. Tunc erit Vera ita post mortem , Verumque solatium post desolationem. Illa Vita eximet animam nostram de morte , et illud solatium

oculo nostro a lacrumis Et quoniam ibi jam non erit ulla te utati , ideo sequitur in eodem salmo . Sedes meos a lapSu Porro si nulla tentatio jam nulla oratio : 0n enim hi adhuc erit promissi boni expectatio, sed redditi contemplatio : undae, alacebo , inquit, Do

mino in regione Vivorum , D ubi tunc erim VS, non in deserto mortuorum . Ubi nunc Sumus. Quor tui enim es- tis, ait Apo Stolus et ita vestra abscondita est cum

Christo in Deo. Cum autem Christus apparuerit vitan vestra , tunc et O apparebitis cum ipso in gloria '.

479쪽

ΗΘ'CAES eitim vera vita, quam jubentur bonis operibus apprehendere divites et ibi est verum solatium, quo solatio nunc vidua desolata, etiam quae filios et nepotes habet, et domum suam pie tractat, agenS Cum omnibus suis ut ponant in Deo spem suam, dicit tamen in Oratione : si Sitivit tibi anima mea, quam multipliciter tibi et Caro mea, in terra deserta et sine via et sine aqua , quod est ista moribunda vita quibuslibet mortalibus solatiis frequentetur, quibuslibet itinerantibus comitetur, quantalibet rerum copia cumuletur nosti quippe ista omnia quam incerta sint. Et in illius promissae elicitatis Comparatione quid essent, eti9m Si incerta non essent λVI. Haec dixi quoniam sermonem meum Vidua dives et nobilis , et tantae familiae mater, de Oratione quaeSiSti, ut etiam tecum in hac vita permanentibus et Obsequentibus tuis, te sentias desolatam , nondum Utique apprehensa illa vita, ubi est verum Certumque Solatium, ubi implebitur quod in )rophetia dictum est Satiati sumus mane misericordia tua, et extiliavimus et jucundati su- mus in omni hus diebus nostris ducundati sumus pro

diebus quibus nos humiliasti annis quibus vidimus

ΥΙΙ. Antequam ergo ista con Solatio Veniat, quanta- Cumque temporalium honorum felicitate circumfluas, ut persistas in orationibus diu o nocte desolatam te esse memineris. Non enim Apostolus qualicumque vidus hoc munus tribuit si Sed quin vere, inquit, vidua est et de-n Solata , Speravit in Domino , et persistit in orationibus, die aeno te δ. , Quod vero sequitur vigi Altissime Cave :α Quae autem in deliciis agit, vivens mortua est. D Agit

enim lioni in iis quae diligit quae pro magia appetit, quibus beatum Se esse credit. Quapropter qu0d Scriptura

480쪽

dixit de lix illis Divitiae si a filuant ne apponatis cor is hoc etiam de deliciis tibi dico : Deliciae si assiuant, ne

appona Cor. Nola ideo te magni pendas, quod non de sunt, quod affatim suppetunt, quod vehit ex fonte largissimo terrenae felicitatis fluunt. Omnino haec in te de pice atque contemne, nec in iis quidquam requiras praeter integram corporis valetudinem. Haec enim contem nenda non est propter necessarios USUS Vitae, antequam

mortale lio induatur immortalitate Θ, hoc est Vera et persecta et perpetua sanitate, quae non terrena deficiens infirmitate corruptibili voluptate reficitur, sed coelesti firmitate persistens, aeterna incorruptione vegetatur. Nam et ipse Apostolus D Carnis, inquit, providentiam ne se ceritis in concupiscentiis δ, n quia gerimus Curam Carnis, sed ad necessitatem salutis uinem enim unquam

Carnem suam odio habuitsi, sicut itidem ipse dicit. Hinc

est uim quod et Timotheum, nimium', Sicut apparet, Corporis Castigat0rem admonet, ut modico in Utatur, propter stomachum et frequentes suas infirmitates R.

HII. Has ergo delicias, in quibus vidua si agit, hoc

est, si delectatione cordis haeret atque habitat, vivens mortua est multi Sancti et Sanctae omni modo caventes,

ipsas velut matres deliciarum divitias dispergendo pauperibus abjecerunt, et tali modo in coelestibus thesauris tutius cotididerunt. Quod si tu devincta aliquo pietatis osticio non facis, tu scis quam de iis rationem reddas Deo β. Nemo enim scit quid agatur in homine, nisi spiritus hominis qui in ipso est. Nos non debemus ante tempus quidquam judicare, donec veniat Dominus, qui et illuminabit abscondita tenet brarum , et manifeStabit CO-gitationes cordis, et tunc laus erit unicuique a Deo '.

SEARCH

MENU NAVIGATION