Sancti Gregorii papae I. cognomento magni Opera omnia : iam olim ad manuscriptos codices romanos, gallicanos, anglicanos emendata, aucta, & illustrata notis

발행: 1768년

분량: 471페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

super Genesim: Iet Inim quὶ certat in luctamine, aliquan apprehendamus Deum. Contemptad superiorem se , aliquando vero

eum, cum quo contendit, inferio

rem invenit. Designat ergo Angelus Deum, Jacob qui cum Angelo contendit, uniuscujusque persecti viri in contemplatione positi animam exprimit quia videlicet anima , cum contemplari Deum nititur, velut in quodam certamine posita , modo quasi exsuperat, quia intelligendo sentiendo de incircumscripto lumine aliquid degustat modo vero succumbit, quia, degustando iterum deficit. Quasi ergo vincitur Angelus

quando intellectu intimo apprehenditur Deus . Sed notandum quod idem victus Angelus nervum femoris Iacob et igit, eumque marcescere statim fecit, atque ab eo tempore Iacob uno claudicavit pede qui scilicet omnipotens Deus cum jam per desiderium, intellectum cognosci. tur, omnem in nobis voluptatemca is arefacit. Et qui prius quasi duobus pedibus innitentes, meum videbamur quaerere seculum te. nere, post agnitionem suavitatis Dei, unus in nobis pes sanus remanet atque alius claudicat quia videlicet necesse est ut debilitato amore seculi, solus in nobis amor convalescat Dei . Si ergo tenemus Angelum, uno claudicamus pede quia dum crescit in nobis sortitu. do amoris intimi infirmatur proculdubio sortitudo carnis . Omnis

quippe qui uno pede claudicat, soli illi Edi innititur , quem sanum habet qui cui desiderium terrenum jam arefactum fuerit, in solo pede amoris Dei tota virtute se sustinet, in ipso stat quia pedem amoris seculi quem ponere in

terra consueverat, jam a terra fus pensum portat. Et nos ergo, si ad parentes proprios, id est ad spirituales patres redimus, teneamus in via Angelum, ut suavitate intima Ab h: verbi incipit captu inissitivae etenim Vitae amabilis valde dulcedo est , quae super semetipsum animum rapit, coelestia appetit, terrena autem debere esse contem tui ostendit, spiritualia mentis oculis patefacit, corporalia abscondit. Unde bene Ecclesia in Canticis canti cant. s. a. corum dicit: Ego dormio , ct cor meum vigilat. Vigilanti etenim corde dormit, qui per hoc quod interius contemplando proficit, pravo oris opere quiescit C T LXVII.

Item unde Apra.

N Expositione beati Job, lib. I IACOB qui Angelum tenuit '' Τ'

uno pede mox claudicavit qui qui vero amore sublimia respicit jam in hoc mundo duplicibus incedere desideriis nescit. Uno enim pede innititur, qui solo amore Dei

roboratur. Et necesse st, ut alius marcescat quia mentis virtute crescente, oportet proculdubio ut carnis sortitudo torpescat. Unde&Propheta cum visionem Dei conspexisse se diceret, adjungit Elangui aegrotavi per dies plurimos quia cum ad virtutem Dei mens stringitur, a sortitudine propria caro lassatur.

Vidi Dominum facie ad faciem, oe G n. 3 a. o.

fulva facta es anima mea Um de visione Dei qualiter in M. Ita telligenda sit tractaretur , in expos. B. Job, adjunctum est Vidi Dominum facie adfaciem, O .

DUM ipsa per se Veritas dicit:

Nemo vidit faciem mea vi umqtiavi '33 quomodo acob testatur , dicens Vidi Dominum facie ad faciem' Humanae etenim mentis oculo interiori purgato , dum vitiorum omnium tribulationis igne erugo fuerit concremata, tunc mundatis oculis cordis

illa laetitia patriae coelestis aperitur: ut prius purgemus lugendo quod fecimus postmodum manifestius

242쪽

Sancti Paterii Lib. I. contemplemur per gaudi , quod

quaeramus. Prius a mentis acie , exu

rente tristitia, interposita malorum caligo detergitur tunc resplendente raptim coruscatione incircumscripti luminis illustratur. Quo utcumque conspecto , in gaudium cujusdam securitatis absorbetur , quasi post desectum vitae prete sentis ultra se rapta aliquo modo in quadam novitate vitae recreatur . bimens ex immenso sonte infusione superni roris aspergitur, ubi non se susticere ad id quod rapta est contemplaturo veritatem cntiendo

videt, quia quanta est ipsa veritas

non videt. Cui veritati tanto magis se longe existimat, quanto magis appropinquat . quia nisii illam ut cumque conspiceret, nequaquam eam conspicere se non posse sentiret. Adnisus ergo animi dum in illam in tenditur , immensitatis ejus coruscante circumstantia reverberatur opsta quippe cuncta implens, cuncta circumstat: idcirco mens nostra ne . quaquam se ad comprehendendam incircumscriptam substantiam dilatat, quia eam inopia suae circumscriptionis angustat. Unde ad semetipsam

citius labitur, irospectis quasi quibusdam veritatis vestigiis ad sua ima

revocatur . Haec ipsa tamen per contemplationem facta , non solida permanens visio, sed ut ita dixerim , quasi quaedam visionis imitatio Dei facies dicitur . Quia enim perficiem quemlibet cognoscimus, non immerito cognitionem Dei faciem ejus vocamus. Hinc ergo Jacob postquam cum Angelo luctatus est, ait rVidi Dominum facie ad faciem , ac si diceret: Cognovi Dominum, quia me cognoscere ipse dignatus est Quam cognitionem plenissime fieri , c. Paulus in fine testatur, dicens: Tum cognoscam sicut, cognitus sum.

Egressa est Dina ut videret mulieres regionis illius quam cum ιderet

sic heni lius Emor vel pinceps

terra illius, adamavit, rapuit; et dormivit cum illa, vi oppri. mens virginem et conglutinata es anima ejus cum ea trictemque lan ditiis delinivit. CV m de cavenda mentis vagatio- . Masa ne tractaretur , in codice Re ' gula Pastoralis adjunctum est: E. gressa est Dina , etc. DINA , ut mulieres videat alienae regionis , egreditur, quando unaquaeque mens sua studia negligens, actiones alienas curans, extra habitum atque extraordinem proprium vagatur. Quam Sichem princeps terra opprimit, quia videlicet inventam in curis exterioribus diabolus corrumpit. Et conglutinata est anima ejus cum ea quia unitam sibi per iniquitatem respicit. Et quia cum meos a culpa resipiscere atque admissum flere conatur

corruptor autem spes ac securitates vacuas ante oculo revocat, quatenus utilitatem tristitiae subtrahat recte illic adjungitur Tristemque blanditiis delinivit Modo cnim aliorum faeta graviora , modo nihil esse quod perpetratum est , modo misericordem Dominum loquitur , modo adhuc tempus subsequens ad poenitentiam pollicetur: ut dum per haec decepta

mens ducitur , ab intentione poeni, tentiae suspendatur quatenus tunc bona nulla percipiat , quam nunc mala nulla contristant tune plenius obruatur suppliciis, quae nunc etiam gaudet in delictis.

A P o LXX. De talari tunica of b c Um de perseverando in bono V 37

opere tractaretur , in expost , , . B. Iob l. i. adiunctum est De talari Anica Ioseph. IOSEPH qui in ter fratres undecim usque ad finem justus perseverasse describitur , solus talarem tunicam habuisse perhibetur. Quid est ergo talaris tunica nisi actio consummata quasi enim protens tunica talum corpori ope

rita

243쪽

superest, cum bona actio ante Dei oculos usque ad vitae nos terminum te- Ex AE ay, init . Unde, per Moyse cauda μ in bestii in altari offerri praecipitur ut videlicet omne bonum cum in cipimus , etiam pericveranti sine

compleamus.

G Ecce omniator ster venit: venite occidamus eum , ct videamus quid

illi proderunt somnia sua

N m. 3. Um de perversis cogitationibus Ita reprobarum mentium , contra dispositionis internae . praescientiam tractaretur, in expos. B. Job, l. 6. adjunctii est: Ecce somniator nostervenit, c. SAEPE nonnulli humana sapientia inflati , dum desideriis suis divina judicia contraire conspiciunt, affutis eis reluctari machinationibus conantur quo ad votum suum vim supernae dispositionis intorqueant , callidis cogitationibus insistunt, subtiliora consilia exquirunt. Sed inde voluntatem Dei peragunt , unde hanc immutare contendunt ataue omnipotentis Dei consilio dum resistere nituntur, ob

sequuntur quia saepe, hoc ejus dispositioni apte militat , quod ei

per humanum studium frivole re-B s 33 sultant, sicut scriptum es h Qui comprehendit sapientes in astutia eorum. In astutia namque sua sapientes comprehendit, quando ejus consiliis humana facta, etiam tunc congrue serviunt cum resistunt . Unde, per PI. ,, Psalmistam dicitur Novit Dominus cogitationes hominum , quoniam vana sunt. Quod metuis ostendimus si pauca ad medium gestarum rerum exempla proferamus . Joseph somnium viderat , quod suo manipulo stat rum ejus se manipuli pro-ifernebant : somnium viderat quod sol ac luna se cum reliquis stellis adorabant. Quae quia pure fratribus

retulit, eorum corda protinus futurae damnationis invidia pavorque percussit. Cumque ad se hunc venire Genesim. 22sconspicerent, malitia Leviente dixerunt : Ecce omniator ille venit; venit occidamus eum , vid amus

quid illi proderunt fomnia sua . Cumque se ejus dominio subjici metu unt, somniatorem in puteum deponunt, eumque Ismaelitis transeuntibus vendunt . Qui in AEgypto ductus , servituti subditus , luxuria accusatione damnatus, castitatis merito adjutus , Prophetiae judicio ereptus, omni AEgypto praelatus est rpe supernam vero sapientiam providus , frumenta congessit, . tu ro periculo necessitatis obviavit. Cumque in orbem fames inhorruit , de alimentorum praeparatione sollicitiis, Iacob filios in AEgyptum misit, qui frumentorum dispensationi praepositum Ioseph nescientes inveniunt

atque ut mererentur alimenta percipere , ejus dispensatorem compulsi

sunt, pronis in terram cervicibus adorare . ensemus ergo quomodo cogitationes hominum in ipsa sua provisione vis divina comprehendat. Ideo ab eis Ioseph venditus suerat, ne adoraretur sed ideo est adoratus, quia venditus Astute namque aliquid agere ausi sunt, ut Dei consilium mutaretur sed divino judicio, quod declinare conati sunt, renitendo servierunt. Inde quippe coacti sunt Dei voluntatem peragere unde hanc moliti sunt astute commutare . Sic sic divinum consilium dum devitatur, impletur Sic humana sapientia dum reluctatur, comprehenditur . Timuerunt fratres ne

Ioseph super eos excresceret sed hoc quod divinitus dispositum fuerat, cavendo actum es ut eveniret.

Humana ergo sapientia in se ipsae comprehensa est, quae voluntati Dei unde per intentionem restitit , inde

ejus impletioni militavit . Sic Saul dum David subjectum quotidiano

succrescere virtutum successu conspiceret, suam ei in coniugium filiam spopondit, atque in ejus dotem

244쪽

Sancti Paterii Lib. I. centum dari ab eo Philisthinorum

praeputia petiit, ut cum provocatus miles, ultra se Xcrescere quaereret,

inimicorum gladiis traditus vitam fi- .m,ra niret, sicut scriptum est : Non a bet necesse rex ponsalia , O tantum centum praeputia Thilshinorum , ut sat ultio de inimicis regis . Porro Saul cogitabat tradere David in a nus Philisthinorum, sed David dispositionis intima favore Oboratus, centum se dare perhibuit, ducenta praeputia reprobavit. Cujus nimirum operis Saul argumento stiperatus , superna providentia in sapientiae suae est consilio comprehensus quia unde succrescentis militis vitam se exstinguere credidit, virtutis ejus gloriam inde cumulavit . Sed quia nonnunquam astute se aliquid sapere etiam electi moliuntur , libet ad medium alium sapientem deducere, quo sinu interni consilii astutia mortalium comprehenditur, demonstrare . Prudenter quippe Ionas sa per voluit , cum ad rardicandam I)η r. a. 3. Nini vitarum poenitentiam ii sitis quia electis Gentibus Judaeam descritimuit, praedicationis of scium impleae recusavit , navem petiit , sugere Tharsis elegit sed protinus tempestas exoritur, sors mittitur , ut videlicet cognoscatur, cujus culpa mare turbetur . Jonas in culpa deprehcnditur, in profundum mergitur Ceto sorbente devoratur , atque l. luc gestante bellua pervenit , quo ire ponte contemsit . Ecce fugitivum Dei tempestas invenit, sors ligat, a re suscipit, bellua inestidit: quia auctoris voci obedire renititur, ad locum quo misitis suerat,

suo reus carcere portatur . Jubente

Deo ministrare domo prophetiam noluit , aspirante Deo bellua Prophetam vomuit. In torquet ergo Deus prudentiam hominum, ad ministerium suum, quando hoc in usum sua voluntatis redigit, per quod s-bi voluntas humana contradicit . cr- scrutemur adhuc Hebraeorum sapientiam , is videamus quid providendo, aut quid prohibendo provocavit

Certe cum ad Redemtoris nostri mi racula credentium turba conflueret cum sacerdotes populi invidiae facibus accensi mundum olf eum ire qhμη

cernerent, proclamarent , dicentes: Videtis quia nihil pr cimus

ecce mundus totus post eum abiit ut ab illo vim tantae concursionis I ho' o s. abscinderent , tria ire ejus potentiam morte conati sunt , dicentes Expecit ut tinus homo moriatur, ct non tota gens pereat sed Redemtoris mors ad conjunctionem sui corporis, id est Ecclesiae ali it , non ad separationem . Redegit ergo hoc ad pietatis suae o sequium , quod contra illum humana crud clitas exarsit . Gustus namque misericors mortalium acta disponens, alia con . cedit propitius , alia permittit ira-tUS atque ea quae permittit , sic tolerat, ut haec in sui consilii usum vertat . Unde miro modo fit , ut quod sine voluntate Dei agitur voluntati Dei contrarium non sit quia dum in bonum usum mala facta vertuntur , ejus consilio militant etiam , qua ejus consilio repti '' gnant . Hinc per salmistam dicitur magna opera Domini , exqui1ita in omnes voluntates Uus . Sic

quippe ejus opera magna sunt , ut per omne quod ab hominibus agitur, ejus voluntas exquiratur : nam saepe inde perficitur , unde repelli f. D. . putabatur . Hinc rursum dicitur Omnia quaecumque voluit Dominus fecit in coelo, in terra . Hinc Salomon ait Pon es sapientia , nouest prudentia , non est consitum contra Dominum . Restat ergo ut in cunctis quae agimus , vim supernar voluntatis inquiramusci cui videlicet cognitae , debet nostra actio devote famulari quasi ducem sui itineris persequi , ne ei etiam nolens serviat, si hanc superbiens dedi-

245쪽

super clinat Vitari enim vis superni consilii nequaquam potest , sed magna sibi virtute hanc temperat , qui se ceu 39 8 sub ejus nutibus refrenat , eique si bi pondera levigat, qui haec ex subjecto cordis humero volens portat. Λ T LXXII.

Ecce Dominus meus , omnibus Mihi

' puditis, ignorat quid habet in do mo sua , nec quidquam est quod non in mea sit potestate. IN ' expos. B. Job, s. o. QUI S. Ut mundi hujus successibus

ele Vatus, lenocinante cordis titia tentari se luxuriae stimulis sentit Ioseph factum ad memoriam revo cet, in arce se castitatis servet Qui dum sibi a domina conspiceret pudicitiae damna suaderi , ait : Ecce Dominus meus , Omnibus ibi traditis, ignorat quid habet ii domo sua, nec quidquam est quod non in mea sit potestate, vel non tradiderit mi bi , praeter te , quae uxor 6 As es

l, Quomodo ergo possum hoc malum facere , peccare in dominum meum ΘQuibus verbis ostendit , quia bona

quae assequutus fuerat, repente memoria intulit, .malum quod pulsabat, evicit. Et quia perceptae gratiae meminit , vim culpae imminentis regit . Cum enim voluptas 'lubrica tentat in prosperis , haec ipsa sunt prospera aculeo tentationis

opponendaci ut eo erubescamus prava committere, quo nos a Deo meminimus gratuito bona percepisse ,

illatam gratiam exteriorum munerum vertamus in arma Virtutum, ut sint ante oculos quae percepimus,&quaeque nos illiciunt, subigamus. Quia enim voluptas ipsa ex prosperitate nascitur , ejus prosperitas ethconsideratione seriendaci quatenus hostis noster unde oritur, indemoriatur.

In nostris T. non habet alium titulum hoc caput, nec aliud praemittitur sententiae Gregorianae . In excusis comiptissime , voluntas lu-ιica rentat in pro pera aculeo tentationi ορ-

Tom. In Genesim Considerandum quippe est, ne acceptum munus vertamus in vitium, ne per favorem vitae nos absorbeat ora. go nequitiae. Iram namque contra a os

superni judicis inexstuaguibiliter ac cendimus , si contra benignitatem illius

etiam ex ipsa sua largitate pugnamus. G I ii.

in de permanenti in Judaeo- Lia rum cordibus velamine tractaretur, in expos . . Iob , . . a bjunctum est: at ille relicto in manus ejus palli fugit , ic. CUM

mulier adultera Ioseph male uti voluiisset , relicto pallio sugit soras quia dum Synagoga Dominum Tu rum hominem credendo, quasi adulterin, complexu constringere voluit : ipse tegmen littera ejus oculis reliquit, ad cognoscendam suae divinitatis potentiam , conspicuum s 3 gentibus praebuit . Unde, Paulus dicit: Usque hodie cum legitur Moy ses , velamen est super cor euram Quae videlicet mulier adulier apud semetipsam pallium retinuit, 'uem male tenebat, nudum amisit. A I XXIV.

Intrabit Iacob in AEgyptum cum sum. r. animabus septuaζinta.

expositione B Iob , libro

in tertio . SAEPE sacra Scriptur χpartem pro toto ponere consuevit sicut intravit Jacob in AEgyptum cum animabus septuaginta . Quae nimirum cum animas memorat constat quia in

trantium corpora comprehendit T LXXV. Quod myptii, Iosep gubernante priusquam baraoni inopia ureservitii subderentur , ad sum I

menta perceperunt usquam vero

femetipsos urgente fame in famulos

ponenda de in a a de pro a Deo. Haecivitia editionis Vaticanae te cinuit usianvillaeus , de auxit. Hoc caput in s. nostr a desideraturis

246쪽

iis Sancti Paterii Lib. I. los vendiderunt, tune frumenta ad 4st: Fiat Dan coluber in tia

semen acceperAnt.

Um de remunerati e xe ser-x Vientium tractaretur , in expos. B. Job , lib. . adjunctum est sub AEgypti , Joseph gubernante σύ. AEGYPTII servitio publico Joseph dispensante , subjecti , cum juri regis semetipsos tradentes humiliant , frumenta etiam ad semen reportant. Frugem quippe ad esum etiam liberi accipimus , cum .sacro eloquio pascimur tamen ad quaedam quae in hoc mundo appetimus, in nostris voluptatibus vacamus . Sed servi facti, ad semen frumenta percipimus: quia dum plene Deo subdimur , etiam crbo prindicationis replemur . -

Issachar asinus fortis accubans inter terminos, vidit requiem quod esset bona , ct terram quod optima i supposuit humerum ad portandum. Vis de Gentilitati operibus tractaretur, in expos . . Iob l. 1 adjunctii est Issachar asinus

fortis accubans inter terminos c. INTER terminos accubare, est praestolato mundi fine requiescere , nihilque de his, quae nune in medio Versantur, quaerere, sed ultima de siderare . Et sortis asinus requiema terram optimam videt , cum simplex Gentilitas idcirco se ad ro bur boni operis erigit, quia ad aeternae vitae patriam tendit. Quae ad portandum humerum apponit quia conspecta superna requie, praeceptis etiam gravibus in operatione Deo se sub jicito quidquid intolerabilo pusilii nimitas asserit, hoc ei leve ac facile spes remunerationis ostendit.

7 Fiat Dan coluber in via, cerasse in semita , mordens ungulas equi, ut cadat ascensior Ius retro.'' I, Jm de adventu operationi-O bu Antichristi tractaretur, in expos. B. Job, lib. I. adiunctum

rastes in femita, oec. QUID hoc loco equi nomine, nisi praesens seculum designatui' quo in testimonio quid equus significet, cujus ungulas

coluber mordet, melius ostendimus, sim ea quae circumstant, paulo subtilius exponamus . Nonnulli enim de libu Dan venire Antichristum serunt, pro eo quod hoc loco Dan coluber asseritur mordens Unde non immerito dum Israeliticus populus terras in castrorum partitione susciperet , primus an ad sum. Aquilonem castrametatus est, illum scilicet signans, qui in corde suo dixerat Sedebo in monte testamenti, si lateribus Aquilonis, ascendam Iu- per altitudinem nubium , similis ero Altisimo , De quo per Prophetam dicitur: a Dan auditus est fremitus Iequorum ejus. Qui non solum coluber , sed etiam cerastes vocatur

cerata enim graece cornua dicuntur.

Serpens hic cornutus csse perhibetur, per quem digne Antichristi ad Ventus asserituro quia contra vitam delium cum mors pestiferae praedicationis armatur etiam cornibus potestatis. Quis autem nesciat semitam angustiorem esse quam viam Θ Fit ergo Dan coluber in vi , quia in praesentis vitae latitudinc eos ambulare provocat, quibus quasi parcendo blanditur sed in via mordet qui eos, quibus libertatem tribuit, erroris sui venen, consumit . Fit cerastes in semita quia quos fideles reperito se se ad praecepti coelestis angusta itinera constringentis non solum nequitia callidae persuasionis impetit, sed etiam terrore potestatis premit is in persecutionis angore, post beneficia ficti dulcedinis, exercet cornua potestatis. Quo in loco equus hunc mundum insinuat,

qui per elationem suam in cursum labentium temporum spumat; quia Antichristus extrema mundi apprehendere nititur , cerastes iste equi

247쪽

super Gunguat mordere perhibetur . Uogitas quippe qui mordere, est extrema seculi seriendo contingere, ut cadat ascensor ejus retro . Ascensor

equi est quisquis extollitur in di.

gnitatibus mundi. Qui retro cadere dicitur non in faciem , sicut Saulus cecidisse memoratur . In acie enim cadere, est in hac vita suas unumquemque culpas cognoscere easque poenitendo desere . Retro vero quo non videtur cadere , est ex hac vita repente decedere, ad quae supplicia ducatur ignorare . Et quia Iudaea erroris sui laqueis capta, pro Christo Antichristum exspectat, bene Jacob eodem loco repente in

electorum vocem conversus est, di-Gιn. . . cens: Salutare tuum exspectabo , ο-- mine id est, nos sicut infideles Antichristum, sed cum , qui in redemtionem nostram venturus est , verum credo fideliter Christum

Item unde supra. V Um de reproborum interitu I in de electorum humilitate tractaretur, in comment Ezechielis N s se tib x. ho m. . adiunctum est QUAERENDUM nobis est, cur Paulus pergens Damascum, superno illustratus lumine in faciem cadit, de ascensore equi, id est hujus mundi gloria elato dicitur : Ut cadat ne sim: et 27 ascensor 1us retro quia de perse cutoribus Domini scriptum est Ab I hq iere retrorsum cecidere in terram. Quid est hoc quod lecti in

faciem , leprobi retrorsum cadunt,

nisi quod omnis, quid post se cadit, ibi proculdubio cadit, ubi non videt 8 Iniqui ergo quia in invisibilibus

cadunt, post se cadere dicuntur quia ibi corruunt, ubi quid eos sequitur modo videre non possunt

Justi vero, quia in istis visibilibu οsemctipsos sponte deiiciunt ut in invisibilibus erigantur , quasi in faciem cadunt, quia timore compumcti videntes humiliantur.

Ben)am in lupus rapax mane comedit pygdam , ct vespere diυi de spolia. T Um de persecutiones doctrina Ira pauli Apostoli tractaretur, in expos. B. Job, lib. 48. adjunctum. est Benjamin lupus rapax mane comedit praedam , c. QUIS hocmen jam in nomine, nisi Paulus Apostolus designatur De Benjamin stirpe genitus, qui mane comedit praedam: quia in primordiis suis fideles quos potuit rapiens, crudelitati propriae satisfecit vespere spolia dividit, quia fidelis postmodum factus, sacra elotqui exponendo distribuit. Finis Libri Gensu.

Gravisimo errore in ed. verendum deum in missi tum Paterii tum Hom. in Ezech legatur quarendum, alia autem lectio nullum

censum patitur. In Michael legitur, Expliei lib. priamus de testimonis libri Gen eos. Incipiunt Capituta s.cundi libri de Urimonii libri Exodi

248쪽

CA PITULA

LIBRI SECUNDI IN EXODUM.

i. Uia timuerunt obstetrices Deum , discavit eis domos.

2. De Mo=se, quod , occiso A γ-pti dum in desertum secessisset, visionem vidit. 3. Item unde supra de flamma in

rubo.

η. Item unde supra 1. Quod plebi Israeliticae Chanaan

terra promittitur. 6. Item unde supra.

7. Quod Angclus , qui Moysi apparuisse describitur, modo Angelus, modo Dominus memora.

S. Quod Moses ad liberandum populum missus es, cum Tharao duris peribus ad opprimendum fuerat excitatus s. virga in colubrum versa. io Videat Dominus, iudicet quomodo foetere fecistis odorem

noctrum coram Pharaone, sertis IAS. II. item unde supra. Ir. Ecce constitui te Deum Tha.

raonis.

13. Abominationes 'utiorum immolabimus Domino Deo nostro. Iq. Item unde supra 11. Quod Mutus muscarum pla

ga percussa sit.

36. VentAs urens levavit locustas. 17. Induradit Dominus cor harraonis

18. De vasis aureis, argenteis ex Eguto sublatis. 19. Sument de sanguine Agni, ac ponent super utrumque postem 2 o. Primogenitum asini mutabis

2I. Cum emis Pharao populum non eos eduxit Dominus per visam terrae Thilisthiivi. zz. Quod columna, quae in eremo

populum praibat , per diem in nubem per noctem in ignem

apparuit.

23. Quid clamas ad me Zet q. De mann liis Israel desuper data. as. Manus Moysi erant graves. 26. Quod legem daturus Dominus in igne fumoque descendit. 27. Quod frae verba Dei in monte audire non valens , pracepta in campestribus accepit. 28. Quod Mo fe ascendit, o DO, minus in monte descendit. 29. Stetit populus de longe, Moy fes autem accessit ad caliginem in qua erat Dominus. O. Altare de terra facietis. I. Si emeris fervum Hebraeum, sex annis ferviet tibi , in fe-ptimo egredietur liber 32. Si quis aperuerit cisternam, non operuerit eam. 33. Cum debet tibi quidpiam frater tuus, cum abstuleris pignus ab eo, ante occasum pignus restitue sq. Quod o fe accepturlis Legem in montem ascendit. I. Facies quatuor circulos aureos, quos pones per quatuor partes anguli. 36. Duos quoque Cherubim aureos productiles facies, ex utraque parte oraculi.

37. Item unde supra 38. Tarabis, acetabula ac phialas , buribula , Iathos. 39. Item unde supra clo Facies, candelabrum ductile ex auro mundissimo. I. De decem cortinis tabernaculi, fugis cilicinis i. r. Item unde supra. L. Quod cum Dominκ tabernaculi tabulas erigi praecepit , fundi earum bases argenteas Iubet ηq. Quod columnarum quatuor esse

249쪽

bases argenteas praecepit c61. Quod in constructione tabernaculi, ut columnae argentea interius starent, paxillos erigi per circuitum exterius jussi sunt. 6. Facies oe humerale de auro, bdiacintho , ac purpura. 47. Rationale judicii facis opere pol)mito. 8. Quod sacerdos, cum in tabere Haculum ingreditur , duodecim lapides in pectore portare jube

tur.

69. Facies etiam ct mala punica. o. Facis etiam tintinnabula rarea in summitate pallii. I. Sume tibi aromata , Iacten, O Dcha cla Sedit populus manducare di-bere, o surrexerunt ludere. 53 Descende peccavit populus tuus. q. Dimitte me , ut irascatur furor

meus contra OS.

1. Si quis est Domini , Jungatur

Mibi ponat vir gladium sup rfemur suum.16. Cum egrederetur Moses ad tabernaculum , surgebat unlbersa

plebs, ct stabat unusquisque ad ostium papilionis sui.

17. 2 ' poteris videre faciem meam non enim idebit me homo

18. Est locus apud me, stabis

supra petram 19. Item unde supra. 6o. Qui reddis iniquitatem patrum sitis, ac nepotibus 6 I. Quidquid in cultum ad testes sanctas necessarium erat , viri mulieres rabuere 6Σ. Fecit, labrum an eum cumbas sua de speculis mulierum quae excubabant in ostio tabernaculi, in quo lavarentur A

DE TESTIMONIIS LIBRI EXODL

CAPUT PRIMUM.

Eαρii x at Ouia timuere obstetrices Deum ,

didicabit illis domos. CUM de cavendo mendacio tracta. retur, in exposit. B. Iob, 38 adjunctum est: tua timuere οὐ stetrices Deum c. SUMMOPERE cavendum es omne mendacium quamvis nonnunquam sit aliquod mendacii genus culpae levioris , . quisquam vitam praestin do mentia-CAp. r. ix tur. Sed quia scriptum est os quod '7 Mentitur, occidit animam . Et Ter- des omnes , qui loquuntur mendacium: hoc quoque mendacii genus persecti viri summopere fugiunt, ut nec vita cujuslibet per eorum allaciam defendatur, ne suae animae ooeant, dum praestare vitam carni nituntur alienae quamquam hoc ipsum peccati genus facillime credimus relaxati. Nam si quaelibet culpa sequen M. qu/'. .

t solet pia operatione purgari, quan

to magis haec facile astergitur, quam mater boni operis pietas ipsa comitatur Nonnulli vero ex obstetricum fallacia conantur asserere hoc menda cii genus non esse peccatum maxime quod illis mentientibus scriptum est: Quia discaTit eis Dominus domos. In qua magis recompensatione cognoscitur, quid mendacii culpassine- reatur. Nam benignitatis earum merces, quae eis in aeterna potuit vita retribui, pro admissa culpa mendacii, in terrenam est recompensationem declinata ut invita sua , quam mentiendo tueri voluerunt, ea , quae fecerunt bona reciperent, ulterius quod exspectarent, mercedis sua pra mium non haberent. Nam si sub tiliter perpendaturi, amore vitae prae

250쪽

sentis

mentitae sunt, non intentione mercedis Parccndo quippe conatae sui; infantium vitam tegere mentiendo , suam.

De Mostse, quod occiIMA Utio, dum in desertum recusisset, visionem ι die de flamma in rubo. X UM de appetenda mentis quie-L, te, vitando tumultu cura rum secularium tractaretur, in ex-

POL. B. Job, l. 3. adjunctum est: De Mo se quod occiso A gratio dum in il fertum recessisset, c. MOYSES admixtus Egyptiis quasi vigilabat:

idcirco vocem Domini in AEgypto positus non audiebat. Sed exstincto AEgyptio postquam in desertum fugit, illic dum quadraginta annis degit, quasi ab inquietis terrenorum desideriorum tumultibus obdormivit, atque idcirco divinam vocem percipe. re meruit; quia per supernam gratiam

quanto magis ab appetendis exterioribus torpuit, tanto verius ad cognon, ρ'' scenda interiora vigilavit. Cum ab ex-Sanchi Paterii Liber II. bo vocatus suis et accessit prbpius

ut videret visum is ecce rubus ardebat non consumebatur magnum est hoc miraculum . Si solam in eo historiam requiras , est unde legciatis nutriatur animus, ut videas quod in ligno ignis ardeat non consumat. At vero si typicam intelligentiam quaeras, quid flamma nisi Legem , de qua scriptum est . In ιι .dextera ejus ignea lex &quid rubus ille, nisi Iudacium populum designavit, peccatorum suorum spinis obsitum Sed rubus ardens consumi non potuit, quia Iudaicus populus Mignemo uidem Legis accepit, tamen peccatorum suorum spinas non deseruit, nec ejus vitia divini sermonis flamma concremavit Forta se in hoc facto alius majora per typum contemplari desiderat. Hujus quia sensus excrescit, elevantur pariter rotae. Inter homines enim pariter

perscchiis homo factus est unicus Dei filius, qui sua peccata non habuit, sed spinas nostrae nequitiae suscepit

ternis actionibus mens sopitur, tunc atque usque ad amonem pro nobis

plenius mandatorum Dei pondus agnoscitur. Tunc verba Dei mens vi. Vacius penetrat, cum ad se admit- aere curarum secularium tumultus recusat male autem homo vigilat, quando eum secularium negotiorum aestus insolenter inquietat . Aurem quippe cordis terrenarum cogitati O- num turba dum perstrepit, claudit; atque in secretarium mentis, quanto minus curarum tumultuantium sonus compescitur , tanto amplius

vox praesidentic judicis non auditur . Neque enim perfecte homo sufficit ad utraque divisus; sed dum

sic interius erudiri appetit ut tamen exterius implicem , unde exterius auditum aperit,inde interius obsurdescit.

Item unde supra.

Echom 7 in Egechielem. MOYSES enim cum de ardenti ru-

In g. nostris caput hoc minime legitur

se humiliare dignatus est, .in semctipsum ignem tribulationis nostra suscipere. Sed arsit , quia etsi ex

humanitate est mortuus, tamen immortalis ex divinitate permansit Suscepit a nobis unde sacrificium sererpro nobis, Qtamen impassibilis atque incommutabilis permansit in propriis, ut nos commutaret a nostris. .

De flamma tu rubo.

DUM de divinis mysteriis per si

gnificationem gestis tractaretur, in expos . . Iob lib. 28. adjunctum est De flamma in rubo SAEPE simul Qterrenis coelestibus j6nctis substantiis per Angelos linquitur Deus, sicut ad Moysen in monte, cum iussionis suae verba didit , ignem rubumque sociavit atque aliud superius, aliud in serius junxit. Quod tamen tunc solum a-

SEARCH

MENU NAVIGATION