장음표시 사용
81쪽
eam ex eadem qhi idem urbe oriundam Sed rερας συγγενείας eSSe. Huius meae senteritiae argumenta in annotatione proferam supra iam exposui cur vulgaris opinio, quae Manethoni divisionem in dynastias tribuit, mihi improbanda videatur. Praeter nomina et annos quominus multa ex Aegyptiacis describeret fricanus, vetuit consilium chronographiae; quem quidem laudamus quod aliquot regibus brevem adiecit annotationem. Utrum tamene Manethone an aliunde hanc depromserit, dubitant viri docti. Sed Boeckhius p. 176 sq. evidenter demonstravit animadversiones alias pertinere ad Aegypti historiam, alias ad synchronismos rerum ab Aegyptiis
gestarum cum Iudaeorum et Graecorum factis Synchronismos constituere Africanus in chronographiis conatus est Manetho Ver propter fontium naturam non Potuit, quapropter Omnes eiusmodi synchronismos ne dubitemus Africano tribuere. Accedit, quod B0eckhius acute ostendit omnes synchronismos egregie convenire cum Systemate chronologico Africani, quod aliunde cognitum est. Ceterorum annotationum paucae ab Africano, plures ab ipso Manethone profectae esse videntur, de quibus accuratius in annotatione disputabo. Fidem Africani, quantum scio, nemo huc usque in dubium vocavit neque causam XCogitare POSSUm,
quare ille, ubique bona fide agens, in excerpendo Manethone lectorem voluisset decipere. Sed si fraudiscrimine eum tenere non possum, tamen negligentia et socordia Manethonis narrationem interdum vehementer conturbasse in annotatione convincam. 5
82쪽
lllitis tironograpti iam interiisse vix Optis est ut mo- illam J. Magno historiae bono epitomen Aegyptiu-corum descripsit Georgius Syncellus de quo infra),
satis accurate, ut constare videtur ex eo, quod quae ex usebi chronico descripsit, Optime conveniunt cum Armeniaca eiusdem operis Versione, quae Paucos
Duas editiones chronographiae aut saltem Aegyptiacorum compendii curasse Africanum statuerunt Sca- er, Animadu in Chron. Eusebii p. 4 et Bunsenius I. p. 252, quod colligere sibi visi sunt e loco Syncelli, ubi citatur j δευτέρα εκδοσις Ἀφρικανου, sed ibi vocem δευτέραν spuriam esse comprobavit Boeckhius p. 122. Saeculo circiter post Africanum Eusebius Pamphili χθονὐκῶν duos libros edidit, quorum secundus χρονι-
κους κανονας continebat, et Primus quasi προπαρα-6κευὴ erat, ipse usebiu eam Oeat παντοδαπκὶν ἱστοριαν ubi documenta chronologica, in quibus canones niterentur, erant Xposita Totum hoc opus periit; sed canones in Hieronymi Latina versione forte fortuna Servati Sunt, et παντοδαπῆς στοριας plurima fragmenta suae chronographiae inseruerat Syncellus. His praecipue praesidiis et sagaci ingeni adiutus osephus Scaliger Eusebi chronicon restituere aggressus est, in cuius studi acquiescendum fuisset, nisi felici sorte, exeunte Proximo saeculo, ipsum Eusebi chronicon Αr
i Iulii Anicati Chronographiae fragmenta et epistolas edidit et illustravit M. I. Routh in II vol. Sacrarunt Beliquiarum.
83쪽
ineniace versum Constantinopoli repertum fuisset ij. Tunc apparuit multa, quae Syncellus ex aliis chrono graphis congesserat, usebio tribuisse Scalligerum, Syncellum contra Eusebiana multa Praetermisisse.
Iam caligerum non fugerat Eusebium in priore operis parte omnia fere ex Africani chronographia descripsisse ); cuius tamen observationis veritas nunc demum ex integro Chronico reperto manifeste apparuit. Exemplo unum hoc asseram Eusebius i. I. c. 41. Scriptores enumerat quorum Opera in παντοδαπὴ ἱστο- ριψ Xcerpserit, Sed hoc etiam caput ex Africano eum
descripsisse ostendit diebuhrius, in dissertatione de
utilitate quae eae Armeniae Euεebi Chronici εν-εione hiεtoriae redundet opuscul. I. p. 10 sq.). Plures enim, quibus se Sum 8Se profitetur, Scriptores in chronico ne semel quidem asseruntur.
Si haec Niebuhri suspicio vera est, non temere Xe quod in eodem capite usebius se Manethonis Aegyptiacorum monumentorum tribus libris usum esse praedicat, colligendum erit illi revera Manethonem ipsum ad manum fuisse. Diu autem a viris doctis iam dubitatum est, utrum Manethoniana usebii ex Afri cari an aliunde hausta sint, nequedum de hac re omnes consentiunt. Scaliger in Manethonis compendio quoque usebium totum ab Africano pendere ta-
λ Armeniacam versionem in Latinam linguam translatam ediderunt Maiias et Ohrab, Iediol. 181 S. R. Aucher, Venet. 1818.40. et iterum Maius in collectionis Vaticanae Vol. II. Qua postrema editione
2 Fide illius Protegom ad Eusebii Chronio.
84쪽
tuiti); Boeckhius coiitra, p. 116, cui Bunsenius Ι. p. 252 asse latitur, eum Africani compendium cum aliorum excerptis comparavisse censet et Aegypt0logi plures Africano usebium anteponunt, quasi ex ipsis Aegyptiacis hausisset. Sed horum saltem Opinio nullo modo defendi potest. Postquam enim Eusebius Aegyptiacorum epitomen X- posuit, sic pergit c. x in me : Quoniam vero et
Flavius Iosephus, de Hebraeorum moribus disserens, no Manethonis libris testimonia Xcitavit, Operae r ntium est eiusdem quoque verba iti medium afferre,n quae in priore de veteribus Hebraeis libro eiusmodin sunt.' Sequuntur ipsa Ioseph verba. Si Manetho nis Aegyptiaca ante oculos habuisset, eum aliter locuturum fuisse, demonstrare non opus est. Accedit quod praeter ea, quae ex African et Ioseph cognoscere potuit, nihil ex Aegyptiacis protulit. Quia autem neque ex ipsi Aegyptiacis hausit, neque semper cum Africano convenit, Boeckhius et Bunsenius putant, ut Supra iam monui, ex aliorum excerptis eum Africanum correXisse aut saltem mutasse. Quibus non assentior. Nam Africanus et u sebius universe non tantum inter se disserunt, si
relationem excipias de pastorum dominio, ubi hic illum corrupit, ut chronologiae suae Manethonem acc
i Protegom ad Euseb Chro ic. Νihil luculentum, vetustum, excel-vlens in eo est, quod non ex fricano deprompserit, cuiusmodis praestantissimum illud neque satis laudatum Dynastiarum Aegy-vptiacarum monumentum. V Cf. idem in Annot ad Graeca tis
bii, p. 4ll. et in Curione suos. p. 27s.
85쪽
modaret, quod iam observavit Syncellus et concedunt praeter oech hium omnes. Quod ad numeros annorum, discrimen Xplicatur partim ex eo, quod Syncellus codice Africani chronographiae usus sit, hic illic diverso ab eo quod viderat Eusebius partim e librariorum negligentia, partim ex incredibili Eusebii in
describendo Africano incuria Praeterea, si vera sunt
quae supra de dynastiis disputavi, explicari vix potest quomodo duo homines, alter alterius opus ignorans, idem plane consilium secuti sint, et, quod magis etiam mirandum, eadem vitia commiserint. Neque Boech hii et Bunsenti coniectura admitti potest, nisi ponamus Aegyptiaca in plurium manibus fuisse, quam ulla veri similitudo admittit. Cum caligero igitur Eusebii compendio, quoties ab Africano decedit, nihil tribuo neque totum illius opus ullius pretii aestimo, nisi ad restituendam interdum Africani manum. Non alienum erit de Syncello, apud quem solum Africani epitome exstat, hoc loco quaedam dicere. Georgius monachus, Iarasti Constantinopolitani pa
triarchae Syncellus, i. e. concellaneVS, anno P. C. N.
circiter 800 chronographiam scripsit, quam e variis chronicis, sed praecipue ex Africani et Eusebii operi bus quae illa adhuc aetate XSlabant, composuit. Quamvis saepius Manethonem ita citat, quasi ex ipsis Aegyptiacis hausisset, tamen dubitare non licet, quin ea non nisi ex Africano et Eusebio noverit. aestantur hoc, ut minora indicia omittam, quae asserti. 53 D. q. 'Επειδη ἰ Ἀων πο πιεστραὶμ Αἰγυπτιωκῶν
86쪽
o πολ λοῖς τοῖς περ τὰς χρονικὰς καταγινομD0ις ζητη- σεις, αυταὶ δ παρα Μανεθά ληφθεῖσαι τοῖς ἐκκλησια
gabit Syncelluna, si illi Manetho ipse ad manum fui set, non Africani et Eusebii ἐκδοσεις descripturum, sed p0tius Aegyptiae a semet ipso in compendium coacta allaturum fuisse. Praeter Africanum et Eusebium usus est etiam anodori et Aniani, quinti saeculi 'nachorum, operibus, qui et ipsi de Aegyptiorum chro- nologia sequndum Manethonem scripserant. Sed liquoque Aegyptiaca non nisi in Eusebii, fortasse etiam in Africani, compendio viderant, ita ut ex eorum chronographiis nihil novi Syncellus didicerit, et nobis
Servaverit, praeter coniecturas indignas quae repetantur, quum de incredibili Aegyptiorum chronologia
detrahere, eamque ita sacrae scripturae aptiorem reddere conati essent. Memoratur etiam a Syncello eiusqu0ddam Aegyptiorum chronicon, quod ex Eusebiano compendio a Graeculo aliquo ante onodori aetatem, conflatum esse ostendit oechhius P. 52 sq. quocum confer quae Burisenius I. p. 251, de hac re disputat. Eiusdem pretii est anonymi catalogus regum Aegypti0rum, quem sedulo descripsit Syncellus; Eratos-
87쪽
thenis enim et Manethonis regum nominibus incredibili modo confusis et corruptis eum CorraSum Me manifeste ostendit ungenius I. p. 263 sq. ita ut de eo silere mihi liceat. Si igitur fragmenta Africani et Eusebii excipias, ad Aegyptiaca restituenda Syncelli chronographia nihil nos iuvat. Seholiasta latonis p. 424 F. Behh. ἐκ των Μανεθα Αἰγυπτιακων XVID dynastiam assert, iisdem verbis
quibus Eusebius, omissa tantum annotatione a τατούτους Λιγυπτίων βασιλευς Ιωσης δεικνυται, Pro qua
aliam habet de anno a rege ait sex diebus aucto. Ex hac convenientia et discrepantia Boeckhius p. 116 collegit illum non ex usebio hausisse, sed utrumque sua communi fonti debere quod si verum esset, iniuria usebius reprehenderetur, quasi suo arbitri et sine ullo idoneae auctoritatis fundamento Africanum mutasset. Sed errasse videtur Vir Clarissimus. Nam si scholiasta annotationem ait adscriptam cum eo,
quod in anonymi catalogo regum apud Synceil.
p. 123 C. Asellii annotatum est, comparamu i), 3P- paret utrumque eiusdem esse naturae et scholiastam hausisse e chronographia aliqua, quae non amplius exstat, an odori fortasse autoniani, quae ad κδοσιν
88쪽
Eusebii descripta sed antiolationibus aucta fuerat. Ergo per Scholiastam Eusebius malae fidei in describendo Africano abs0lvi nequit Plures ecclesiae patres, qui Manethonis nomen fando audiverant, eum laudav iunt, quorum testimonia quamvis Parum valent, tamen hic describam. ertullianus pologet advers. Gentes, ΙΙΙ. p. 639 edit. aris. 1566 8'.): Reser- svanda antiquissimarum etiam gentium Archiva, Ae-ngyptiorum, Chaldaeorum , hoenicum advocandinetiam municipes per quos notitia subministrata est, maliqui Manethon Aegyptius et Berosus Chaldaeus, V etc. Cedrenus p. 10. Synceil. p. 15 D describens, an thonem nominat quibus adde Ioannis Antiochen et
Chronici Alexandrini nugas, iam supra S 2 in fine
Ex iis quae huc usque disputavi de scriptoribus, qui
Manethonis fragmenta nobis Servaverunt, Sponte Sequitur duos tantum Iosephum et Africanum ad restituenda Aegyptiaca conducere Eusebium non nisi ad Africani manum, et heophilum ad Iosephi confi mandam adhiberi posse; ceteros omne abiiciendos esse. Quare primo fragmenta secundi libri ab Ioseph servata, deinde compendia Africani et Eusebii, iuxta se invicem posita, Proferam.
Aliud Manethonis opus, cui titulus περὶ ρχαὶσμου καὶ υσεβείας, memorat orphyrius de abstin. l. I. c. 55 Cuius argumentum quale fuerit e titulo et e
89쪽
paucis, quae servata sunt, fragmentis, satis intelligi potest 'Αρχαζισμοῦ significat imitationem veterum, omne quod antiquum δt; ευσεβεια pieta est et rei gio. Et quia in primis in cultu pieta apparet, ipse deorum cultu interdum voce σεβεία significatur. Clemens Alexandrinus e g. in catalogo librorum Her
meticorum, Strom. l. VI p. 268 sq.) δέκα δε βιβλία)
καὶ τῶν τούτοις μοίων. - Ευσέβειαν h. l. idem fere Sera τιμὴν nemo est, credo, qui neget Hos d cem de cultu deorum apud Aegyptios libros sine dubio Manetho, ut sacerdos, accurate OVit, quapropter multa ex iis suo de eodem argument operi inseruisseverisimillimum est. Quam coniecturam confirmant ea,
quae ex illo Manethonis libro refert orphyrius: nam assi sacrificia tertinent Eadem quae lorphyrius, Plutarchus quoque e Manethone tradit, de Iside c. 73, unde colligo, quoties in hoc libello Manethonem citat, eum librum περι Ἀρχαισμου καὶ 4υσεβείας Spectare, praesertim quoniam semper loci citati ritus sacros aut
xj odem titulo, περ ευσεβείας, scripsit quoque Theophrastus. s. Diogenes Laertius I. V. c. 50. Ex hoc libro hausisse orphyrium , de abstinentia , demonstravit Ruhnhenius, Histoe . critic. Orat Graec. Rutilii Lupi editioni praefixa p. xxxvII sq. Fragmenta inveniuntur apud Porphyr de abstin. l. II 5, 11, 20, 26 et apud Scholiastam ristophanis ad ves V. 1354 ubi pro Θεόποριπος legendum esse Θεοφραστος Buhnhenius .a docuilin, in quibus omnibus locis agitur de sacrificiis vide de Rhoer, ad Porphyr. do abstin L L 20, quare libri titulus non do pietate sed do religione verti debet.
90쪽
mythologiam illustrant. Praeter loco ubi eum auctorem perhibet saepius lutarchum de Iside fragmenta ex isto Manethonis opere descripsisse patet ex Aeliano,
de natura animal. l. X. c. 16, ubi e Manethone referuntur eadem quae lutarchus c. 8. narrat, auctoris
nomine non apposito i). Et quum Manetho, ut testatur The0doretus Serm. ΙΙ. de herapeui. Tom. IV p. 501 D. edit. Sirmond. περὶ Ισιδος καὶ 'Oσιριδος καὶ 'Aπιδος καὶ Σαραπιδος καὶ τῶν Γλων θεῶν των Λιγυπτίων εα υθολογησεν in eodem, ni fallor, libro πιρὶ αρχαισμου καὶ ευσεβδεας), facile intelligi potest, quantum ex hoc opere Plutarchus profecerit. Crederem fere Omnia quae de Aegyptiorum mythologia et sacris caeremoniis docte disputat, nullo auctoris nomine addito e Manethone eum hausisse. Eiusdem theologici operis partem fuisse credo libellum περὶ κατασκευῆς κυμφίων, quem Suidas in v. Μαναίθω et κυφι Manethoni adscribit. Κυφι enim fuit mixtura quaedam in sacris usitata, quae quomodo ex quibus herbis esset miscenda Praescribebant τα ρα γραμματα, testellularcho de sidec. 81, qui plura de hoc μίγματι tradit, ni fallor, Manethonis quoque theologico opere ἱερα γραμματα libri Hermetici sunt, de quibus iam saepius dixi, quorum unum περὶ θυματων egisse assirmat Clemens Alexandrinus. Ex hoc sacro libro, opinor, Manetho plura transtulerat in suum περὶ ἀρχαισριου καὶ υσεβείας
i Post Bochartum, ierogoic. p. 698, hoc observavit Bunsenius I. 96. CL AEusebius, Praep. Euang. II. . . S, ubi narrat Manethonem fusius de diis Aegyptiorum egisse.
