장음표시 사용
61쪽
quam neque ista nisi e fragmentis mutilatis cognovimus i). Initium Aegyptiaca ceperunt a diis, quos olim in Aegypto regnasse fabulabantur sacerdotes deinde mo tales reges a Mene inde singuli deinceps enumerabantur, quorum nominibus adscriptum erat quot annos, menses et dies regnavissent, ex qua urbe essent oriundi,
et si quid praeterea de iis sacri libri traderent. Sponte tamen intelligitur non omnia historica documenta novisse Manethonem, quae suo tempore in Aegypto exstarent imo dubium non est eorum, quae adhuc supersunt, quaedam illum plane latuisse. Sic e g. exstat apud pagum arnali, in splendidi palatii ruderibus, tabula picta regem Iudaeae Rehabeamum captivum a Pharaone Scheschonii deductum exhibens ), quam Puto, non vidit Manetho. Nam si eam cognovisset, et inde retulisset Pharaonem istum Palaestinami quod Syncellus p. 16 D. contra Manethonis auctoritatem assert, illius opus κατα μίμησιν Βορωοοoi conscriptum esse , quamquam negari nequit, illius tamen fidei minime nocet. Nihil enim verisimilius est, quam Manethonem in componendo opere, cui exemplum ad imitandum Graecae literae nullum proponerent, sibi Berosum , qui paucos ante annos e sontibus Aegyptiorum ἀναγρmpiis simillimis historiam Chaldaeorum Graece conscripserat, elegisse quem Sequeretur. Talis imitationis nonnulla vestigia passim observavi. Neque Bicliterum Berosi fragmentorum editorem, similitudo inter Manethonem et Berosum latuit. Vide eum p. 4 hac de re accurate dispu
CL Champolli , Epist. ex Aegypt script p. 99. Nomina populorum a Seheselioni subactorum descriptu sunt in Champollionis collectione monumentorum Aegypti et Nubiae, Vol. I. ab CCLXXXIV. Authaniale sic scriptuni est nomen Iudaeae undetrigesimum
62쪽
olim invasisse et subegisse partem, sine dubio Iosephus illius testimonio ad suorum annalium traditionem confirmandam usus esset, atque Africanus ad haraonis nomen illud excerpsisset. Ex quorum silentio iure c0fligere mihi videor de expeditione regis Schesch0nkin alaestinam nihil habuisse Λegyptiaca. Iam inde sequitur non tantum egyptiacis tribuendum esse, quantum vulgo Aegyptologi tribuunt. II enim londubitant quin Manetho de omnibus regibus, initio a Mene capto, amplas retulerit traditiones, ita ut si illius opus integrum ad nos pervenisset, res Aegyptiacas
non minus a Graecas et Romanas accurate et plene teneremus ij. Sed minus recte ita iudicant et qui monumentorum sub primis Pharaonibus, naturam et documentorum paupertatem non omnino ignorat, fateatur necesse est, de regibus ante XII φ Africani dynastiam paucissima tantum Manethonem Narrare potuisse, ita ut praeter regum nomina et rognorum annOS, nienses et dies, quae in ἀναγραφαῖς notata invenerat,
nihil prope retulisse videatur. De XII VIII ' et Sequentium dynastiarum regibus plura eaque ditiora
monumenta exstiterunt, heroica carmina, Olchographiae, alia, quibus historiam suam Bel ita eum OPHI-visse vix dubito. Fortasse haec etiam causa fuit cur ab Ammenem e primo XII ' dynastiae rege, novum volumen inceperit nimirum ab huius inde tempore Manelli opus aridum et instar catal0gi nomina modo continens, et paucissimis animadversionibus OrnatuIn,
63쪽
faciebat perpetuam et copiosiorem enarrationem rerum
a singulis regibus gestarum. Idem significare mihi videtur Iosephus, ubi primos homines diutius quam
nos vixisse tradens, testem advocat anethonem τον την των Λιγυπτιων ποιησ=ενον ἀναγραφήν, nam
ἀναγραφή nominari vix potest liber qualis vulgo habentur egyptiaca sed Iosephus primum volumen, ubi
diuturna mythicorum regum ante Menam regna me morabantur, Spectat, cui, Si antecedentia vere disputavi, ναγραφή aptum nomen erat. Neque assentior Bun seni statuenti, I p. 108, Manethonem narrationi interposuisse aut adiunxisse indices, in quibus reges cum annorum, quot regnaVerint,
numero ordine essent dispositi; quos indices descripsisse et brevi annotatione ex ipso Opere desumta tantum auxisse Africanum. Sed cur distincti ab opere indices, nisi ipsum opus prolixius fuisse ponamus, quam par esse iam supra apparuit Accedit quod si Manetho ipse hos indices composuisset, explicari non possit, quomodo errores, qui secundum Bunsenium i)quoque in Africani conspectu reperiuntur, commissi fuerint; nam maiores sunt quam quos Manethon ipsi tribuamus, neque Africanus si indices e Manethonis opere tantum descripsisset, tam turpiter errare potuisset. Tandem Bunsenti opinio defendi nequit, nisi divisionem in dynastias Manethoni obtrudamus, quod improbandum esse iam supra vidimus.
λ Vide eum de ammeneme inter Iam et XII in dynastiam litteriecto II. p. 286, et de regibus Aethiopibus III. p. 137, disputantem.
64쪽
Tenendum quoque est, si ipsius Manethonis verba ab Africani et Eusebii addita mentis secernere VolumuS, eum historiam conscripsisse, hos vero ex illius historia clii Onologiam composuisse. Haec iam observatio sussiceret ad demonstrandum computati0nes regum et annorum, in fine voluminum positas, non Manethonis esse, sed compendii auctoris. Quod confirmant multa quae in computationem irrepsere vitia, quae Manetho commisisse non potuit ). Idem valet de regum in singulis dynastiis nominalorum et de antiorum quos regnaVerint numero. Nam ex eo, quod distributionem in dynastias Manethoni abiudicavimus, Ponte Sequitur neque Summam annorum in dynastiis ab eo
profectam esse. Praeterea si Statuamus anethonem dynastiarum reges et anno iPSUm ComputaSSE, Cum
Bunsenio statuere debemus Aegyptiacis indices fuisse adiunctos, quam sententiam improbabilem esse iam apparuit denique in fragmentis apud Iosephum talis
computationis exemplum desideratur. Attamen ex ii dem fragmentis et e totius operis natura verisimile est, auctorem interdum quot annos familia imperium Aegypti obtinuerit, designasse sed non semper, quia historiam, non chronologiam exponere ei consilium erat. Multo gravior quaestio est, utrum e mente Manethonis plures eodem tempore familiae variis Aegypti partibus imperaverint, an una toti, ex qua familia alter alteri semper successerit. Secundum Manethonem
i Miletia celiset Bunsellius I. p. 123, sed argumentiani, quo dit molim ullum valit, de quo infra BOeckhius, p. 4 sq. dubitat.
65쪽
plures simul regnasse censet ungenius I. p. 22 sq. cuius rei certissimum argumentum invenisse sibi videtur in iis, quae de serie annorum in Aegyptiacis ex posita tradidit Syncellus p. 52 D. τῶν ἐν τοῖς τρισὶ
μοι ριγ γενεων ε δυναστείαις λ ἀναγεγραμμένωναυτων, χρονος α παντα συνῆξεν ετη γφνε. Nimirum
haec verba sic interpretatur: Generationum 11 3 in tribus egyptiacorum voluminibus per 30 dynastias descriptarum temporis summa illi est 3555 annorum. Summa vero annorum singularum dynastiarum est 5366; ergo si Manetho dixisset totum Pharaoniam regnum durasse 555 annos, manifestum esset ex illius sententia duas interdum dynastias eodem tempore regnasse. Sed in Syncelli verbis neque hic, neque alius sensus inest, quippe corrupta sunt, et Sic emendanda, ut docuit vir doctus qui in diario dinburgens Bunsenti opus diiudicavit ): των ἐν τοῖς τρισὶ τομοι ρι γενεων ἐν δυναστείαις Γ ἀναγεγραμμένων αυτ α, scit τω Μανεθω χρονογρὰφ o τα πὰντα συνῆξεν τ' ,γφνέ. Idem quoque vidit oechhius, p. 136 sq. qui ver pro 6 χρονος, 'Aνιανος legendum censuit. Non Manethonis ergo sed chronographi cuiusdam, qui Aegyptiaca excerpserat, haec coni putatio est, ac hanc ob rem nihil valet. Et praeterea probanda videtur Boeckhii coniectura, Syncellum in Aniano vel quem alium citaverit chronographum non 3555 sed 435 5 annos, nanquam trium voluminum
66쪽
LII Summam, invenlSSe, quem numerum more SUO Corru
Hoc argumento igitur reiecto, videamus an alterum magis valeat. Desumtum est ex Aegyptiacorum apud Iosephum excerpto, ubi haec inveniuntur: ειε- ταυταδε των ἐκ τῆς Θηβαῖδος καὶ τῆς ἁλλης Αἰγυπτου βασιλέων γενεσθαι φησιν Manetho ἐπὶ τους ποιμένας
ἐπανασTασιν, καὶ πολεμον αυτοῖς συρραγῆναι μεγαν καὶ
πολυχρονιον. Hoc loco reges Thebaidis et reges ceterae Aegypti aequales commemorari certissimum est; cff. Ηeerenius, p. 104, oechhius, P. 118, et BunsentUS, ΙΙΙ. p. 24. Et, sine auctore etiam, facile crederemus, quum pastorum dominatio labi inceperit, plures Aegypti urbes servile iugum a cervicibus decussisse, et liberas civitates constituisse, quae Suum quaeqiae haberent regem ); sed simulac e tota Aegypto hostis fuit depulsus, unus statim legitimus harao imperium obtinet. Quod ipse Iosephus docet, nam tatim addit ἐπὶ ὁ βασιλέως, c. νομα ἐναι μισέ ραγμουθωσις ήττωμένους φησι τους ποιμένας. Nam Si
plures tunc temporis in variis Aegypti partibus reges fuisse significare vobiisset, dixisset, ni fallor ἐπὶ ἐτης Θηβαίδος βασιλέως κτε. Frustra quoque inde Opinionem confirmare conatur oechhius, quod Manetho
t Boeckhius . . omnia quae ad huius testimonii diiudicationem pertinent accuratissime exposuit, ita ut ad eum lectorem ablegare mihi liceat. Infra videbimus in fricani Aegyptiacorum compendio huius rei er- tum indicii in iiiveniri.
67쪽
ni Aegyptiaca, iubente hiladelpho, statim in publiea Alexandrina bibliotheca deposita sint; quare
non intelligo, quomodo tolemaeus vergetes Eratosthenem, huius bibliothecae praefectum, rursus Aegyptiorum chronologiam exponere iusserit; neque, quamobrem hic Manethonis opere neglecto, Diospolitanos annales adire maluerit. Manethonis Aegyptiaca eum
sine dubio non latuerunt, quare eXSpectare eum saltem exposuisse cur Manethonem non secutus esset; qua de re tamen omnino tacuisse videtur.
Sed tota haec Eratosthenis regum Thebanorum series, quaeque ad eam pertinent, mihi valde suspecta Sunt. Et, quoniam nuperrime Bunsentus Eratosthenis catalogum Manethonis Aegyptiacis anteponendum esse iudicavit, operae pretium erit investigare num revera huic catalogo plus quam Manethoni tribuendum sit. Unus qui catalogi mentionem facit, et qui eum
68쪽
λεγομένων Θηβαίων, ων τ ονοματα φατοσθενης λα- βων ἐκ των ἐν Λιοσπυλει ἱερων γραμματων sic legendum SSe pro ερογραμματέων antecedentia docent; eadem sunt quae Supra Αἰγυπτιακὰ πομνήματα
cantur, παρέφρασεν ἐξ Αἰγυπτιας ις 'Eλλὰδα φωνὴν, ἐνταυθαεληξεν ἁρχὴ ' ρξαμένη ἐν πο οὐ si κοσμι--
Ρlurimis hoc testimonium difficultatibus premitur. Nam primo Apollodorus chronographus, e quo Syncellus se hausisse praedicat, Scripsit quidem chronica, sed initium cepit a Troiae excidio, ut discimus e Scymno Chio quem vide tu fragment historic Graec. a uelleris collec t. p. 435), unde patet regum Thebanorum seriem in isto opere expositam non fuisse. Ut hanc dissicultatem amoveret, Vellei US, ProtegOm. ad fragm. histor Graec P. XLIII, Statuit Chronica, quorum n0titiam dedit cymnus, epitomen fuisse maioris cuiusdam peris, in quo res antetroianae etiam descriptae essent. Sed res antetroianae ex Apollodori chro
nicis ab Eusebio et Syncello solis asseruntur, et Nie-buhrius iam observavit, Opusc. I. p. 187, Apollodori chronica ecclesiasticis chronographis non nisi ex Alexandro Polyhistore nota fuisse. Quare dubito an revera Syncelli testimonium ex pollodoro manaverit.
69쪽
narrat; nam ηγεμον Θαντες non reges sed nomarchi
Ex iis igitur, quae supersunt, fragmenti Comprobari nequit Manethonem quarundam dynastiarum συγχρονισμον significasse; nam pastores, quibus dominantibus Pharaoniam imperium continuabatur, non legitimi reges fuerunt. Imo in annotationibus, quas Africanus regum Dominibus adiecit, plura indicia adsunt ex quibus contrarium sequi videtur. hinitarum
enim si dyn ' quam Memphitis regibus συγχρονον opinatur Bunsenius primo regi adscriptum est: sub, hoc Bubasti terra discessit; '' et secundo: γγ sub hoc, institutum est ut boves Apis quidem in urbe Mem- , phi, Mnevis autem in urbe Sollis pro diis colerentur. UUtraque annotatio inferioris Aegypti historiam spectat: cur autem, Si eodem tempore quo hi hinitae superiorem Aegyptum tenuerint, alios Memphitas tu inferiore regnavisse significasset, hi nitis potius quam
Memphitis historiam urbium in inferiore Aegypto sitarum apposuisset Regibus IX' dyn 'meracleopolitis Bunsenti opinione Memphitae I e et ΙΙ dyn rum
fuerunt aequales sed eorum primus Achthoes narra tur Omnes Aegyptios τοι ς ἐν πασ1 A resarco, crudeliter vexavisse ergo reges Heracleopositae totam Aegyptum obtinuerunt. Neque aliter statuendum de V dyn , quae dicitur ξ Ελ φαντίνης , non ἐν 'Ελεφαντίννὶ, ut
scribendum fuisset, si sedem imperii non Memphin sed lephantinensi fuisse Manetho voluisset i).
i Haec interna argumenta contra iiiisenium primus attulit vir doctus iam stupra laudatus in diario dilaburgensi.
70쪽
Quare nullus vereor Statuere dynastiarum Ουγχρονισμον
in Aegyptiacis non expositum fuisse utrum tamen recte se habeat haec Manethonis expositio nec ne in hac commentatione diiudicare mihi non licet. Librum e tam puris fontibus haustum et tanta
fide conscriptum periisSe, semper erit quod doleamus. Sed tamen non prorsus irreparabile damnum est. Persuasum saltem mihi habeo, et, ut spero, aliis etiam persuasi, Aegyptiaca tantum de iis temporibus amplas continuisse relationes, quorum adhuc Plurima Super Sunt monumenta de iis contra, ex quibus praeter nuda regum nomina, et annos, quos singuli regnaverint, nihil fere traditum accepimus, neque Mane thonem multa narrasse. Si hoc verum est, nihil nos vetat sperare fore ut aliquando, singulis quae ad nos pervenerunt praesidiis accurate exploratis et prudenter adhibitis, Aegyptiorum historiam restituamus, accuratiorem et pleniorem, quam in Manethonis opere erat exposita. Debebimus magnam partem illud, libentes fateamur, Iosepho et chronographis ecclesiasticis, qui nobis fragmenta et conspectum Aegyptiacorum Servaverunt; nam si uberrimo hoc fonte caretemus, de chronologia restituenda cogitare vix auderemus, aut saltem multo plura et graviora impedimenta haberemUS.
