Scientia navalis seu tractatus de construendis ac dirigendis navibus. Pars prior posterior ... auctore Leonhardo Eulero ..

발행: 1749년

분량: 558페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

alia directio exoritur. Vi autem Venti hoc modo pro cursu directo determinata , duplex inde esiectus in navim redundat , alter quo nauis propellitur, eteo Vsque propellitur, quoad resistentia ipsi vi propellenti fiat aequalis , nauiSque tum motu uniformi provehatur ; qui stutus aequalitatiS, cum mox eueniat, EX vi propellente cum resistentia comparata statim celeritas nauis, qua unifbrmiter

progredietur, colligi potest.

Praeterea vero vis venti momentum asseret ad navim antrorsum inclinandam, dum contra ex resistentia oritur vis ad nauim retrorsim inclinandam, quare si hae duae vires fuerint aequaleS, nauis nullam inclinationem subibit. Illud autem momentum praecipue pendet ab altitudine malorum , quo enim altius velae anduntur , eo maius inde resilitat momentum ad nauem inclinandam: dum

ratione motus progressivi perinde est, siue vela altius siue humilius sint expansa a

32쪽

sa, dummodo eandem vim a Vento eracipiant. Hinc igitur altitudo malorum ita definiri potest, ut ab actione venti naui nulla inclinatio inducatur: verum haec, quae ad malos attinet , atque dispin

sitionem velorum, ex Contemplatione cur

sus obliqui potissmum stini determinan

Cursiis autem obliqum, ut iam notuvimus , existit si vela non normaliter ad nauis directionem expanduntur, ita ut media directio omnium virium a Vento eXceptarum a nauis directione declinet. Secundum hanc ergo mediam direct io- .nem nauis primum propelletur, sed in eadem directione motum non prosequetur, propterea quod vis resistentiae hoc modo vi propellenti nunquam aequalis et directe contraria fieri posset, Statim enim atque nauis oblique sertur, quoniam alterutrum latus in aquam impingit, resistentia lateralis mox fit perquam magna prae resistentia , quae licundum n

33쪽

- χ a: in vis directionem agit, unde in quoius mintu obliquo direct io resistentiae multo mugis a directione nauis declinat, quam ipsa directio motus: sic verbi gratia euenire potest , ut , dum directio cursiis adirectione nauis tantum angulo Io' d clinat , directio resistentiae indo Io' declinare possit. Ex quo perspicuum est si directio vis propellentis fuerit obliqua, obliquitatem cursiis eiusmodi Qre , ut media directio resistentiae fiat direct ionivis propellentis contraria. Sic in casti modo memorato, si directio vis prope,

lentis cum directione nauis faciat angimium IO', cursias nauis tantum io' a directione nauis declinabit, quia ex hoc cursu resistentia nascitur, cuius directio;o' declinans sit directioni vis propellentis contraria; nauis autem tantam celerit,

tam adipiscetur, ut vis resistentiae vi propellenti etiam quantitate aequalis euudat; ex quo non Qtum obliquitatem Cum si is sed etiam eius celeritatem determin

34쪽

re licebit. Ex hoc autem discrimine inter directiones vis propellentis et ipsius cursiis maXimum Commodum in nauigatione obtinetur quod cursiis eam regionem Ue stin, Vnde ventus spirat, institui queat; ita scilicet, ut vento flante borea, CU , sUS nauis ultra ortum vel occastim boream versiis dirigi possit; atque naues eo praestantiores censeri Qient , quo propius ad venti regionem contendere Valent.

Pendet igitur haec insignis virtus potiMsmum a resistentia laterali prae resiste tia directa, ita ut quo magis resstentia lateralis augeatur, vel resistentia directa

minuatur, eo propiuS nauis aduersiiS Ventum conari valeat: ceteris autem paribus , naues quo fuerint longiores, eo magis hac praerogativa gaudebunt. Ex vi autem venti in cursu obliquo momenta nastuntur ad motus naui circa omneS tres avis ante memoratos imprimendos. Primo enim uti in citrsii directo nauis proram versus deprimitur, ni-

35쪽

si quatenus hic essectus a resistentia aquae impeditur vel saltem diminuitur. Cum rautem stabilitas nauis, qua huic inclina- nationi retustatur, sit maxima, nulla hinc tanta inclinatio oriri potest, quae esset metuenda , neque igitur eX hoc capite

pia velorum neque malorum altitudo restringitur. Verum cum in cuisu a, modum obliquo vela sere secundum nuvis longitudinem explicentur, directio

UiS a Vento eXceptae propemodum ad directionem nauis fit normalis, unde mini-mUm oritur momentum ad nauem in i tus seu circa axem longitudinalem inclinandam , quod momentum eo erit mu'' ius, quo altiores fuerint mali, neque hoc casia vis resistentiae multum istam inclinationem diminuere valebit. Qilare cum

stabilitas nauis respectu huius axis sit minima , seu inclinationi minime resistit, hinc in cursu obliquo admodum notabilem inclinationem ad latus oriri necesse est, trade nauis facile in sinamtun dis

36쪽

crimem incidere si vel vis a vem to excepta fuerit nimis magna, vel nimis alte applicata. Atque hinc, Cum re lorum amplitudo per nauis capacitatem determinetur , eorum altitudo quoque ac proinde altitudo malorum definitur , quae maior esse non debet, quam ut nauis inclinationem inde in curi obliquo orbundani sine periculo istinere queat. Praeterea vero etiam in cursia obliquo euenire potest, ut a vi venti nauis ad moetum gyratorium circa mem verticalem incitetur, cum qua vi coniungenda est ea , quae ad similem effectum prodimcendum ex resistentia nascitur, ac nisi vel utraque haec vis evanescat, vel ambae se mutuo destritant , maximo inde vitio naues assiciuntur. Ne enim hoc casu nauis actu in gyrum agatur, actione gubernaculi est prouidendum, quae etiam saepenumero huic essectui compescendo impar esse Elet, ut taceam. tam coni,nua gubernaculi actione cursiam nauis non

37쪽

mediocriter impediri. Quae naues hoc vitio laborant, eae regimen gubernaculi re puere dicuntur , qhiod merito intersiimma nauium incommoda numeratur:

imprimis ergo in fabrica nauium in id est incumbendum , ut hoc vitium evitetur, quod idon malorum collocatione essi ci poterit. Namque ut naui a viribus Qllicitantibus nullus motus gyratorius Ci in axem verticalem, qui ser centrum grauitatis nauis ductus concipitur, imprimatur, necesse est ut media directio omnium virium per ipsum hunc axem

transeat, tum enim momentum harum virium respectu huius axis sumtum eu nescet. Quamobrem malos in quaque n vi ita collocari oportet, ut omnibus velis expansis cunctarum virium, quae ipsis avento imprimuntur, media directio per axem illum verticalem transeat, seu ut planum verticale , quod per mediam virium directionem ductum intelligitur, simul per natus centrum grauitatis tran

eat.

38쪽

egi. Hoc scilicet tenendum est, s msdia directio virium resistentiae iam simis te per istum axem transit, sin autem

hoc secus eueniat, etiam malorum collocatio modo tradita tantum immutari debet, vi momentum virium venti cum momento virium resistentiae in aequil,

brio consstat. Quotcunque enim fuerint mali, semper eorum loco unus concipip'test , qui aequali velorum copia Oninuus eundem producat essectum; huiusque mali locus per praecepta exposita determinatur: atque hinc porro singulorum malorum loca, et altitudines demniuntur , si interuallorum, quibus inter se ob latitudinem velorum distare debent ratio habeatur, ne vela posteriora ant rioribus ventum penitus praeripiant. In praxi quidem vix unquam haec aptisi ma malorum constitutio obtineri posse videtur, ut Gratio nauis plane euitetur , postremus enim malus in puppi positus, et velo plerumque triangulari in-

39쪽

structus, ad hoc ut plurimum adhibe

si solet, ut vis venti ab eo excepta non tam ad nauem propellendam, quam ad eam gubernandam, viresque reliquas, quae nauem in gyrum agere conantur, desiniendas impendatur , quo pacto nauis non .eXiguam Vis propellentis iacturam pat tur, simulque eius facultas aduersus ventum nauigandi non mediocriter impe ditur. In hoc ergo capite, quod fusius sum prosecutus, omnia diligentissime d terminaui, quae ad locum, numerum, et altitudinem malorum pertinere vide

bantur.

In doctrina porro de cursit obliquo

multa alia occulunt, quae non parum 'utilitatis ad praxin asserre videntur. Prinposita enim cursus, quem nauis tenere

debet, directione, nisi ea nimis prope ad regionem venti dirigatur, pluribus imo infinitis modis vela ita dis ni poGsunt, ut nauis eum cursum sequatur; ex omnibus igitur eum determinaui, quo

40쪽

quo naui motus celerrimus imprimeretur , quae determinatio usu non carebit, etsi nautae quotidiana experientia edo

dii hanc aptissimam velorum dispositi

nem iam satis accurate eligere norint. Quando autem aduersius ventum est nitendum, eam tam nauiSquam velorum direstionem assignaui, qua contra ventum maximum lucrum impetretur, ad quod Commodum nautae minime respicere si

lent.

Expensis viribus venti et resistentiae, quibus nauis urgetur , superest ut actio gubernaculi ad examen reuocetur, quod puppi annem ttet. Hic primum corpus nauis puppim versius ita est attenuandum, ut aqua setis libere in gubernaculum impimgere, sicque effectum desideratum proeducere valeat. Ad ipsam vero gubernaculi actionem explicandam, elin primo Vis, quae gubernaculo imprimitur, momentum respectu mis per nauiS centrum grauit,

iis traducti est colligendum, quod per

SEARCH

MENU NAVIGATION