Hieronymi Vielmii ordinis Praedicatorum ... De divi Thomae Aquinatis doctrina et scriptis ... libri duo nunc primum annotationibus illustrati. Accedunt orationes duae, habitae in Gymnasio Patavino, altera Apologetica, altera De optimo episcopi munere

발행: 1748년

분량: 184페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

tentia humilis & pius, se accito recedit λ Certe etiam Iibellum illum, qui de concordia dictorum Thomae inscribitur, sectatores ejus non incelebres fuisse ab eo editum n lunt. Nec tamen minus sarta di tecta ejus auctoritas quoque maneret , si foetus germanus Thomae id opus esset; utpote ejus, qui Augustinum Doctorem eximium, di venerabilem Bedam, & alios quosdam s equutus imprimis fuisset. Sed oc Ioannis Scoti interpretes nulla in re magis laborant, quam ut eum sibimet ipsi concilient. Ubi enim veritas Heracliti antro detrusa, aut Democriti puteo demersa latitat, hoc est, nondum illustris & omnino conspicua prodiit , licuit profecto semper, atque licebit inquirere , dc scrutari , dc Pro pondere argumentorum, proque majori divini Numi- minis afflatu, prioribus scriptis addere , demere, commutare , melioremque proferre sententiam licuit; rudiora expolire , nimis pressa fusilis & copiosius explicare , addere obscuris lucem, & ubi offendere nos posse veremur , moderari, di mitigare. Scripsit bis in Abdiam Prophetam Hieronymus , Psalteriumque non semel latinum fecit , ut priora scripta , uti ad Pammachium scribit , posterioribus emendaret: Et Gregorio Nagiangeno Iicuisse alibi dicit, eumdem Maximum quod nonnulli nequaquam recipiebant pro tempore & laudare , & vituperare. Quamquam praeterea , si verum amamus , dissentire doctores a se ipsis, Sanctumque Thomam praecipue, ubi consentiunt maXime, crcbro ignavia nostra putamus, qui nec illorum verba ponderamus, nec sensum tenemus, aut scopum , in quem illa

dirigunt, attingimus, sed proh pudori 9 ad pauca respicientes futiliter tape proferimus. Recte profecto Theodo- retus in Eranisle, lib. I. haeretico Scripturas quasdam sibi

invicem repugnare affirmanti: Tibi , inquit , non animadverrenti , vel temere contendenti videntur repugnare , quae recte conveniunt. Ad maec , ego alibi multis argumentis, & nisi vehementer fallor, ad persuadendum aptis , ostendo consuevisse non raro Doctorem hunc, ubi orthodoxam Ecclesiae fidem integram ct inviolatam manere prudens animadvertit, si unam perinde atque alteram de re aliqua opinionem aliquis tenuerit, utramque sitis scriptis sequi , atque doccre, unam quidem priore, alteram posteriore a se VO-

lumine edito. Quamobrem fit, ut si illius discipulis , c alumnis

82쪽

PRIMUS. 77

nis ferme omnibus tutior,& ex ejus animo illa magis esse videatur, quam posterioribus suis scriptis docet , praes. r-tim in Theologiae Summa, quam testamentum illius Capreolus , dc alii quidam vocant ; mihi nihilominus longe aliena mens sit, & neque paucis, neque levibus rationibus ductus conitanter censeam , alterutram qui sequutus fuerit, ab illius sententia non discrepare. II) Equidem D. Augustinus, quem Thomas libenter sequi, & ad unguem, quod a junt , exprimere solet , & Plato Philosophorum

princeps eumdem morem in suis praeclaris voluminibus crebro servarunt. Igitur quod ingenio di arte a magnis auis ctoribus ad doctrinae varietatem & ubertatem ostendendam, dc Iaudem acquirendam factum aliquando est, in rebus nimirum , ubi rationes & argumenta magni ponderis utrimque esse videntur, nec satis dilucide , a qua parte veritas esset tunc temporis cerni potuit , imperiti eic oscitantes homines contradictionem esse existimant , & ad calumniam trahunt.

At vero age & illud perpendamus , quod nonnulli

aiunt, S. Thomae scripta non commovere, notique excita re lectores. Nam cum Patres illi antiquiores ferme omnes copiosi admodum & acres in dicendo sint , excessibuΩque, & figuratis eloquutionibus quemadmodum di oratores profani reliqui quod illa aetas ita exigebat passimulantur , Sanctusque Thomas brevis, purus & omnino didascalicus, mirum non est, si non ita hujus scriptis, que

madmodum veterum illorum praeclaris monimentis, commovemur , & excitamur : hic diligentius docet ; illi felicius movent: fines diversi sunt. Quamquam si earum rerum quoque certam rationem haberemus , quas de Deo , de Christo Domino nostro, de Angelis , de beatitudine, deque aliis pleri' 'e rebus interdum disseruit, non pro dignitate tantum & natura earum , sed etiam pro modo, quo illas tractavit , & explicavit nec enim frigide, sed ardenter de eis edisserit profecto non exiguis divini caloris igniculis nos calefieri, & sagittis potentis acutis cor-

ri tope finem lectionis et . de sex

diauetis ea diei aνι is . vielmius haee iterum Innuit. sed breὐiter tatnen. di nulla ulu statione; unde de eotitielmus non eum esse locum, ad quem nunc alludit. suspicamur, atque dolemus latere allobi. vel perii re omnino lue ubrationem illam , qua res ista elatius ex 'litabatur, quaeque . nothra sententia . Th , riis icae siliata fuisset in rebus multis utilissima is

83쪽

8 LIBER

da nostra vulnerari saepenumero experiremur . Verba etenim ejus omnia animae languentis medicinam habent. Sed ita excellit hac in parte inter Scholasticos, fateor volens ac lubens, S. Bonaventura in opusculis; ut cum veterum quovis conferri, multis vero praeserri , citra eorum injuriam possit: in quibus certe eminere mihi videtur ejus Itinerarium mentis in Deum , ex iure ac merito a Cancellario Gersone eximiis laudibus et serri. Sed & cgo recentiorum

quibusdam libellis, in primis vero Laurentii Justiniani, Venetiarum Protopatriarchae , & Bartholomaei Vincentini, ordinis Praedicatorum , & ejus civitatis ΙΣ) quondam Episcopi, mirifice commoveri me , S ita ad bene fano eque vivendum impelli sentio, ut nusquam magis: ac propterea aegre admodum sero Vincentini libellos occultari, di a studiosis non legi. Habent enim non solum incipientes, atque profacientes unde facilius , & faelicius promoveantur , sed ipsi quoque perfecti unde eximiam spiritas oblectationem, ingensque robur nanciscantur. Porro autem dolet mihi , dc vehementer quidem , non solum illum Anonymum nebulonem Parisiensem , cujus superius inviti mentionem fecimus, sed & Gersonem , atque alios complures S pios & doctos homines in S. Thomam, caeterosque scholarum classicos & primae notae auctores ita commoveri , quod & Philosophorum doctrinis, non modo perdiscendis, dilucidandisque, ac interpretandis , sed etiam alios edocendis diligentiorem operam navaverint ό & frequentiores atque prolixiores , ut illis videtur , in eis citandis sint cumprimis autem , cum christiana dogmata , & sacras Literas explicare nituntur. Respondi his copiosius olim in ApoIogia : addam nunc Pauca quaedam; ut eos, si fieri potest, deliniam; dixisse enim Aristotelem perhibent : Si crebro jacias , quandoque feries. Et primum ostendere non Iaborabo, quantum Praesidii Philosophiae midia ad sacras Literas intelligendas asiferant: id enim eruditi utriusque manus quampIures compiose & diserte antehac feliciter egerunt , nosque hoc onere prorsus sublevarunt ; sed hoc in praesenti dumtaxav

cta a Bartholometus hie fuit de Bre- Hotum epetum ea talogum ex Barbarano. pantiis, cuius opera adhuc asservantur ineis exhibet Echaidus, Tom. I. pag. 133. uita apud nourias ad a. Coronae vincentia .

84쪽

PRIMUS. 79

demonstrabo, S. Doctorem , quem isti accusent, nihil egisse aliud , quam quod alios illustres & sanctissimos Patres

fictitasse literaruin monumentis proditum est; atque adco, cum vita Sanctorum , ut D. Ambrosius monet , caeteris norma vivendi sit , & D. Augustinus contra Mendacium assentitur , immerito plane vel ipse unus , vel etiam caeteri cum eo scholastici Patres ea de re , aut reprenduntur, aut etiam vapulant.

Nam , ut Abrahamum omittamus , quo sanctiorem aetas illa neminem vidit, & nihilominus Phaenices , atque AEgvptios ingenuas, ac liberales artes ut ferunt, edocuit;

ct Iosephum illius pronepotem castissimum ; & deinde magnum Iudaeorum legislatorem Movsem, qui AEgyptiorum disciplinas di scientias , quae di variae ct praestantissimae erant , insigniter calluerunt I & ut creditur , Judaeos edocuerunt; ad nonnullos dumtaxat ecclesiasticos Patres me verto, imprimisque ad Origenem , magnum illum& celeberrimum doctorem , quem Ecclesiarum magistrum Hieronymus vocat , de quo , quantum ad institutum no- E si es.strum 'attinet, Nicephorus, lib. s. post Eusebium ita ferme in sua historia scribit: Et quos idoneos esse ad Mathematia eas disciplinas percipiendas videbat , eos ad Geometriam , Arit bmeticam , aliasque liberales artes perducebat e insuperni rem S ad Philosophorum se tris cognoscendas instruebat ,

dogmata eorum illis exponens , S commentarios in res quosvis addens, ita ut apud Pbilosopbos magnus quoque baberetur :- quod si qui essent paulo rudiores, eos aries Caclicas edocebat, magnam inde utilitaIem comparari ad sacrarum disciplinarum doctrinam perhibens. Haec Nicephorus , qui & Hera- clam Alexandrinum Episcopum , virum summa sanctitate morum ornatum, sermone disertissimum , ct doctrina excellenti praeditum, illud idem munus deinceps Alexandriae praestitiste testatur. Atqui ct Hieronymus nobilium pueros sibi commissos in Poetarum, ac Rhetorum libris instituebat; atque cum id ei Rustinus imperite objecindi , nec responsione quidem aliqua vir sanctissimus S gravissimus

hominem est dignatus. Gregorius vero NaZianZenus, se Fit . imAthenis multos annos cum Magno Basilio eisdem praecIa

ris Philosophiae , di oratoriae Facultatis studiis operam dedissis , probatissimosque eo tempore Sophistas audisse nar

rat.

85쪽

O LIBER

rat. Quod Chrysostomus de se quoque, & altero, ut opunor , Basilio idem ferme in libris de Sacerdotio scriptum reliquit. Sed caeteros quosque sanctissimos viros , & eminentis in Ecclesia nominis consulto nunc praeteribo , ne ligna in sylvam afferre videar, qui omnes eo labores suos: di midia hujusmodi retulerunt , ut Gentilium , caeterorumque nostrorum hostium improbitatem , & inania in christianam pietatem argumenta felicius retunderent , nostraque ubi oportuisset , fortius tuerentur. Stude sapientiae fili mi, inquit Scriptura, oe laetifica cor meum, ut possis respondere exprobranti sermonem 2 quod & viva voce, di editis voluminibus illi quidem jamdudum praestiterunt , &Aquinas noster postea accuratissime, S cgregia cum laude eos imitatus exhibuit. Sed mille enses , inquiunt quidam , milIeque clypeos Turris nostri Davidis habet , ut illis Christi milites armati ac instructi , dc eam sortiter tueri , & profligare insanientes hostes gloriose possint ; ut proinde supervacaneum sit ex Philosophia petere suppetias. Non prorsus repugno ; sed sciscitor tamen cur , cum prudentissimus David blasphemum hominem , di Israelitici populi ferocissimum hostem summa omnium cum admiratione peremisset , ejus ensem una cum reliquis armis in templo a pinpendit quid hic , rogo , dicturi sunt ρ nonne causae , si

Verum amamus, in aperto sitnt 8 Nempe ut facinus illud praestantissimum , atque praeclara victoria , quam auctori

Deo acceptam reserebat , nullo umquam tempore trade- .retur oblivioni; utque suo exemplo Hebraeos milites cohortaretur, ut hostes suos ipsorum etiam armis , si quando res ita ferret, fortiter interimerent: nemo enim non intelligit hoc esse facinus praestantissimum , & quo gloriosus nullum si in bello invenire . Nec admodum refert, si illud quoque verum esset, quod quidam objiciunt, origenem videlicet existimasse, ine absurdum profanarum literarum eruditionem cum sacra commiscere doctrina . Enim vero neque hoc existimasse Origenem, Thomas Waldensis longe doctissimus di celeberrimus contendit , & testimonia splendidiora Sole maldensi suffragantur. Nam quomodo dixisset Porphvrius, i Ilum convertisse Graeeorum divitias ad locupletandum christianum dogma Z dc rursiana

86쪽

PRIMUS. 8r

quomodo ea Eusebius, ct Nicephorus, quae commemoravimus, de eo scripsissent ρ sed di Theophulus, lib. 2. Paschali , nonne cum hanc quoque ob causam , immerita quamvis , reprehendit 8 impossura igitur & calumnia est , hoc sentire existimasse Origenem ; S si existi masset , ut dixi , statueremus ei ex adverso priscos illos Theologos , Origene ipso sanctioris in Ecclesia nominis , qui in suis libris, Platonem, Varronem , Ciceronem, hisque amnes Poetas , Rhetores , ct Historicos ad multorum usque admirationem tum saepe proferunt , quemadmodum Thomas, ct caeteri recentiores, Aristotelis, Averrois, Avicennae, caeterorumque Peripateticorum, qui maximo nunc in

pretio habentur , Philosophiam ad criticorum quaerimoniam usque sectantur . Enumerat Hieronymus ad Magnum antiquiores compIures , dc confestim subdit : chi omnes in tantum Philosophorum doctrinis atque sententiis suos resarciunt libros, ut nescias quid in illis primum admirari debeas, eruditionem saeculi, an scientiam Scripturarum di pauIo inferius : Nec statim praυa opinione fallaris , con-rra Gentes hoc esse licitum , in aliis disputationibus dissimu-Iandtim I quia pene omnes omnium libri , exceptis bis , qui cum Epicuro literas non didicerunt , eruditionis doctrimeque plenissimi sint. Augustinus quoque cum Hieronymo non modo consciatit, quin etiam ad ea studia nos, lib. 2. de Doctrina Christiana, cohortatur: Philosopbi , ait, qui vocan- ς P rur, siquα forte vera, S fidei nostrae accommoda dixerunt , maxime Platonici , non solum formidanaa non sunt , sed ab eis eἰiam , tamquam injustis poΤrisoribus , in nostrum usum vendicanda sunt, sic paulo post: Nam qκid aliud fecerunt MMI-ii boni fideles nostri R nonne aspicimus quanto auro , S argento , oe veste jusfarcinatus exierit de AEnpro Caprianus, doctor soaυi mus , S martar beatissimvs Z quaηIo Lactantius δ quanto Victorinus , optatus , Hilarius δ ut de υiυis

taceam, quanto innumerabiles Graeci R & alia plura perse. quitur, quae lectoribus obvia di trita serme cum sint, consulto omitto. Sed & Palladius Hellenopolitantis Episco. Pus, Evangelicam parabolam, qua regnum coelorum simile fit Scribae docto , qui profert de thesauro suo nova & vetera , ita alicubi interpretatus est: ut vetera illa, humanae

87쪽

81 LIBER

Dominus intellexerit. Et Divus Hieronymus, libellum quemdam de Spiritu sancto inscriptum qui an D. Λmbrosii fuerit, ut Ruffinus putat , an alterius auctoris , in 'asi ti . praesenti non admodum refert P sic elevat, di parvipendit; is.,.s quod nihil in eo diale licum viderit , nihil virile atque districtum , quod Ieritorem in risensum irabere possit. Sed &quantum Dialecticae tribuerit D. Augustinus, fata Ie videre est libro primo contra Crescontum ut gravissimorum hominum judicio legitimus Dialectices , caeterarumque artium, quae ingenua: S liberales passim dicuntur , usus coargui , di improbari cumprimis in propugnanda religione nostra nequaquam possit. Quamobrem merito excandescunt cruditi in Lactantium , cui Philosophiam omnem abjecerit citra deIectum, & eo 1aepe magis, quo ipse non aliter gloriosus de inimicis victorias tulerit , niti quia ea erat instructissimus. Amplius, S cogitandum praeterea his auctoribus fuerat , fictas Literas , quae & Dei oracula sunt , non omnia , quae in nostrum usum veniunt , edocere :quamobrem , ubi earum auctoritas nobis deest , solemus naturae conditionem sequi , sicut & ipse D. Thomas consulit. Quid igitur hie fecit λ quid peccavit λ quid commeruit , cum virili & generoso ingenio compulit naturam Religioni inservire Θ cum ancillas coegit dominae suae suppetias serre pob eam nimirum causam, ut abstrusis lima illa Dei arcana ct ipse nobis luculentius explicaret , di nos eo praeceptore facilius perciperemus p Loquitur de natura in

sanctis Literis Deus , di humano more , illis de causis, tropis, similitudinibusque , ac rebus nobis cognatis & Ω-

miliaribus frequentius utitur : & Thomam aut vituperabimus, aut coarguemus, qui, ut facili tutoque itinere in Dei contemplationem di admirationem homines duceret, sermonem de natura cum sermone de Deo, Philosophiam

cum Theologia, humanas artes cum divinarum rerum contemplatione commiscet λ Atqui hic antiquarii etiam allegorias nobis obiiciunt. Etenim , inquiunt , vinum, quod rota, rant. miXtum est aqua, eximius quidam Propheta damnat . Sed riti & nOS quoque amici, aquam illam Prophetae repudiamus &υ execramur, quae haereticorum doctrina est, perniciosarumque opinionum persuasio; quam cum orthodoxae Fidei dogmatibus Ecclesiae hostes infarciunt , aquam vino miscent,

88쪽

ct quidem aquam , quae numquam transit in vinum , sed semper suas proprietates retinet. Sed Doctor noster aquam Philosophiae, bonarumqtae artium cssicit, 2 convertit piis omnibus in pretiosum vinum , cxemplo Domini in nuptiis, hoc est in gloriam Dei, in animarum utilitatem resalutem:& rursum ipsam haereticorum doctrinam & infidelium in sanguinem impiis mutat ; quemadmodum olim, Deo jubente , Moses tenebrosis AEgyptiis aquam fluvii in E ia. r.

typum converterat . Quamquam praeterea ii amici nostri cogitare deberent, Sapientiam quoque idi vinum miscere, quod nobis aliquando propinat . it. H. .

Quod si Philosophiam hanc, quam Thomas sequutus est, ideo vituperant , quod non Platonis sit , qui cancris Philosophis propius ad christianam pietatem sitis placitis accessisse Patribus nostris sermoe omnibus visus est, quem dc propterea Lectabantur, sed Aristotelis, qui ab ea recessisse

in multis existimatur; nospondebo, observasse me , Aqui- ,. ...

natem nusquam, quod Aristotelis doctrina exactissime sit

eruditus, eaque in docendo ita frequenter utatur, vel pa- n.it,ae 3 D.

radoxa, vel absurdas , haereticasque de Religione sententias in Ecclesiam invexisse; quinimo, tamquam sapientissi- D. mum quemdam proretam, hujus Philosophi opiniones at is' 'que decreta , quae nostrie pietati adversari animadvertit, penitus , ac vel uir eminentes di conspicuos scopulos evutasse, miroque quodam ingenii acumine, & felici dexteritate ea, quae ambigua esse' poterant, commode pieque interpretari consuevisse : contra vero antiquorum quosdam

celebrioris in Republica nostra nominis , quod Platonicorum Philosophiam impensius sectarentur, & crrasse locis quam plurimis, & non ita diligenter ac limate , sicuti

oportuisset, edocuisse. Adducam nunc in medium unius, atque alterius aliquot placita , aut eXempla, ne antiquarii temere me loqui arbitrentur. Gregorius Nyssenus bla- L ιιι.gni Basilii frater, Platonem sequutus, humanam animam es- -- . se corporis en telechiam , quod Aristoteles recte voluit, constanter negavit; quod sequi omnino inde censeret, morti illam cum corpore obnoxiam esse : cujus sententiam Comellium Viennense , & Lateranen se postremum, communi- abus decretis, jampridem damnarunt quamquam , ne quid

89쪽

bro f.de curandis Graecorum affectionibus, in Nysseni sententiam concessisse mihi videntur. Origenes autem , ct Basilius , atque Michael Psellus,& alii nonnulli Platonicorum alumni, Angelos, & Cacodaemones corporeos esse senserunt: quam opinionem, etsi dum sacras literas Cardinalis Cajetanus suis commentariis interpretaretur, sequutus sit, ego tamen mulistis argumentis & rationibus improbari & explodi posse non dubito. Porro Augustinus cum lucem tenere primum locum in corporalibus dicit; nosque bonos esse bonitate Dei; animam vero nostram absque corpore nonnulla sentire; duo fecisse Deum, quorum alterum sorma praeditum sit, alterum autem informe, di ejusmodi alia quaedam, sic eum Aquinas pro sua in illum reverentia & pietate interpretatur, ut alicuisbi acute elevet, alicubi amanter deflectat, alicubi demum, quod Platonicos sequutus ea dixerit, excuset; quod etiam Augustinus erga Tertullianum egerat, cum eum refert dixisse, Deum esse corporeum, & Hieronymus erga Millenarios. Tanto honore homines doctos prosequebantur lCum vero audio tardos quosdam, & plane rudes & hebetes vocare Thomam curiosum, & illius lucubrationes ea de causa vel despicere , vel vituperare solere, mihi mox in mentem veniunt illa D. Hieronymi verba: Sunt edent se Ii , qui vescentium dentibus i υident, es Talpae , qaeae C prearum oculos contemnunt . Nam si curiosus ille dicendus est, qui, ut inquit Anselmus, ea scire, aut scrutari desiderat , quorum nulla utilitas est , nullum commodum , nullumque beneficium I gravis profecto impostura est , dc manifesta calumnia , hunc sanctissimum doctorem vocaro curiosum. Ea enim scrutatur ubique , atque in ea totus constanter incumbit, e quibus summam nobis utilitatem, di maximum beneficium afferat . Neque enim ei obiicere quisquam potest , quod Sacerdotibus suae tempestatis Hieronymus deplorans obiiciebat, quod dimissis υidelicet Eυangeliis, o Propbetis, comoedias legerent, amatoriaque Bucs- Iicorum Uersuum υerba cantarent' nec quod Augustinus in Philosophos non minus eleganter , quam vere ita scribit 2 Sunt, qui desertis υirtutibus , ef nescientes quis sit Domianus , eg quanta sit majestas semper eodem modo manentis na ἔθα , magnum aliquid se agere putant , si uniυersam illam corporis molem , quam mundum nuncupamus , curiosissime , ι ieni ijs

90쪽

rentissimeque perquirant; unde o tanta superbia gignitur , Mi in ipso caeso de quo sepe disputant, sibimet habitare υideantur. Profecto illud, di coeleste, & vere interius sacrarium , a quo divina lege arcemur omnes , nonnisi sanctis Scripturis, di divinis Traditionibus ducibus , Thomas ingredi solet: numquam inanibus vetitisque daemonum adjumentis in conquirendis Iiberalibus disciplinis, quod perditi quidam homines facere solent , quodque ipse gravissimis verbis saepenumero insectatur, quin potius divinis semper praesidiis, precibus videlicet, dc castissimis obsequiis usus,

nihil eorum aut praetermisit umquam , aut segniter egit, quae ad munus id di provinciam , quam administrabat, pertinerent; ac denique credita sibi talenta multa cum humilitate, eximiaque in ipsum Deum charitate ultro, assidueque in Ecc Iesiae utilitatem exposuit. Et curiosum eum

leviis mi , & imperitissimi homines appellabunt 8 Sed altiora illa arcana, inquiunt, non modo attingit, sed etiam reserat, quae silentio & humilitate adoranda essent : quamobrem dc Icari, Phaetontisque casus quidam satis intempestive, ac procaciter commemorat. At vide mi frater, ne arcana illa tibi dumtaxat altiora sint , non vero Thomae,

qui liberalium, di ingenuarum omnium disciplinaritin praeclara cognitione instructiis & δives , sanctoque Spiritu copiose perfusus, potuit, si alius quisquam, praepetibus pennis sese in sublimi sine ullo vitae discrimine tollere , dc ab ite temeritatis nota cubiculum sponsi ingredi; ut frustra S inepte Icari , Phaethontisque funera hoc loco commemores. Aquilam scribunt, aciem oculorum in Solem sortiter figere, pullosque ejusmodi obtutu, tamquam certo argumento, num sui sint, experiri, dc Bubones , ac Noctuae, quod jucundissimam diei lucem ferre non possint,

eam ob rem curiosam illam , temerariamque vocabunt 8 Grandes tractationes, inquiunt cum Hieronymo, ingenia epist I tenuvia non tolerant , & in ipso eonatu ultra vires ausa succumbunt; dc rursum cum alio quodam: Quae funt occuia rara , non oportet quaerere. Probo; sed respondebo cum Theodoreto, Dia Iogo I. Eranistae, quod nec ea , quae sunt de . clarata, penitus ignorare debemus; dc rursum , ut proferant refractarii, ubi Aquinas quidpiam tentaverit, quod non felicissimo confecerit: indicent, quod onus subire aggrCL

SEARCH

MENU NAVIGATION