De mundo dissertatio Andreae Spagnii florentini e Societate Jesu

발행: 1770년

분량: 455페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

s DE MUNDO.

imitatur ad recipiendum cibum & potum , cui adiacet asperata, arteria, seu trachea , cuius supremam partem, laringem Maudit cartilaginea lingula , epiglottis, quoties cibus esephagum ingreditur ; Nam tracheae munus unice est admittere aerem , ut siquid aliud calis in illam ingrediatur , per violentam tussim statim cogatur expellere . Componitur illa anulis ex flexuosa camtilagine in cicutae modum invicem coniunctis, de divisa in duos truncos inseritur pulmonibus , dc organum musicum format , longe superans omnia manu facta. In his enim una fistula spiritalis non edit nisi paucos tonos: ibi contra unica , quotquot sunt in re musica, per aliquos saltem proseri, pulmonibus , qui instar sollis se habent, auram suppeditantibus, eosdemque canem ad arbitrium nectit, dividit, supprimit, Sc sexcentis modis variat, atque componit auxilio linguae , quam dum nomino , O currit illud Scripturae: I Lingua modicum quidem membrum es , magna exaltat. Etenim fasciculus quidam illa est diversbrum misculorum, quibus ad nutum animae potest protrahi& contrahi: acui & obtundi: rotundari S complanari: inflari , circumagi , percutere modo palatum , modo dentes: & in

tota oris cavitate innumeros motus celeritate summa perficere.

Alia plura de internorum organorum artificio eleganter exponit admiratur Laetantius sa).1 Io. Cum tot principaliores machinae corpore partes admirationem excitent, hanc promovent & augent singulae , quas quis minute observandas suscipiat. Quod enim credebatur unum organum , armando oculos per microscopium deprehenditur infinitatem quamdam organorum continere. In exemplum addu co exteriorem cutim , quae prima sese offert intuentibus , ea in invenitur esse textura squammarum minimarum, qua magis, qua minus densisum , circa quas ductus observantur excretorii ad insensibilem transpirationem parati, quorum singuli nascuntura sibi respondentibus glandulis dictis miliariis. Leuvenhoekius suis micirascopiis edolius censuit, ductus istos esse circiter soo circa singulas squammas, S uno granulo arenae contegi ducem 'tas & amplius ex his squammis. ωare i so oco duectus excretorii reperiuntur in tam exiguo spatio, quod unum arenae graim lum

112쪽

ium occuparet . Singulae autem miliares glandulae habent suam arteriam , Venam , & nervum . Proinde plane innumerabilis est organorum numerus, quae corpus humanum componunt, cum tantus sese offerat visibilis oculis communi aliquo microstopio armatis in Ela corporis superficie. Quid quod in ipsis humoribus accuratius inspectis detegitur admirabilis quaedam ex di versis partibus compositio. Ita Boerhaave de sanguine recenter ese fum ex digito leviter puncto , & recepto in vitreo tubulo, qui

microscopio opponatur, ille, inquit, I apparet primum romaruber , paulo pos videtur conficis aerulis rubris, quae fero tenuerus pellucido innatant. Ruber quiete perit, e sub ipse pessicula epanescit, tuncque fanguis globulos exhibet favos, quorum sex

omnino uni rubro aequales sunt. Deinde etiam opus color evanescii , ct fpis uix apparent, quarum sex flavo globulo , 36 vero rubro aequales sunt . Ibi si rar progresso, si oculis solis utamur.

111. Hactenus de partibus humani corporis, quae aliquo saltem modo conspicimus. Quid vero de illis dici potest , quorum Ela existentia ex effectibus cognoscitur, sed formam numerum motum situm actionem , nihil denique de illis praeter existentiam novimus 3 Atque haec duplicis generis sunt, alia, quae ex operationibus immanentibus in ipsa anima, ct alia , quae ex ejusdem animae operationibus in ipsum corpus, cui conjungitur , inseruntur . Non omnia enim organa , quibus anima utitur pro actionibus transeuntibus,experitur sufficientia ad imm nentes , quemadmodum manifestum est, tum ex eo, quod ex pluribus hominibus, qui eodem modo sani vegetant, vix duos videas aequali ingenio ac memoria praeditos, & et v. bus inclinationibus actctos: tum ex G- , quod idem homo uno tempore melius intelligat, pioitiptius recordetur, alias mere spiritu

les actiones peragat ac alio , cum caeteroquin vel eodem modo pro utroque tempore valeat corpore , & proinde actiones transeuntes exerceat anima aequali facilitate, vel etiam minus valeat

corpore pro tempore , quo profundius intelligit. Sunt igitur in corpore hominis diversa organa invisibilia , quibus anima ipsi unita utitur in suis actionibus spiritualibus , quae non minus variam in se formam habent in singulis homini, busac habeant il-r N lorum

113쪽

Ioram vultus , quemadmodum concluditur ex diversitate, quae apparet in actionibus, quas illi circa idem objectum exerceant. Ex altera autem internorum organorum classe , quorum existentiam ex effectibus deducimus, sitiit illa, quibus diversa res, quae in cibum adhibentur, in materiam corporis animalis commutantur, quod illis vescitur. Transeunt illae primo in eamRbstantiam , quae chylus dicitur, qui in sanguinem insulas, i lius habitum acquirit. Quis jam hominum novit, quibus organis , aut quo modo chylus e cibis formetur, non quidem ex tota illorum massa , sed ex aliquibus selum eorumdem partibus 8 Dbversas veterum de recentiorum in hac re opiniones expendens Fortunatus a Brixia 1 in ea sistit, quae dicit huius ciborum digestionis causam praecipuam esse succum quemdam , sermenti vim habentem , qui ex ventriculi glandulis exprimitur : sed his auditis facile est concludere, quod jam olim Bussierius Σ post relatas similes authorum opiniones dixit, nihil adhuc dicium , quod probari possit. Partes ciborum , quae in chylum non comvertuntur , taces audiunt, a quibus ut illae separentur , apte dispositae sunt in crassa illa & pingui membrana , quae me senterium appellatur, venae lacteae a Gaspare Asellio primo detectae,sie dictae ab albicante liquorς in illis deprehensis , quae quasi

antliae quaedam illum abserbent, & in certum receptaculum, a primo illius observatore Pecqueto Pecquetianum vocatum,conmgregant , unde assurgit per duetum thoracicum frequentioribus valvulis distinctum, ita constructis, ut superiores partes vetitis aperiri dumtaxat possint ad intrusum fluidum sustentandum , . donec tandem ad venam subclaviam perveniat, quo ille essu ditur, desinens in similem valvulam eodem modo apertu facilem ad chyIum egerendum in venam cavam, non vero ad linnc iterum intra ipsum transinittendum , quo ubi pervenerit, ab ipsa hac vena cum refluo sanguine desertur in dextrum cordis ventriculum, in quo jam incipit ipsius transsermatio in sanguinem, qui per admirabilem illam alternam contractionem & dilatati nem , seu systblem & diastolem, in qua continuo sunt cordis

ventriculi, impellitur ad alendas ct fovendas summas imas inter nas externas , omnes denique particulas corporis ea celeritate , quae

114쪽

quae aestimatur a cordis vel arteriae alicujus pulsationibus, utpote quae sitiit in eadem ratione cum contractionibus cordis, ita ut ex his colligi possit,quot circulos singulis horis sanguis ab luat, semel quod cognita sit eiusdem sanguinis quantitas, quae pro di-veisa aetate , statura, victu, & aliis circumstantiis,ne in uno qui, dem eodemque homine una semper est. Sit enim haec in dato homine uncias et Oo: pulsationes vero cordis sint intra horam 4oOo, quarum singulis res γndeant totidem sanguinis unciae protruis e ventriculo cordis sinistro in truncum arteriae magnae, jam divisis numero ocoo per aco habentur in quoto circulationes intra horam viginti. II 2. Utinam nobis contingat, quod olim Galeno , qui co sideratione structurae humani corporis, in Dei cognitionem & admirationem ita incensus suit, ut in ejus laudes eruperit, X Sacrum , inquit, sermonem tamquam omnum verum compono

conditoris nosri. Atque hunc repera cultum esse religiosum exis,mo, situm ipse cognoscami aliis exponam, cu i modi fit ille

sapientia praeditus. ne etigo si i P eui modi honitate . Haec Galenus, qui nondum noverat, quae post sua tempora deprehensa sunt in Anatomia & Physica , celerem humorum circulationem , exactiorem structuram cordis cerebri & hepatis, quae sunt tria principalia viscera, usum innumerarum glandularum, & v ab vularum ad secretionem & motum diversbrum corporis humorum, praeter varias venas, S alia vasa & receptacula tunc prorsus incognita, quae omnia praeseserunt ordinationem ad fines sapienti Gsime excogitatos. Qui haec animadvertat, concludet cum Laurentio Beli in io , et Video praesens numen tuum ,-cohibere meminime postum, quin exclamem , A sagnus fabricator homini Deus t Magnus atque admirabitis i Atque haec quidem stat aliqua de corpore humano.113. De anima hominis jam esset aliquid dicendum , quae

humanum corpus insermat. Mus admirabilem naturam ostendunt duae illius praeclarissimae potentiae, intellectus & voluntas. quarum utraque nescio quid infinitum praesesert. Anima enim, per intellectum omnia rerum genera cognoscit: omnes naturarum gradus perstrutatur: distincta loco & tempore conjungit

cc Beli. de motu cordis .ciὶ Gal. da Usu partium

115쪽

& comparat: eo tincta dividit: & rationes universales a si gularibus abstractas per se contemplatur, & quae in iis sit ratio cause veI effectus, boni vel mali, pulchri vel deformis, de alterius cujuscumque proprietatis inquirit: neque selum de iis cogitat, quae sitnt, lid de iis etiam, quae non sunt, fingens sibi cum libeat novos mundos, de iterum sistens sibi praesentia, quae jam olim praeterierunt, omnia comprehendens, de in se ipsa quodammodo formans & exprimens. Eadem in sitis etiam appetitioni-hus prorsus illimitata invenitur ; Non enim restringitur ad ea appetenda, quae ad se, vel ad corpus, cui conjungitur, pertinent, , sed ad omne, quod verum de bonum est extenditur, inhians cognitionem uniuscuiusque veritatis, de suis desideriis complectens , non Elum quod sibi convenit, sed omnia, quae cuique rei sunt consentanea . Tanta denique utriusque facultatis est amplitudo, ut nihil creatum utpote finitum possit ipsis satisfacere, lid opus omnino habeant objecto , in quo sit omnis veritas, de omnis, dexnfinita bonitas, Deo ipse, cuju . dem sola possessione com

quiescet . . 'Restarent nunc hominum actiones considerandae, atque illae quidem, de quibus nobis loqui licet, aliae non sent, quam eae, quae in hac vita exercentur . Hae habent pira fine victum, vestitum, de ornamenta, ac delicias tum animi, tum corporis. Sed haec sunt genera quaedam, ex quibus tamquam ex fontibus derivatur incredibilis multiplicitas disciplinarum δὲ artium, tum liberalium tum mechanicarum, quotquot totum hominem de singulas ipsius partes possint Linum tueri de perficere, sed etiam abunde recreare in nulla Republica desint, qui uni potius disi pitae aut arti, quam alteri sponte se dedant, hoc provenit etiam ex diversis inclinationibus inditis a Deo singulorum animis , ex quibus elucet Providentia Divina simili modo ac in diversitate, quae apparet in hominum facie . Sicuti enim commune est cuivis vultui humano habere frontem, oculos, na- . res, Os, caeterasque partes: sed particulare est singulis,llaec habere cum quibusdam sibi propriis determinationibus, per quas fi tim alter ab altero disternitur, ita commune quidem est omnibus scientiae desiderium,&boni ac pulchri amor : sed proprium

est singulis, hanc potius scientiae, dc pulchri aut boni partem ad

amare

116쪽

a mare , quam aliam . Qui parum attente observet pueros, cum primum lumen rationis in illis effulget, brevi deteget particulares inclinationes, quibus ad certum quoddam officium in Reb publicae utilitatem a Deo provisbre sint quodammodo destinati. ii amore veri praecipue trahuntur, dicas ad Philo2phiam natos, ct severiores disciplinas: quibus ordo placet, praeludunt ad magistratus: qui aedificiorum contemplantur constructionem, inutilibus artibus exerceri poterunt, quae sussiciant opportunos naucleros, architectos, duces, machinatores . Nihil dicam de iis , qui ad picturam , musicam , poesim facti apparent, utpote

qui .vel frequentius occurrunt, vel magis in oculos incurrunt. Atque tam vehementes aliquando stat particulares inclinationes, ut frustra per oppositam illis educationem in alias commutare quis tentat, quemadmodum passim historiae nos docent, quarum

aliquas commemorat Yvo Andre i , ubi hoc Divinae Providentiae consilium admiratur . Τot interea ac tanta, quae in selo homine inveniuntur , quibus Divina Magnificentia se prodit, in causa jam olim fuerunt, ut ipse idem Microcosmus appellaretur. Sicuti enim Universiim complectitur duo illa suprema

rerum genera, naturam corpoream S intelleisiualem, ex quibus pendent tot & tanta ipsius phaenomena, ita etiam homo ex utraque natura constat, quae simi omnium causa , quae ab UBsuspicimus provenire.

II 4. Haec aliqua sinat de iis, quae nobis conspiciesida dc asmiranda se produnt in hoc mundo , de in hac nostra terra , de quibus cum aliquam sibi distini tam ideam comparasset David , quam exposuit in Psilino Ioa , prout melius intelliget, qui ad ejus sensiim facilius percipiendum adhibeat Interpretes, & praecipue Tiromae te Blanc Commentarium , iure exclamavit, 2

suam magnificata sim opera tua Donnine i Omnia in somniis Plerique jam milis phi & Astronomi, quibus consentiunt

117쪽

i) , ct alii doctissimi viri, amplificant in immensum occasiones admirandi hunc mundum , dum singulos planctas considerant tamquam totidem terras, plenas propriis sibi habitatoribus& ornatas omnibus, quae ad illorum usum necessaria sint, quorum tamen naturam ne posse quidem a nobis conjici jure dicit Maupertuisins Σ . At equidem omittam haec , quae nondum , communiter adprobantur . Sed omittendum non censeo, falsbCadonicum arbitrari, 3 mentem amhormn hujus sententiae esse, ponere homines in planetis ejusdem nobiscum speciei, etsi non

andeant id disere , & plus quam inanem esse ejusdem timorem de haeresi Piraeadamitarum in hac opinione latitante . Imprimis enim norunt illi, & qui accuratius agunt, expresse etiam advertunt . insem apertissime ex obviis & certis principiis physicis, ct usinodi sunt diversitas perquam insignis in calore S densitate materiae, creaturas, quae sint in Planetis, ese necessario iis nostrae terrae disssimiles & diversas . Deinde contra illos, Qui adhuc nolint concipere, incolas in Planetis debere esse diversae a nobis naturae, quis, inquiunti, non intelligat, Deum omnipotentem posse non selum creare in genere spirituum, qui ad uni

nem sui cum aliquo corpore destinati non simi, quot ipsi libeat diversas species , sicuti Angeli dicuntur a pluribus esse singuli diversi specie a singulis , sed posse etiam creare in genere spirituum , qui ad unionem siti cum corpore destinati sunt, species quot ipsi placeat in infinitum diversas , eademque ratione suae omnipotentiae posse creare corpora inBrmanda a spiritibus diversae omnino inter se constructionis & organietationis. 4 NOLD , dicebat iam Byssierius, apparet repugnantia in eo , quod spiritus , qui superet in intelligentia animum no Iram, uniat eorpori, quod cum ipse spiritu habeat eam proportionem, quam h bet corpus nostrum cum nos ra anima. Ex hujusinodi diversis specie spiritibus simul cum corporibus sibi destinatis, quocunque modo Deo placuerit, longe inter se diversis, quis non videt alia viventia resultare , quam homines, qualis Adam & nos sumus t Hinc

118쪽

Iline imitile prorsus est illud eiusdem argumentum quod sic habet: i Siqui in planetis essent incolae, illi saltem Jovis egent gigantes ab ipsa sui creatione, id confitentibus vel conjicientibus iisdem huius opinionis patronis a ergo nulli sunt Inc lae in planetis, saltem in Jove . Probat autem conseqm , quia Deus non creat gigantes nisi in poenam peccati ; Nam gigantes sunt monstra, de quibus Scriptura loquitur tamquam de creat ris Deo exosis, neque illos exhibet filisse in terra , nisi post d pravatum multis iniquitatibus genus humanum . de Angeli boni punquam leguntur apparuisse in corpore gigantaeo . Respondetur, enim dis. ans. Essent gigantes ab ipsa siti creatione, sumpto hoc nomine gigas in sensu metaphorico, ro am e sumpto in sensu proprio , nego avi, conseq. Qiiod in huius probationem dicitur, Deus non creat gigantes nisi in poenam peccati, simili distinctione excipitur et reliqua autem

partim omittuntur , partim conceduntur . Dico igitur ad noti nem hujus nominis gigas pertinere primo corpus animatum , ne que enim gigantes dicuntur arbores aut scopuli: deinde corpus animatum, quod magnum sit , adeoque importari in significatione gigantis comparationem inter unum animatum corpus, &alia ; Magnum enim est terminus relativus, qui proprie significat non quantitatem , sed rationem unius quantitatis ad aliam longe minorem : Sic Bos est magnum animal respeetu canis, sed magnum amplius non est respectu elephanti. Praeterea comparatio inclusa in gigantis notione est comparatio inter corpora animata eiusdem speciei infimae, & ejusdem aetatis; Neque enim

dicitur gigas , bos comparatus cum muribus, aut homo cum puero . Erit sortasse, qui ad ejusdem nominis accuratam noti nem postulet etiam comparationem inter corpora dumtaxat ii

mana , & ejusdem aetatis. Habita prae oculis hac gigantis notione , manifestum est, philosephos , qui expresse advertunt nulla corpora aut animata, aut inanimata posse esse in planetis ejusdem naturae cum illis hujus terrae , quando dicunt gigantes esse incolas Jovis , non sumere hujusmodi nomen nisi in sensu quodam metaphorico , quo quis elephantos diceret quadrupedum gigantes, scilicet ut exprimerent rationem dumtaxat magnit

dinis

119쪽

diu is illorum corporiim longe majorem nostra statura , quae , si bene subduxerint rationes, quamvis in hoc figurato sensu giga taea, esset tamen iisdem ita conveniens, ut qui ex iis incolis ab ea abluderet, illi soli essent quid monstrosum.

I. Instat co . Scriptura non docet existere alias creaturas rationales, nisi angelos & homines: ergo cum aliunde constet angelos non esse constitutos habitatores planetarum , ct concedatur non esse homines, nulli sivit incolae in planetis. Re p. conc. - , nego conseqm , quae satis male inse

tur ; Non enim omnia, de quibus Scriptura silet , falsa sint. II. Instat s 1 . Si planetae haberent incolas rationales, etsi non homines, illi essent in pura natura , hoc est sine culpa &sine gratia ulla ordinis nec supernaturalis, nec naturalis; Nam quicquid ratione suae naturae debitum est enti creato , non est gratia: Sed creaturae rationales, quae sint in pura natura, non

sunt possibiles: ergo. Resp. nego mai. Dato quod Planetae habitentur ab incolis

rationalibus, hinc non potest determinate inserri, neque esse , neque non esse in pura natura . Alterutrum quidem necessarium est, quoniam stat contradictoria , sed illud dependet a Volum late Dei nobis ignota , cum ipse tantummodo revelaverit albqua , quae pertinent ad providentiam , quam nobiscum exercet. Cadonicus gratis supponens majorem veram , arguit inutiliter

pro minori, & rursus inefficaciter, ut alibi 3 dico . III. Instant. Positis incolis in planetis jam renovatur sententia Epicuri de Intermundiis , hoc est pluribus mundis invicem separatis per media spatia inaniadam antea teste Τullio c4

admissis a Democrito .

Resp. nego assumptum. Obieeta enim sententia admittebat plures mundos, alios dissimiles , alios similes, & ejusdem modi cum hac terra , quae plerunque mundus dicitur , & in iis volebat, ut resert idem Tullius, s homines innumerabitis parribus in locis esse eisdem nominibus , honoribus, rebus gestis, in geniis, formis, ct aetatibus . Hanc fortasse voluit Lucianus tra

120쪽

ducere, dum in libro , qui per antiphrasim credo inscribitur Vera hi loria ci tot sive facetias, si ve inficetias congessit

circa incolas Lunae, Solis. Veneris , & Cometarum, quorum aliquos finxit esse homines, quales nos sumus, alios vero a nobis diversiss. Sed quicquid de hoc sit, eam certe excludunt, qui ita ponunt planetas habitari, ut simul suadeant non Elum non habere, sed ne habere quidem posse incolas, aut alia compora ad illorum vitam & commodum necessaria Blo numero nostris distineta. IV. Instant. Admissis incolis in Planetis iam mundus non est unus: sed dici non potest mundum non esse unum ; Nam hoc repugnat sacrae Scripturae, quae semper loquitur de mundo in singulari , & est contra apertam doctrinam Patrum , & Theologorum , qui cum S. Thoma ca), unum dumtaxat esse mundum propugnant : ergo dici non potest esse incolas in planetis.

Resp. disin. mai . Admissis incolis in planetis mundus

sumptus in alia significatione , ac pro Universo , non est unus cone. mai r Mundus sumptus pro Universo non est unus , negomui . Minor excipitur cum eadem distinctione, & negatur consequentia. Totius argumenti inutilitas manifesta est semel quod certum sit mundum significare apud Scripturam , Patres , de

Theologos non selum universitatem rerum omnium creatarum,

sed etiam certas partes, immo particulas hujus universi . Cum mundus sumitur pro universo, profecto non potest dici nisi unus, nec opus est recurrere ad authoritatem , ut hoc suadeatur, cum evidens sit, omnes partes alicujus rei simul sumptas non constituere plusquam unam rem, unde est illa S. Augustini elimologia, c3 Hersum ab diritate nomen accepit. At cum Unive

sum non venit mundi nomine , cessat omnis repugnantia in hac propositione, mundus non est unus. Certum autem est , & notatum jam olim ab aliis,ut Calmeto q), in Scriptura mundi nomine modo venire res Omnes creatas: modo solum genus humanum e modo aliquam dumtaxat hominum partem , quae dici possit multitudo: modo eam Elum hominum partem, quae plus nimis de terrenis rebus sellicita est . Cum apud Joannem de

SEARCH

MENU NAVIGATION