De mundo dissertatio Andreae Spagnii florentini e Societate Jesu

발행: 1770년

분량: 455페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

65 DE MUNDO

na , & femina : Ad illos autem educandos opportune instructa est haec arbor soliis amplis de robustis , tamquam totidem cIypeis ad illos protegendos , & fortasse tamquam totidem colis ad illorum exquisitam medullam praeparandam . Contra Vero pinus, quati fructus. educat intra Elidam thecam ex superpositis quasi squam mis concinne compositam , solia ostentat, ad instar filorum , . seu taeniarum , seu resticularum . Commemoranda in particulari. etiam est illa , quae audit Malus Medica, &etiam Aurea a colore suorum fructuum quorum usiis insignis &frequens est in condimentis , & potionibus non sbium ad delicias, sed etiam ad remedium , propter acrimoniam silcci illorum gratam simul & salubrem , ut quando ab aliis dotibus deficeret, operae pretium esset illius diligenti curae, qita de illa habetur, continuo insistere . Sed curam hanc urgent etiam singulares quaedam ipsius proprietates: odor tam in floribus , quam in fructibus gratissimus , etsi in singulis. diversiis: facilitas obsequendi voluntati hominis, per quam aeque laeta vegetat in s lo immobili ac in mobili vase , in media area , ac prope parietem, nec minus florigera ac fructifera evadit, si cogas ramos emittere in formam sphaerae , aut fungi, aut flabelli et tandem perpetua juventus in viriditate frondium in produistione florum , in educatione. fructuum per totum. vitae suae tempus, quod

longissimum esse testatur illa, quae Uersaliis anno I 733 ex supputatione Pluches i tria jam saeculae numerabat . .

σ.. Huc etiam spectant arbores quaedam. exoticae, ex quibus habentur plura. aromata. In his est illa, in cujus cortice sub rufi coloris; consistit vulgo cognitum Cinnamomum . Ea nunc in sola insula. Ceylani reperitur , . cujus Hollandi potiuntur a quibus,ut Bli ipsi illius mercaturam exercerent,ex aliis locis, in quibus olim nascebatur , est extirpata . Remanet solum in insu-

la S. Dominici , dc ih illis Antillarum ipsius species quaedam coloris albi longe inferior. , & pauci habita. Est rursus & illa ar- 'bor, cujus pars quaedam fructus, sunt caryophilia .. Haec quoque cum Olim frequens esset in omnibus Mesaccis , Inlnc. in sola

nascitur vel Ternate vel Amboino, una ex his insulis subjecta pariter Hollandis . . qui multo quidem labore , sed optatin tandem

82쪽

dem mitu ad finem commercii eam ex omnibus aliis substulerunt. Mitto arborem frequentem in insula Banda, alia ex Moluccis, quae nuces muscatas pmducit , indutas putamine quodam , quod Macis dicitur, quorum ambo sunt inter aromata . Mitto etiam arborem , sive fruticem, ex quo piper colligitur in Batavia, in insula Borbonis, in Hollandia , in Gallia, quibus 'in locis multiplicata est ipsius species,non quidem satis hujusmodi baccis, quod frustra fiet et, quia ut hae germinent opus est sine mora illas ex arbore humi deponere , sed translatis integris

plantis. At non reticeam tres alias arbores pariter exoticas, eX qui' bus potiones quaedam satis nunc usitatae praeparantur . Prima sit arbor caccaum producens, quam Alexander Uitrioli in suis adnotationibus ad tractatum de Cocholate Antonii Colmeneri Le-desmoe ΙIispanice scriptum, Sc Italice editum Romae anno I 667 dicit ex Authoribus, quos citat. esse similem Malo Medico,sed soliis amplioribus , quae fructus rubros instar peponis generat intra quos triginta & amplius quasi nuces inveniuntur, quae sunt id, quod audit cacc*um . Hoc olim contritum & commixtum multis herbis & fructibus, ut videre est apud citatum Ledes mam, certa inter se ratione sumptis excoquebant, at modo vix aliud quicquam cum ipQ adhibetur,quam certa sacchari, cinnamomi , & va initiae portio , atque hoc modo fit massa illa, quae dicitur cocholates, vox ab Americanis una cum re accepta, apud quos significat compositum, quod aliquo liquore dissblutum redditur opportunum ad potum . Eo vulgo iam mane utuntur Itali , & magnum in eo capitis, stomachi, totius corporis selamen inveniunt. Illud tamen est advertendum , caccaum quod in Caracarum regione nascitur, longe persectius esse illo , quod venit ex Maranione, in quo asperum quid habetur, quod valde displicet, tolli tamen hoc potest eodem modo, quo lupini dulcescunt - Analogia est aperta , sed qui illam primo animadvertit, fuit anno I7ὸ7 acutus Philosephus Andreas Bina Ord. S. Bcnedicti , de qua pro sua amicitia me vir humanissimus admonuit , postquam . potionem; ex mera hac merce conlectam laudavi ut blandam iucundam atque persectam, quod.alios fecisse

83쪽

68 DE MUNDO.

nem autem nescirem , qua amaritiem lupini amitterent . roga. vi , ut eam me edoceret, quam ipse in caccao fuisset sequutus, responclit nulla alia re opus esse,quam illud retinere per biduum III aquis currentibus. At cum audierim adhiberi in lupinis mulcendis etiam cocturam, an hanc amicus praemiserit, per literas exquisivi , qui negavit. Ceterum ipse quidem per se rem non est exequutus, sed pharmacopolae tentandam commisit. Quare quoniam hic rem pro voto persecti , credo coetum ab eo prius caccaum, de deinde in aquis immersum , quandoquidem coetura ad lupinos mulcendos omnino requiritur. Illud certum est

me, & P.Josephum Asclepium , qui meam operam in aliis suis experimentis let adhibere , nihil boni per selam detentionem

caccat in aquis currentibus etiam per multos dies, potuisse obtinere. Habentes igitur infixum animo principium analogiae , perquisivimus rationem mitigandi lupinos. Illa, quam optimam experti fuimus, sic se habet. Retine hos die una in aqua dulci: deinde infusbs nova aqua decoque, usque dum primo Abulitant: tum immergito aquae frigidae, quam bis in die renovabis: die quarta habebis lupinos edules. Simili modo caccaum detentum fuit in aqua dulci per dies duos , ea bis in die renovata : postea decoctum in nova aqua , & per duo minuta ebullitum : tum in frigidam immersum, quam bis singulis diebus mutavimus, quod secimus, cum decoctura tepida evasisset, sed melius opinor erit, illud statim extrahere ab aqua , in qua fuit fervefactum, ne iterum ingrati saporis causas ab ineat. Nondum expleta die

secunda ab insusione frigidae, quoniam cortex videbatur paulam tim in fila dissipari, ex ea extractum , ut brevi exsiccaretur , aeri exposuimus expansiim modo supra unum, modo supra ait rum pannum. Post tres dies ut omnis humor citius expelleretur, in quadam vaporarii specie per aliam diem collocavi miri. Tandem prorsus aridum artifici dedimus, ut de more illud subige rei, quod invenimus votis abunde respondens. . Secunda sit illa arbuscula, cujus sumen in intro fructu iiDclusum,est fabula illa vulgo Can, ex qua potio fit ,lim apud Qtos Monachm Arabas, ut fertur, usitata ad vigilandas noetes in Divinis officiis, pro ea, quae inest illi efficacia ad discutiendum Emirum , at nunc magni ubique usus post tot ejus utilitatis lam, dess

84쪽

des, quas commemorat Jumeus in Commentariis Acad. scient. Parisie. ad annum I7I3. Quae nascitur in Arabiae felicis r gionibus Adena de Mocha, longe melior est illa , quae colligitur circa Bataviam, & Madagascarem , ct in insula Borbonica . Tertia, quae ingens arbor dicitur a Pluche i) , arbuscula vexo a Dictionario Latino Taurinensi Σ , est illa, ex cujus frondibus , quae The dicuntur, infusis in aquam serventem fit alia potio satis communis .

77. Ex arboribus , quae fiuctus offerunt, qui ad vestimenta nostra concurrunt, prae caeteris est nominanda , quae quasi nuces quanam producit extrinsecus nigras, quae cum maturuerint,

sponte sua disiuptae, gossypium exhibent candidissimum: quod tamen colligitur etiam ex aliis duabus plantis, quae arbores non sunt, sed altera serpit ad instar vitis, altera ad instar dumeti. dilatatur. His abundant Asia & America. Sed Europaei omnium optime norunt ex illis filum ducere , quod in caligas . mduc las, stragula, & omnis generis operimenta de ornamenta convertitur. Nihil dicam de Cocco arbore Indica , de qua serunt passim Authores, Lemerius O , Martinus du Plessis ,

Chambers O, panem vinum, telam, chartam, funes, omnia denique ad vitam necessaria quibusdam gentibus , ut illis insularum Mallai viarum, ab ipsa suppeditari: quae omnia, & his etiam potiora reseruntur a Derhamo 6 , & Pluche er authoribus quos citant, de quadam arbole dicta Aloe Ameriςana - . 78. Inter arbores, quae remedia nobis exhibent in morbis, etsi dici possit, quod unaquaeque regio suas habeat, sicuti etiam alia ejusdem usus vegetabilia , quae pro aegrotationibus ibi familiaribus selicius nascuntur, ut intelligi potest a Joanne Benom- vino , allistore libri Imroductio. ad didicinum. Indigenam, quem citat De rhamus 8γ nihilominus illae quae magis celebrantur.& communiter adhibentur, sunt Calabricae fraxinus . ex cujus frondibus distillat ros quidam, qui auanna audit, ex . quo ca

85쪽

thartieae potiones habentur i S arbuscula illa Scythica, cujus r dix est amarum Rhabarbarum , obstructiones viscerum Brtiter & staviter removens alia arbuscula Brasiliana, cujus pariter radix dicta Iperacliana, praesens in multis morbis remedium est rite adhibita: arbor illa Peruana, cujus cortex Gina vulgo nuncupatus, febres, quae intermittant, discutit, in Italiam primo advectus 1 anno Domim conante id imprimis cadirante Jo. Carrinali de Lugo Soe. Jesu inquit Sebastianus Badus in suo de hoc cortice opere,edito Genuae anno I in quo nu- .merat paecos illos, qui ante se de eodem aliquid scripseriint .

gumemum astructura corporum organicorum . .

υ. declaratur sexto a structui a corporum orga- , d i. nicorum tum brutorum , tum vegetabilium . Si extet

nam quis tonsideret , quanta, & quam varia in illiς, de singulis dirarum partibus pulchritudo i Plantae quae per se stare debent ,

truncim habent ., - cujus diameter leniter decrescit , quo magis assurgit': cortice squamincim vestiuntur quasi rudi S densa veste , quae contra caloris, frigoris, ventorum , tempestatum in- elementiam defendat fibras, utriculos, glandulas, ct innumera ad vitam plantae Oi Iana diverta texturae, cum inclusis multi generis humoriburi tueatur, protegat. atque conservet. Quam belle a stipite erumpunt rami ad angulum graduum circiter 4s l ct ita se componunt per 'mnes imas, S summas partes. ut dum

parallelisnum assectant cum rato in quo sunt, suo etiam aequi-Jibrio videantur constitere. Nam si in ilo sint declivi, quantumox ima parto crescit pondus ex majori ramorum copia, tantum in stiperiori decrescit , ct viceversa . In plantis vero, quae natae sunt ad adhaerendum aliis a se distinctis corporibus, molles qui dem sunt fibrae, sed vel claviculis quasi digitis ornatae, vel taeniis seiraliter se cirsum volventibus quasi manibus praeditae, quimbus suum tedam iij apprςhendunt : cujusmodi sunt Nitis, Phaseoli, edera planta illa Americana , quae fabas producit

86쪽

vulgo di istas Uainilia, quibus cibi aliqui, cocholates maxime,

sita vitatem acquirunt singularem . Qui . velit internam plantarum structuram agnoscere , opus habet integra scientia additius artificium aliquo modo animo informandum , ut plane demo strat Marcellus M lpighius in sua Anatome Prantarum. 8o Soli flores , exiguae plantarum sere omnium partes, &ad brevissimi temporis durationem destinatae , tam vehementer admirationem nostram Divinae Potentiae possint excitare , ut ad illos contemplandos ipse Divinus' eorum artifex Christus Dominus nos impulerit, ci) Considerate, ama ita illis. agri. Geo vobis. quoniam nee Salomon in omni gloria sua coopertus est , sicut unum existi. Prosecto vel florum Brmam vel colorem quis attendat, .ranta in utrisque. diversitas nunquam ab amabili venustate s juncta. in venitur , ut non istum studiose & magnis sumptibus diversi generis flores excolantur in viridariis, quae liabentur tamquam requisita appendix, vel potiu& pars essentialix aedium Principum , Ld etiam illos semperi aliquo modosiis' minus. veros, saltem imitatos velimus nobiscum esse ante oculos obversari. itaque si ad sacras, vel profanas nuptias sponsa E comparat, simul cum gemmis flores postulat. ad ornatum . . Si convivium ad pompam instruitur, talem. inter epulas locum habent flores,

ut triumphalia jam audiant. Si illud, quod magis est spectabile

in regno ,. in populbi, in aetate, in Oratione, Volumus unico ver-ho significare, florem cum Tullia dici mus. Si de Ornanda domo. templa theatro cogitat Architectus ,. jam, animo. volvit rosas , heliotropia, anemones, . tulipas, & diversbrum florum serta , quibus distinguat lacunaria , epystilia .. ZOphoros , a Iur . Qui aere, ligno , marmore ,. aut alio modo sculpt- est, tunc sibi gloriatur, quando. operi me inserisit e violis, aut hyacinthos, aut ranunculos, aut alios requisitos flores . . Placent flores in seri- eis e parietibus pendentibus, in aulaeis supra. mensas extensis, in tapetis, quos pedibus terimus, in vestimentis, quibuς induimur, ct cum ipsa etiam funerum moestitia: apte aliquos ex his credi

Sed ut aliquid, quod actillorum formam spectat dicam, refcitabo, illud Lessii Inter flores 2 sum continui . dissecti, pro-

87쪽

fundi, repandi, in cymbam capati, in crinem surrect7 , is lanam carminati, alari, roserati , cornuti , caudati , oleari , in obaeram radiatim dispositi , racemarim sipati, umbellatim diffusi, circinatim digesti , folio simplici , triplici , quadruplici , multiplici, constipato, in orbem extrorsum convumo , introrsum replicaIo, falcato , crispante, explanato, striato, crenato , fimbriato . Quod xcro spectat ad colores: Sunt candidi, flavi, gildi, luteoli, sangui , punicei, cyanei, purguret , jothini, simplici, miyceLio , multiplici, faturo, siluto, ex rubro pallescente , ex croceo rubrescente , ex pumiceo purpurascente, auraIo vel purpureo inte pancti , pirgati, sellati . segmentati. Sed quid colores divers, rum florum enumero Z Si enim multae sunt illorum species, quae sub unius coloris, si ve simplicis si ve multiplicis habitu constanter se prodant, & aliquae sint, quae ex hac parte ita variant, ut facile numerentur , sitnt aliae contra , ut ranunculus, in quibus tot & tam diversa pigmenta apparent, ut qui horum nomenclaturam , brevi aliquo virorum illustrium sive in literis sive in am. mis nomine contexere in animum sibi induxerant, incaepto destiterint, copia colorum variorum superante illam nominum .

Quid autem dicam de illorum odoribus suavitate dc varietate plenis λ Jucundi illi sunt sive seorsim sive conjunctim hausti, de sicuti oculi in fasciculo, quem rosae, narcissi, cariophylla , beblides,vel alii flores quicunque componant,nihil inveniunt, quod quasi in harmoniam sibi peigratam non consentiat, ita neque nares. Quid suavius, quam sub vesperam maxime, deambulare per viridaria , ubi mala aurea , aut rosaria , aut tuberosi , aut lilia effluviis suorum florum aerem imbuunt circumquaqueῖTam grati accidunt hujusmodi odores , ut quoniam brevi novimus fores triarcescere , invitos cogamus has nobis opes pro reliquo anni tempore relinquere vel exsiccatos, vel distillatos. 8 i. Sed pueri plane sumus, si in Ela florum pulchra de sitavi specie defixi haeremus, nec illorum constructionis saltem praecipuas partes distinctius inspiciamus, quasi ignotum nobis sit, quod per se est evidens, sine hujusmodi floribus non haberi fructus . cui ipsummet semen necis artum ad confervationem, . cujusvis speciei plantarum in se includunt Atque quia flores sunt propter fructus, ideo quando huic suo muneri jam satisfecerint ,

88쪽

PROPOSITIO I. IIcerint, quod brevi fit, jam perit in illis decor omnis , & species. Quae est ratio physica perbrevis illorum durationis, quae etiam brevior fit, quoties decerpantur , sicuti frequenter accidit, ipsismet quodammodo a longe invitantibus tanta suae pulchritudinis suavitatisque ostentatione . Illi, inter quos Daniel Barioli i , qui rationes afferunt morales de hac sugaci florum conditione, legunt admonitionem hominibus laetam, Σ ea quc spectanti me forent, celerrime arescere , ut ait Plinius . . Contemplanti igitur florem occurrit primo calix , extima illius pars, & quasi ejus sustentaculum ., quem componunt sella

quaedam mollissima, quae appellantur etiam perianthia . Ex calice emergunt, ipsique innituntur petata, tenera scilicet illa solia , alio plerunque colore , quam viridi praedita . E floris tandem medio eminent stamina , hoc est fila quaedam . Hae stat partes communes omnibus floribus omnium plantarum ;'Etenim jam constat fere nullam esse: plantam , quae suis floribus instructa non sit. Aliqui autem ex his supra stamina habent antheras, quae

sunt quasi capita quaedam , continentque granula quaedam resinosa, quibus semen foecundatur. Haec microscopium ostendit es se corpuscula regulariter organizata , quare minus proprie illis attributum fuit nomen pulveris , quo communiter appellantur . Flores, qui antheras habent,dicuntur masculi. Alii has antheras

non habent , sed inter sua stamina habent semen , quod ines sum tenent in pyxide , quae sustinetur a stylo , & desinit in apicem : atque hi flores seminei dicuntur Alii habent simul cum

staminibus capitatis etiam semen , atque hi dicuntur flores her-; maphroditi. Romae vulgus flores semineos , vel illos quoscunque, qui desinunt in fructus , vocat bonos et illos vero, qui man 'culi dumtaxat sunt, e contraria ratione , quod in fructus non desinant, vocat fatuos. Hinc factum est, ut apud Bolanicos mas

dicatur planta , quae instructa est floribus dumtaxat masculis: &semina, quae selis semineis: & hermaphrodita, quae Plis herma- phroditis: & androgyna. quae flores tum masculos tum semineos producit: & tandem Polygama, quae habeat flores inastulos se mineos & hermaphmditos.

89쪽

4 DE MUNDO.

81. IIiL positis semen foecundatum tunc est, quando supra illud cecidit pulvis antherarum, & vel eam agitationem in eo excitavit certo quodam modo , de quo tamen nihil certi dici potest, vel aliam quamcunque modificationem ,. sine qua semen sitam , persectionem non consequitur, & sterile remanet. Quare quoties hujusmodi pulvis vel immoderatis pluviis detergatur, vel intempestivo frigore, aut alia aeris intemperie corrumpatur, tinties post flores, qui praeclaram sui speciem verno tempore exhibuerunt , sperati fructus non obtinentur . Idem experietur

evenire , qui cum Richardo Bradleyo apud Pluchem resecete floribus. stamina, antequam flores ipsi bene explicentur ; Nam quoniam haec sunt instrumenta , quibus proli ficus pulvis perficitur , impedita ipsius maturitate sterilis est flos, quoties saltem haec planta semoveatur a consbrtio aliarum sibi similium, a quibus recipere posset hujusmodi. pulveres. asportatos a vento, aut alio modo . Modus, quo hic pulvis supra semen. cadat in plantis hermaphroditis, facilis est intellectu, siquidem in illis,quae flores ad horizontem inclinatos producunt, stylus sustinens semen longior est ipsis antheris, adeoque recipere in se potest pulverem ex illis jam maturis decidentem : In illa vero , quae flores stantes habent, si semen humilius sit antheris, iam eodem modo clecisum pulverem in se codliget: sin altius se erigat, dici poterit exantheris distuptis explodi hunc pulverem,ita ut ipsum semen attingat. At quis explicet, quonam modo ex masculis floribus pulvis transferatur in semineos, tum quando utrique sunt in eadem planta androgyna , tum multo magiis quando sunt in diversis λEtsi hic modus ignotus sit, res tamen certa est Nam si in cucurbita dc pepone, plantis androgynis, quis. importune decerpat Omnes flores masculos , seminei steriles evadent. Atque si planta feminea prorsus sejuncta sit ab. alia mascula, frustra haec suos flores producet. Hinc Persae &- Arabes dicuntur in flores palmae semineae, spargere fertilitatis: ergo pulverem studiose collectume floribus palmae masculae . Et celebris Carolus Linnaeus Upsaliae Regius Archiater testatur apud Mahonem 1 , Radiolam in horto Upsalensisterilem fuisse ab anno. I oa usque ad annnm Ipsa, quo

90쪽

suo primum mas adducta in eodem horto fuit. Rursus cum compertum sit in floratiis sepe folia florum se exhibere modo insblito colorata , qui participat colorem nativum, de illum , qui proprius Qlet esse alterius floris, citatus Bradleyus rationem repetit ex commixtione .utriusque pulveris, dum semen,a quo hic novi coloris flos producitur, colisperetur. Idemque confirmat hanc sitam explicationem dicens,expertum se esse,pulverem unius floris aspersum iupra alterum diveris speciei, a quo Iam antea rescissisne staminum impedierat omnem a proprio sibi pulvere foecunditatem , produxisse semen , quod anno insequenti florem omnino novum explicavat , tu quo utriusque Ociei , e qua pro veniebat, indoles apparebat: Sed nullum ad perpetuandam hanc novam speciem ex illo semen collegit . In quibus exemplis videas . analogiam haberi. inter generationem plantarum dc illam animalium , quoniam color medius observatur etiam in partubus ex genitoribus ejusdem speciei, sed diversi coloris: i& monstrosia ac sterilis pinentes est, quae venit ab animalibus specie diversis. 33. Nascitur autem hoc loco quaestio, an huiusmodi pulvis

sit congeries minimarum plantarum, quae in subjecta semina. tamquam in uterum delabentes incrementum accipiant, quemadmodum olim aliqui vermiculos in semine animalium detectos censuerunt nova fieri animalia, quando nanciscantur opportuna

semitiarum ova , in quibus adolescant Z An potius pulvis ille sit quasi fermentum quoddam, quod attractiun a semine , ibi e plicet sua elasteria , quorum impulsu tenerum germen incipiat suos motus, & suas quasi vitales a stiones exercere 3 Secunda haec

explicatio, quae a Graevio proponitur, minus aberrans a Vero

existimatur , utpote analoga illi, qua congruentius creditur fieri animalium generatio. Sed quoniam nihil certi neque per oculos, neque per microscopia, neque per diiscursum adhuc habemus, res inter mysteria cum Pluche I numeratur ..84. Quoniam species plantarum conservantur per ipsarum semina , ideo haec munivit providus S . sapientissimus rerunia omnium Auctor Deus repagulis ad illorum tutelam opportunis, Quando enim actu maturescunt, florum petata se habent tam-

, Κ χ quam

SEARCH

MENU NAVIGATION