장음표시 사용
121쪽
Verbo Divino dicitur , si Erat lux vera , quae illumnat omnem hominem penientem in hune mundum, in mundus eum non
cognovis , primo quidem loco nomine mundi venire aeque bene potest Universim ipsum, vel nostra haec terra: secundo vero venit haec nostra terra , sive homines huius terrae, ut observavit inter alios Maldonatus cΣ , ex sententia etiam Patrum quos citat , de cons uenter ad alia multa, quae ipse ibidem innuit Scripturae loca, quibus addo illud Apostoli, 3 per unum hominem peccatum introipis in mundum, ubi S. Augustinus dicit, mundum appellavit eo loco A solus universium genus humanum . Quando Pharisaei de Christo Domino , postquam Lagarum restis scitavit, dixerunt, mundus totus post eum abit, ibi mundus significat muItitudinem dumtaxat hominum . Quando Chri
stus ipse discipulis dixit , ω si de mundo fuissetis, mundus quos
Dum erat diligerer , ibi mundus significat selum eos, qui solata curant terrena . Quid quod Scriptura aliquando sistos homines significat, etiam utens nomine mundi cum addito universi, ut dicens de templo Hieromlymitano, quod per universum mundum Bonoratur , ct narrans dictum Apostolis, 8 euntes in mumdum universum praedicate Gangelium . Atque hanc acceptionem sequnur Ecclesia Romana, quae in Festo Conversionis S. Pauli orat in haec verba, Deus qui universum mundum B. Auli Apo-
II s. Sunt alii praeterea , qui extendunt suas cogitationes, etiam ad ingentia , & numerosa Cometarum corpora , & in his quoque sibi persuadent esse novas habitantium species & formas ad vitam ibi ducendam accomodatas: nec ab hac opinione r moventur ab iis, qui ex praenimia caloris & frigoris varietate , quam Cometae patiuntur intra unam sitam periodicam revoluti nem , quemadmodum Whistonus ex dictis supra q. I 4. in aliquibus ostendit, concludunt non posse ibi silbs1stere ulla corpora Organica , adeoque illos esse vel Iocum tormentorum pro h leratis singulorum planetarum, vel instrumentum stipplicii ips, rum, quatenus immanes illorum caudae sint paratum diluvium .
122쪽
aut semes ad eorum excidium , dum a vicinia selis veniunt inflammati atque candentes, alicui planetae nimis accedunt, ut
Whistonus ci) , Se illi, de quibus meminit Dectamus a , quin
tamen ullum nominet, crediderunt; Respondent enim , excludi illorum conclusionem a potentia Creatoris, extra quam ea dumtaxat sunt, quae in se continent contradictionem, qualis non sOlum nulla apparet in fabrica corporum organicorum ejus temperamenti , quod par sit sustinendis magnis caloris & frigoris vicissitudinibus: sed hujus etiam quoddam quasi specimen exhibent in nostramet humana constitutione , quae etsi thun natale habuerit sub zona torrida , non proinde destruitur sub frigida& viceveisi , idemque apparet in variis brutorum speciebus. quas diu in frigidis regionibus novimus vivere , etsi illuc ex colidioribus fuerint deportatae. Cum autem longe plures sint nobis noti Cometae, quam Planetae, tam absurdum putant opina- ri Cometas esse infernum aut flagellum impiorum , quana absu dum est plures esse carceres in una urbe, quam domos . Sunt tandem alii. ut idem Ullistonus 3 , & Halleyus ab ipi citatus, qui novum adhuc quodammodo theatrum rerum asmirandarum sibi proponunt , dum in viscera singulorum planetarum cogitationibus suis ingrediuntur , quos cum cavos esse
concludant ex quibusdam physicis principiis, ita ut planetae similes sint follibus tu riis intus cavis , conjiciunt ibi quoque conditas de collocatas esse a Deo alias creaturarum species, prinsecto tam diversas ab illis, quarum hic aliquam notionem habemus, quam diversa est illarum sedes a nostra. Sed hae conject rae iunt plusquam nimio reconditae, & equidem nunquam illis indulgeam. nisi bene perscrutatis antea singulis stratis terrestribus, quae offendat necesse est , qui penitiores globorum partes pervadat. In his occurrerent tot illa diversissima corpora , quae mssilia appellantur, quorum sex amplissima genera distingui possunt, oleum, sal, terra , gemma , lapis, metallum. Sub oleo enim simi sulphur, petroleum , naphta , alia . Sub sale simisat commune , ammoniacum, nitrum, vitriolum , alumen, arse- Ο Σ nicum,
123쪽
laicum, chrysocolla , auripigmentum , & alia . Sub terra sunt sabulum , argilla , limus, gypsum , ochra, sinopis , bolus , creta . Sub gemma , & quidem sub specie gemmae pellucidae sunt Adamas, qui pluris omnibus aestimatur , in quo considerantur pondus , durities, de claritas: deinde pyropus rubere balascius
roseus : carbunculus igneus : granatus aemulans pyropum et hyacinthus flavus: amethystus subruber r smaragdus viridis: beryllus cymatilis r saphirus caeruleus et topatius seu chrysblitus aureus: opalus multicolor e crystallum aqueum , cujus nomen sibi usurpavit etiam vitrum ex selectiori materia factum, ut observat
Pluche i , & ex quo ars fingit alias gemmas quascunque . Inter gemmas opacas sunt sardonyx carneus, onyx ad instar unguis humanae coloratus, cyanus cyaneus , lapislagulus venis a
reis supra planum caesium distinctus, achates & jaspis, quorum, varii in infinitum colores. Sub lapide sunt silex, cos, pumex , tosus, Harmor , cujus innumerae sunt species. Sub metallis stat aurum, argentum, cli alia, quorum stipra q. 29. jam memini, quae metalla sunt naturalia , distincta ab artificialibus , quae scilicet sibi homines invenerunt, cujusinodi sunt aurichalcunata,' quod ex partibus aequalibus cupri rubri & cadmiae conflatur e& aes ad formanda numismata , & hemum statuas aptum, commixtis partibus aequalibus cupri, dc aurichalci: & aliud aes, ex quo fiunt tormenta bellica & campanae , uniendo cuprum cum stanno: & illud ex stanno S plumbo constans, quo organorum fistulae, de mobiles characteres pro typographia effinguntur : Miaminae illae, quae colorem stanni, sed firmitatem serri aemulan- tur , quorum utrunque in illis dominatur supra acetum, gluten , dc sal ammoniacum, quae omnia Pluche docente ca ad has conficiendas , vulgo latia , requiruntur . In his aliisque hujusmodi, de quibus per integros libros agunt innumeri Auctores, novae pro propositione argumenta continemur . Sed haec satis sunt. Locum dabo nunc objectionibus.
124쪽
Obiecti es, quae negant, terr Pucturam esse admirabilem
II 6. Biicitur . Structura materialis huius terrae vix qui quam habet, quod admirari possit. Nam aspera est montibus, in quibus non selum non apparet sapientia artificis, sed ne vestigium quidem artis . Rursus eadem tegitur magna ex parte aquis pnesertim maris , quod tantae absurditatis est , quantae est amplitudinis . Burnetus ci , ut Derhamus ca), M Noodvvardus 3 admirantes referunt, ipsiusinet verba proponentes , ne quis eos Credat calumniatores , hoc pacto obiecit . Eamdem obieetionem visus est approbare Huichesonus, ubi in suo tractatu de Pulchro supponit esse in hac Mundi constructi ne aliqua , quae ab ordine & regularitate abhorrent, addens tomen haec aliud non evincere , quam Deum esse liberum agens ,& sequutum in aliquibus esse alias rationes praeter illam ordinis& regularitatis . Quod referens Formeyus 4 omnino impro hat, ut insipienter dictum, quippe tribuit Deo, quod aliquid op ratus sit sine ordine,& sine sapientia. Quare, inquit, nihil aliud resat dicendam, quam has irregularitates ese suum apparentes . Apertius eidem sumagatus est Malebranchius, & post illum Maupertuisius s , qui ab invidia, quae ex illa derivatur , visiis est voluisse se defendere, citans pro se Malebranchium, homi
nem prosessione & fama Religiosum, qui sic habet: c6 P suci
mus ne videre aliquid magis informe,'minus regula e , quam disributionem fluminum, in dispositionem terrarum, VP marium Ailosophis pisa es haec rerum unioesitas opus Naturae caecae , Quod fusius & etiam horribilius auditu exponit in suis Medit tionibus , quas vocat Christianas . Nihilominus ille reprobat eam consequentiam, quam Athei trahunt, scilicet vel te
125쪽
xam hanc esse a casu , vel esse a tali causa , quae non sit pers ctissima: de contra concludit universitatem rerum esse opus omnium persectissimum , habito tamen respectu ad leges generales simplicissimas, nimirum motum per lineam rectam, & com . municationem motus unius corporis alteri pro ratione massis
utriusque , quas stlas sibi Deum statuisse vult, utpote .sbias, quae sint dignae mente infinita , quod est idem ac destruere stam illud antecedens, dc pugnantia inter se loqui, quemadmodum ex alio etiam capite illum contradictionis arguit Arnaldus i . quod scilicet Terim partes dixerit particularibus legibus nobis ignotis factas esse a Deo , qui ceteroqui per hoc stium omnia sapienter juxta ipsum facit, quia facit per leges generales. Hi omnes imitati stat Lampsacenum Stratonem inter primos Aristotelicae Scholae Cori vis, qui reserente Tullio cQ contendit mundum qualis est, formatum fuisse a causa necessaria de non cognoscente, de Sophistas illos, quos Galenus accusat, quod
cum nondum invenire, neque exponere opera naturin queant, eam
inertia atque inscitia condemnam, & Epicureum Lucretium, cujus haec sint Nequaquam nobis divinitus esse ea tam
Naturam rerum: tanta sat praecia culpa II . Resp. nego assumptum , cujus etiam probationem n go, quae sertasse statim appareret per silmmam caecitatem effutita , nisi a pluribus alicujus nominis philosephis fuisset prolata . Propter quam causam ci edo, qui hos confutant, ut Nievventi,
Muratorius . non omiserunt rationes , qui s ea neganda sit asserre, observantes sipientissimam in singulis terrae partibus constructionem , atque dis sitionem . Hos imitabor dicendo primum aliquid de Montibus. Montes duplicis generis stat, alii in prima telluris formatione
126쪽
tudinibus particularium locorum , ut ter motibus, qui montes secundarii dicentur . Distinctionem hanc circa montes satis com- 'munem reiecerunt aliqui apud Lessium cia , ct Pererium ci . qui nullum nominant, sed pIures iam nominari possunt, putantes omnes montes a terraemotibus duxisse originem . At imprismis historiae de montibus per terraemotus QIo aequatis , dc etiam pessumdatis frequentes sunt, Se contra admodum rarae de montibus per illas excitatis . Deinde observationes circa montes , qui, cum sine controversia eruperint ex aliquo terrestris seli vi lento tumultu, strata sua exhibent alio modo disposita , ac sunt
in subjecta eisdem pIanitie , non selum suadent distinguendos
esse montes primarios a secundariis, sed ostendunt, inordinatam dispositionem in stratis componentibus habendam esse tamquam charaeterem montis secundarii. Ita mons ille , qui anno Iprope Iacum Averni extitit , & Mons novus vulgo appellatur , paIam habet hanc stratorum perturbationem , cuique visibilem , qui e mari, a quo non distat, illum observet, ut iterum iterumque Jo. M. de Turre 3 testatur, apud quem videri possunt
historiae de montibus hac via vel dirutis vel natis. Tandem il-Iud, quod Genesis narrat tertia ab initio rerum die apparuisse aridam, & factas esse congregationes aquarum , quae appellatae fuerunt maria , sicuti pIane significat totam terram suisse antea aquis obrutam , ita videtur etiam declarare hac ipsa die formatos montes , quos dicimus primarios . Da enim terrae aequabilem rotunditatem, aqua supra totam illius sit perficiem componetur: tolle hanc rotunditatem,extracta in multis ejusdem partibus magna quantitate materiae , eaque aIibi conge ita , jam habentur montes, & congregationes aquarum ex illlarum defluxu in depressa loca juxta leges gravitatis , dc appyret arida non Qtum in montibus magis Iam extantibus , sed etiam in litoribus de campis . Alia Scripturae loca , quae huic explicationi circa sormationem montium favent, expendit Pererius s) Qui aliam faciem Terrae esse post diluvium contendunt, ac
127쪽
suerit ante diluvium, nihili faciunt hanc conjecturam deformatione montium ea die , qua facta sunt maria , tribuentes Deo Creatori, quod ipsam materiam , quam voluit recedere ad sommandas congregationes aquarum, distribuerit per totam terram modo uni sermi & aequabili, qui ejus superficiem planam constitueret. Sed hi nihilominus distinguunt montes primarios a mcundariis, de primarios dicunt factos occasione diluvii, conte dentes tereae motu generali concussam terram, quando pluviis cadentibus e Caelo confluxerunt illae etiam Abyssi, quae hoc modo per illos disi pia fuit . Non moror nunc hanc opinionem , de qua in serius dicam. Sed quoniam his non placet dici montes primarios factos in prima telluris formatione, dicamus factos in ejus reformatione tempore diluvii. De secundariis montibus nihil dicam: sunt enim pauci comparati cum primis . I 13. Primarii itaque habent insignem in sua structura varietatem, ut erudite declarat Bu nius ci) , quae quam mirifice genus humanum universum delectet, testatur observante D
, hamo Σ sensus ille laetitiae, quem nemo non experitur , qui ex monte prospiciat subiectos campos, lacus, flumina, oppida et
vel ex campo intueatur assurgentes late montes dc colles ad diversas inter se distantias, & situs dispositos. Qiii pictor aut poeta est , mente jam ad hujusmodi aspectum totus incalescit, de inssilitis cogitationibus se supra se evehi sentit, & quivis e vulgo exclamat, Proh pulcher aspectus t Montes sunt quasi promi' fontium de fluminum etiam perennium , quatenus congregant in cavernis, quae in ipsis stat, vel in late sparsis vacuitatibus, tum aquam pluviam, tum illam, in quam convertuntur vapores, qnitate per aerem volitantes, ad montes tandem , qui illorum ulteriores excursiones impediunt, reducuntur . Aquam hanc illi in se recipiunt per eas rimas, quibus omnis montium exterior sise perficies abundat, quae plerunque per vias ad ImriEontem pedipendiculares tendunt in ipsbrum penitiores partes ad varias prosunditates . Frequentissimae autem apparent hujusmodi rimae in omnibus montibus, ubi abrupta illorum strata , sive sint ex te
ra, sive ex lapidibus, spatium aliquod intermedium vel vacuum, Vel
128쪽
vel rara Elum aliqua materia , ceu sabulo plenum relinquunt. Quis autem non videt, sine fontibus & fluminibus actum sore , rem de pluribus artibus, in quibus tanta pars roboris & vitae civitatum posita est , cujusmodi sunt , quae segetes nobis conte runt , liona a lapides dissecant, metalla subigunt, chartam comstruunt, aliaeque, quae ab anuis fluentibus vitam ut ita dicam habent, per eas enim multo lasoris & temporis compendio exercentur : Tum de navigatione per medias terras, cujus beneficio fa- cile consulitur necessitatibus Sc deliciis diversarum provinciarum , ita ut studuerint sepe Principes ibi aperire flume* navigabile , ubi naturaliter deerat, vel divisi magnis sumptibus
longo terrarum tractu, vel aliis viis magna aquarum multitudia
ne congregata, quae ad nutum hominum flueret. Aliqua de his quae dico, exempla dabit Pluche i) : Tum de sertilitate tot regionum, quarum illae, quae minus aquis abundant, minus etiam vigent , & quae nullas habent, deserta jure audiunt: Τum demum de vita omnium fere hominum dc animalium , & de mi i tio maximae viventium omnium partis ; Nam nulla alia aqua saltem utilis haberetur in terra, nisi per pluviam, ut jampridem
ad ripas fluminum oblectamentum capiunt non Elum homi- nes , qui circa ipsa libentissime habitant , vel spatiantur, sed ipsa bruta terrestria dc aerea , quibus illa semper abunda lat. - II 9. Hinc ad argumentum mentis, quae tipientissime mon- . tes non selum construxit, sed etiam dism,suit, observantur illi ubique aptissime distributi. Exemplo sint montes Africae, qui a promontorio Bonae spei, ubi Africa paulatim se restringens desinit , sese extendunt invicem connexi secundum circulos latitudinis, usque dum ad flumen Zairam devenerint, ubi, ut transitum huic flumini pateat, interrumpitur eorum catena, quae iterum
eodem ordine incipit, donec in amplius spatium diffusa Africa, ut locus detur flumini Nigro, mutant directionem, secundum longitudinis circulos sese diffundundi . . Ex his pariter originem
Rivieres. . . num. 6. pag. 67.
129쪽
habet Nilus, de qua quam multi disseruerint, videri potes
apud Rice lium ci : Illius tamen verus fons creditur detectus a Petro Pays e Societate Jesu Lusitano anno I 6I8. 2I. Aprilis, quem citat nuper Dictionarium Portatile Geographicum.verbo Nilo. Narratio hujus detectionis exarata ab ipsemet Ρays h betur apud Urcherum et , quae quantum ad substantiam conQ-nat cum ea, quae legitur in libello Florentiae edito anno cujus titulus Reuelam rarae cavare da una tradutione Ivlese delPOriginale Artoghese , quarum Italica versio jure tribuitur' celebri Laurentio Magalotto. At si sermo sis de salubri Nili ermptione & inundatione. quae quotannis accidit, haec originem habet ab Etesiis per plures hebdomadas continuo a Borea spirantibus , & immensam vaporum vim impellentibus contra Africanos montes, ubi coacti in pluviam re ivuntur . Rursiis fietquentiores montes , iique altiores inveniuntur in regionibus prope Aequatorem , quam prope Polos , ut regioni illi radiis Solis magis expositae , esset opportunum, & frequens levamen ab aquis pluviis, in quas praealtorum montium catena cogit vapores, dum
illis per aera vagantibus resistit. Quid plura Z Qui reparationem afflictae valetudinis in eIevatis locis sub aere iubtiliori , &magis defaecato invenit: qui securitate sitae regionis ab infestis alienigenis post hujusmodi a natura disse sitas munitiones seu,
tur : qui vim ventorum observat hisce impedimentis infringi, ne tam vehementer Leviant, ut in oceano faciunt: qui hac via extensionem sui dominii auctam considerat: qui a montibus iacile extrahit omnis generis lapides, tum vilis pretii, ut vulgaria saxa , tum mediocris, ut marmora, tum pretiosi ut gemmas: qui necessariam lignorum & arborum copiam dum ad comburendum, tum ad aedificandum sive domos, sive naves e montibus eruit, ubi citius crescunt beneficio abundantium vaporum, quibus per Blia praecipue aIuntur: qui in locis declivibus, & apricis dumtaxat, reperit generosas vites . & optimos fruetus, ubi scilicet per inclinationem soli ad Horizontem . radii solis directe in platitas incidunt, qui alitet oblique caderent, dc melio-' rem seccum in iliis perficiunt: Qui venatores videt e Elis mon-
130쪽
tibus educere piloses urssis, molles lynces, villosas martes, albas mustellas, aliaque ad diversbs usus utilia animalia: qui b ianicos observat praeponere medicis herbis , & plantis, quae in hortis educantur illas, quae s 3nte sita in abruptis locis nascuntur: qui mineralium & metallorum vim S usum intelligit, quae latent quidem intra teriam , ut libera nobis esset ad messes &plantas illius superficies, sed simul etiam quasi ad manus sunt in montibus collocata , ne crederemus piaculum esse ea effodere , ut Holatius I ,& Ovidius Σ) finxerunt, is cognoscet Sad. . mirabitur multiplices montium usus , de quibus praeclare Ber
ΙΣΟ. Uenio ad aquarum amplitudinem . Haec sapientiam Divinam ostendit, quia tanta opportune aquarum copia & congregatio res ndet necessitatibus terricolariim . Nam cum vera& recepta sit sententia illa Plutarchi, so) abrique aquae elementa nulla eonfiat aut perdurat natura , intelligitur , cur amplitudo superficiei aqueae in terra major sit, vel saltem aequalis aridae ex tensioni, sicuti statuunt Fabricius cs , Beniaminus Martinus co Varenius ,& qui de hac re inquirunt: cumque vera etiam sit altera observatio , quod aqueae evaporationes fiunt maxima sal- tem ex parte secundum rationem superficiei, non vero profunditatis aquae, intelligitur etiam male illos cogitare , qui dantes necessitatem tantae aquarum multitudinis, vellent illas in pix, infundiores alveos congregatas , ut plus terrae aridae ad uius h minum relinqueretur ; Deficeret enim tunc observante Derhamo 8 debita vaporum quantitas ad requisitam pluviam, &alios humores . Neque haec Ela est utilitas , vel potius necessitas ingentis hujus extensionis , sed illa praeterea, ut homines magna locorum di stant ia sejuncti possent facilius secietatem &bonorum communicationem inter se instituere & conservare .
Non selum enim brevi iter mari conficitur , sed etiam per uni-