De mundo dissertatio Andreae Spagnii florentini e Societate Jesu

발행: 1770년

분량: 455페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

adhuc statuunt Mundum esse optimum. Inter istos visus est olim esse M. Aurelius Imperator , qui docuit I mundum hunc esse , omnium optimum, & proinde amanda ipsa mala quaecunque , quia necessaria integritati mundi totius. Pro eadem opinione Ci- tantur Petrus Abaleardus, qui in pluribus erravit tempore S. Ber-mardi, Wiclessus, & alii haeretici, qui ut referunt Castro Σ .ci SuareZ 3) propugnarunt, Deum non potuisse creare alia ab iis, quis creavit. His se jam olim opposuit Magister sententia

rum O , & deinde S. Thomas cs), & alii passim Theologi , qui

expresse monuerunt quaedam Patrum aliquorum testimonia, quae Adversariis videntur suffragari , aliud non significare pensatis omnibus, quae ipsi docent, nisi omnia esse optima in aliquo ex

sensibus relativis. Sic jubet Ρlatelius 63 iiitelligi illad Dionysii , Optimi es optima adducere : & illud Cyrilli, 8 Omnia Pater potes, ct meliora semper vult: & illud Basilii, Nihil

eorum, quae nobis accidunt, malum est, aut tale, ut melius illo ali

quid excogitare queamus: Et illud Augustini, clo Iustitissum Dei factum es, ut non modo sim omnia , sed etiam si ut, ut σωπA

no melius est e non possint: Et alia . Nihilominus eamdem iterum reserente Nicolao GhezZio IQ, reiectam a tot tantisque mei ribus sententiam excitavit Rai mundus Lullus. Sed nostra hac aetate celebrior illa facta est, quia magna animorum contentione pro illa, ct contra illam disputatum est, non Blum in Germaniae Academiis, ubi primo novete hae turbae extiterunt, sed in tota iam Europa - Illarum fomes praecipuus fuit Leibnitius, dum - ex laudabili caeteroquin intentione tuendi Providentiam Divinam , accusatam ab impiis propter multa hujus Mundi mala saepissime affirmavit, i 2 Deum cum vellet creare Mundum, creasse

182쪽

asse ex omnibus, quos videt possibiles, omnium optimum , atque cum in Mundo. qui existit,habeantur plura mala, non Elum meta- physica, qualia sunt impersectiones, & physica ut morbi, sed etiam moralia , cujusmodi sunt peccata, aperte dixit i , &quidem frequenter, haec omnia mala , & ipsa peccata pertinere ad Mundum, quem vidit ex omnibus possibilibus optimum: Dum

inquit, Σ improbus aliquis eripis, inventam a Deo fuisse oportuit in possibilium regione, talis hominis ideam inclusam rerum seriei , cujus electionem exigebat major unlaersi perfectio . a iod , ut alibi cs dicit, vel inde judicamus, quia suum es. Proinde

docet Deum peccata huius mundi velle, non quidem ea voluntate, cujus objectum sint sela peccata praecisive considerata, quam voluntatem vocat 4) antecedentem , sh d ea voluntate, cujus objectum est complexio omnium , quae conflant optimum Mundum , quam vocat voluntatem consequentem . Eamdem opinionem sequutus est Pictetus cs , S: qui articulum de Bono in recenti Gallica Encyclopaedia scripsit, dicens, c8 Mundus, ex quo exularent omnia pitia, noπ esset certe tam perfectus , quom es Mundus, qui illa admittit. 16 i. Eamdem ipse Leibnitius dicit Malebranchium , jam ante se propugnasse , quod revera fecit tum in suo Trastatu de Natura dc Gratia 8 , tum in suis Dialogis Metaphysicis ρ , repetens mundi huius persectionem, non ex ipso dumtaxat Mundo secundum se considerato , sed ex eo, quod sit creatus, moderetur , & conservetur viis omnium possibilium maxime simplicibus, foecundis , universalibus, uniQrmibus , dc m lius exprimentibus Divina attributa, quarum consequentiae sunt

quaevis mala , dc vitia , quae in illo lugere quidem possumus, sed simul

Id. Causa Dei post Theod. n.4s.

183쪽

simul credere debemus illa pertinere ad opus, quod praeserri debuit a Deo sapientissimo . Nullum i enim, inquit, fuit illo dignius, quam illud quod requirebat, spermitteret omnium per se eatum resnam , ut omnibos deinde misericordiam impertiretur . Idem jam olim in sua gnquissione dixerat, Σ Deum femper agere per Mos simplicissimas: qua propositione caeteroquin Verissima cum accusatus fuisset ipse abuti , dum mentem sua in circa ipsius 4ntelligentiam declarare voluit in adiecta ad illum locum illustratione 3 ,vitiose magis abusus fuit: Sed in citatis tandem libellis ejusdem abusum modo iam disto cumulavit. A malo hoc optimi sino parum, vel nihil differt impudens fabula

apum a Mandeville conficta, seu systema propugnans, vitium necessarium esse ad bonum commune, cujus compendium quoddam habetur tomo I Bibliothecae Britannicie. Nova ejusdem editio prodiit . anno i 29 cum augmento secundae partis, in qua mitigare Auctor videtur, quae in prima parte totius Angliae invidiam , atque clamores in se concitaverant.

I 61. Leibnitium acerrime sequuti sint aristianus Wolfius M. Vatiel, & Reimbeckius; Et Uattei quidem, ut refert Alphonsiis Nicolai cs , de sensionem Leibuitianae opinionis contra Jo: Georgium Pallias: Reimbeckius vero contra Crou Zam , aliosque suscepit. optimista visus mihi est etiam Samuel Clai hius, ubi dicit, experfectu Sapientia Bonitate Dei sequitur nece sariores crestas esse ab illo tali tempore , ct tam is e--.serpatas, ct instructas xiii perfectioHibus talium graduum qum Ies infinita Sapientia ct Bonitar nidit illis tribuendos, m optime sapienti me operareIur. Sunt qui etiam Alexandrum Popem , celebrem Poetam Anglum, eumque Catholicum accusant Optimi sint, quem sibi videntur legere in suo de Homine poemate , tibi haec exprimit , Sapientia Dei infinita intelligit , qui sit Ainis,dus perfectior: ergo Θunc .debet prodacere , nec En eo quicquσm con-sιtuere potes, quod ot si videatur .a iacteiris Guandium , non heu use habeat in ordine ad otiam Inter hujus accusatores 'est Voltat

184쪽

re i , de ante illum Cmuetas in examine ejus de Homine Po malis, contra quod extant etiam apud Trevolita nos ca) quaedam epistolae . At sunt qui hanc ab illo accusationem propulsant, ut citatus Nicolaus cum Uarburtono , & Thomas Needham cs , qui contendunt objectum ex illo locum nihil aliud significare , quam creatum a Deo esse Mundum hunc relative ad fines ab ipso libere intentos optimum . Recentius idem Pope omnem hujus suspicionis umbram penitus dissipavit in sua epistola ad . Aloysium Racinem data anno I 742, quae edita est una cum versione Poematis de Religione ipsius Racines mortui anno 1763, Italicis rithmis per Carrum alligata, & una cum alia pro eodem Pope defensione Angli Equitis Rasmay: in qua epistola Pope nonsbium, quae Warbui tonus pro ipsius apologia jam scripserat, approbat, sed etiam profitetur se diametraliter oppositum Leibnbtio . atque judicio Catholicae Ecclesiae in omnibus subjectum . Voltatre quidem loco citato credit commentitiam ese hujusmodi epistolam Popes. At argumentum quod affert de ipsius igno- .rantia Lingine Gallicae, sibi, cum in Anglia esset, perspecta , est importunum , Nam quotidie accidit, scribi sensus animi sui ad amicos adhibita illorum opera,qui in lingua minus nobis nota iblos exprimant. Author qui Leibnitii Theodicaeam Latine reddidit, in suo monito praevio multos citat, qui Optimi sinum in sensu Lessinitii tuentur. Sed non est ita facile credendum, cunia

possint intelligi loqui de Mundo optimo in aliquo sensu illis.

qui veri sunt

Argumentum I. pro propositione ex limitatione perseetaonis essentiali in creaturis 163. I. O IC arguitur cum Tre voltianis c4 ,εJacobo Ricca ti s . Hic mundus habet perfinionem essentialiter finitam, Nam est quid creatum a Deo etiam per Ad Ursarios,

185쪽

h o. DE MUNDO.

& omnis creatura habet pro attributo sibi essentiali limitationem in persectione essentiae suae, pirapter quam causam in hyp thesi , quod Gratia. habitualis sit ens quoddam creatum animae infusum , haec ne in ipQ quidem Christo Domino, fuit in se infinita, ut ex communi sententia. suadet Platelius ci) : erg' mundus hic nequit esse omnium possibilium optimus , nisi. negando, . Deo potentiam creandi alia perfectiora aliis in infinitum, quod est negare Deo omnipotentiam. Hanc re ipsa negare Deo visius est

Leibnitius, qui admisit infinitos quidem. mundos possibiles, sed hoc qui existit imperfectiores. Quod ille admiserit omnem alium mundum fore hoc imperseesiorem vidimus jam supra . Quod vinro ille nihilominus admittat mundos possibiles esse infinitos, videt plane, qui haec ab illo audiat, a Principium per me es ins nitas mundorum possibilium , qui repraesentamur in regionibus deritatum aeternarum , hoc es in objem Divinae Drelligentiae. Quoniam autem admisit mundos possibiles esse infinitos , sed unum hunc qui existit esse optimum , . bene utrumque: hoc situm assumptum repraesentavit per pyramidem. ira infinitam, ut in ea possit

assignari apex, non vero basis, & apicem dixit esse sab mundum, qui existit, omnium possibilium optimum, gradus autem singulos

hujus pyramidis esse reliquos mundosi decrescentes in perfectione in ratione inversa. planorum pyramidis . Eamdem. Omnipo tentiam in hac remegavit etiam Aristoteles 4 , statuens fieri non posse a Deo alium mundum. solo numer .distinctum ab hoc praesenti , ex ea ductus ratione, quod tunc gravia tenderent deorsum in centrum Terrae, . utpote Centrum hujus mundi, & simul ten- derent alio in centrum alterius mundi. . Quae est ratio plusquam. importuna , ut VasqueZ dixerit , omnes quos legi coitura Aristotelem in hoc sunt. Nam nec terra est centrum, in quod tendant omnia gravia; Planetae enim in illam non tendunt: nec hoc omis. so difficile esset intelligere , partes unius mundi fore sine ulla communicatione cum partibus, alterius , cum unus dicatur esse distinctus ab altero . Igitur non opus esset duplici illa tendentia in duo di versa. centra , vel quando etiam mutua quaedam commu

186쪽

PROPOSITIO PII. I E

nicatio in illis admitteretur, Philosophia Nevutoniana propugnans mutuam auractionem inter corpora' caelestia, docet m

dum , quo potant invicem in se tendere duo illi mundi sine repugnantia .

Cum facto argumento connexum est hoc aliud sic habens . Non Θhim impium, sed stultum etiam est dicere mundum hunc esse ipsum Deum: Sed si mundus hic esset omnium possibili uiri , Optimus, esset ipse Deus ; Nam hoc modo optimum , sive quo

melius ex illare nequit, est attributum conveniens Deo : ergo . Tiae voltiani i) hoc etiam argumento usi siunt accusantes Optimisimum directe duceiae ad impietatem illam credendi naturam hujus mundi connexam esse cum Divina Natura, ct esse quasi ipsius partem essentialem, quemadmodum deliravit Spinosa . iis . I. Obiicitur . Ille Deo negat Omnipotentiam, qui negat Deum posse creare mundum omnium postibilium optimum rergo ex Omnipotentia Dei infertur illum posse hunc creare . Nego aus. Qui sic objicit, non informat animo no tionem convenientem Omiri potentiae . Ilaec est hujusmodi , Potentia faciendi quicquid non involvit contradictionem. Cum autem creare Mundum omnium possibilium optimum, seu perse, e lisimum, plures involvat contradictiones, inter quas . una est tribuere Deo potentiam infinitam creandi, dc simul finitam, hinc Omnipotentiam non negat, qui negat Mundum omnium possibilium optimum non esse objectum Divinae Potentiae ..li. O icitur. Plures vel etiam duo Mundi aequalis perse-etionis ac constriictionis non sunt inter se discernitates: sed quae sunt indiscernibilia, non offerunt menti , quae sapienter, seu cum

ratione operetur susscientena rationem, propter quam vel utrunque vel unum potius ex illi g, quam aliud operetur: ergo etiamsi plures vel etiam duo Mundi aequalis persectionis ac constructi nis sint absolute possibiles, attamen Divinae Sapientiae est nullum ex illis creare. Similiter si ternio sit de plui ibus Mundis inaequalis inter se persectionis, nisi a Deo eligatur ille , qtii sit omnium optimus, fingitur Deus operans temere, & sine fiusscienti ratione. Re p. transear major , nego m rem . Ipsa indiscerni bilitas requiri potest ad pulchritudinem operis, ita ut ea deficiente i . Y Σ . la

187쪽

Ia depereat. Da in vultu humano oculos discerni biles per pupillam in uno diveris magnitudinis vel coloris, ac in alio. Da unum crus brevius, aut gracilius alio, deformis iam homo est , &sic in aliis sexcentis: QuareJacobus Riccati i)observat tam inutile esist hoc, quod Leibnitiani vocant Principium indiscernibilium, ad acquisitionem ullius scientiae, ut ipsius potius oppositum inveni tur habere potiorem locum . Est praeterea in eadem minori reprehendenda falsa illius suppositio , quod Mens Divina repetat rationem sitisscientem operandi aliquid extra se ab ipsis rebus s1-bi extrinsecis, ut non possit Irabere pro sufficienti ratione suam mei voluntatem. Ad alterum, quod additur , nego assumptum . Imprimis enim, falsis supponitur mundum omnium possibilium , optimum esse possibilem: deinde falso iterum supponitur objecta absolute possibilia finitae essentialiter perseetionis, qualia siunt omnia creabilia, debere aut posse offerre menti Divinae ullam rationem , pmpter quam ad aliquid ex illis ci eandum se determ,net, ut in serius suadebo.

III. Obiicit Volfius 1 . Scriptum est Deus

cuncta gluo fecerat, erant valde bona : sed esse valde bonum est idem ac esse optimum, iuxta phrasim hebraicam ergo. Min rem ille quidem non probavit, sed probare vel confirmare posset ex eo, quod illud Ecclesiastes, Cuncta fecit in Syriaca versione apud Cornelium a Lapide legitur , Omne quod strix optimum, & m Arabica, Omnes res quas fecit,cognopis esse op imas. Resp. Conc. malo. disin. min. Ualde bonum iuxta phrasim

Hebraicam idem est ac optimum sed in sensu aliquo relativo, ora mil. in sensu absbluto , nego min. & simili distinetione excipio consequenς. Cum optimum in sensu absbluto non sit quid cadens in ullam rem creatam ex demonstrationibus jam allatis, necesse est fateamur, quod si haec vox optimum revera res pondeat in textu hebram his vocibus Uulgatae, valde bonum, ea

ibi sumi debet Elum in aliquo sensu relativo ck. Atque hoc modo dicendum est usurpari in obiecta versione Syriaca &Arabica. Caeterum vulgata lectio Scriptuire est illa , quae authen tica

188쪽

tica habetur. Valde autem bonum non est idem ac maxime bonum, seu optimum , quam interpretationem non invenio apud probatos Interpretes Scripturae statum , Nicolaum de Lyra , ., Cornelium, a Lapide, Tirinum , quos constitui. Hi contra advertunt Creatori placuisse ut bona , quae singulis diebus creau rat : omnia vero simul sumpta laudata etiam fuisse ut valde bona, ut declararet ea esse bona, non tum singillatim siumpta, sta multo magis ut invicem connelia.

hoc, perfectioris . 166. O IC arguitur. Vel alii Mundi praeter hunc maioris pe o sectionis sunt ab Q lute possibiles , vel non. Si dicatur

non esse ab Pluin possibiles, falsum dicitur, I. quia opponitur Scripturae dicentici 'tens est Deus omnia faceresuperabundanter, quam petimus, sui imelligimus. II. quia opponitur communi Theologorum doctrinae , qui illud S. Thomae adprobant, ceti

Simpliciter loquendo qualibet re a se facta potes Devi facere meliorem: & alibi, 'res Deus quamlibeι creaturum facere meliorem ; infinita enim bonitas rationi creaturae repugnat, πω amrem determinata bonitas quamscunque . III. quia pluralitas mun- .dorum, hoc persectiorum non involvit contradiistaeonem , quod omnino male iterum iterumque affirmavit Leibniti contra communem pariter Theologorum doctrinam. Ex his Cornelius

a Lapide habens prae oculis in hac ipsa re hoc principium, Deum posse efficere quicquid non involvit contradietionem ., omnino, statuit, s quod Dem potest in uos misi mundos creare, qui non tantum hunc mundum nostrum , sed, sese inpicem gradatim immensumsuperent. Si autem dicatur esse absolute possibiles alios mundos, Iam non potest dici non posse aut non potuisse a Deo creari , quin vel negetur Deo omnipotentia quae est potentia so

189쪽

ciendi, quaecunque sunt absblute possibilia , quod est contra omnem Religionem, vel committatur turpissima interminis contra

diistio , de qua revera Michael glaus i) accusat in hac re Lei nitium, rcfercns ipsim in suis Principiis Philosophicis sic loqui. Unisu fum uiners pos bilia Inideis e=rum non nisi um-

cum exbJere potes: .ei go potest creari a alter Mundus isto. melior. Simile argumentum adhibet etiam Jasiobus Riccati a. . 15 . I. Objicit .Lesbnitius . Ideo Deus potest creare . Mundum meliorem isto, quia creatura perihelissima ron est pos sibilis: sed hoc vel est falsium, vel non est ad rem . . Falsum quidem sal tem 'posse esse tenent aliqui apud Capreolum : Non esse autem ad rem suadetur, quia Mundus non est una creatura, .sed complexum creaturarum: ergo et si una substantia creata non possit habere stim mam persectionem , complexum tamen creaturarum potest illam habere . . . Resp. permim majorem , quae concedi tunc ibium ab QIute posset, quando adderet , vel quia admissa possibilitate creatu ire perffectissimae, manifbstum esset hunc mundum non esse perfectissimum . Additum hoc necessarium esse quisque novit, qui meminerit illius effati, a potentia adactum non valet allatio. Sed nego min. Ad cujus primae partis probationem, concedo esse, qui admittunt possibilem creaturam perseetissimam, sed cum illi valide & communiter impugnentur , nullum ex illis haberi potest suffragium . Ad probationem vero secundae partis Tonc. any , ct nego consequentiam . Quae enim ratio probat non esse possibilem unam substantiam creariam persectissimam , eadem probat ne essse quidem possibilem complexionem quamcunque creaturarum

perfectissimam. iII. Objicit idem ibidem . Deus fecit mundum hunc infinitum , Nam quaevis pars quantitatis cujuscunque est quoddam infinitum , utpote divisibilis in infinitum i & ruimus mundus duraturus est in infinitum t ergo Deus fecit Mundum hunc in aliquo sensu perfectissimum. Resp. disin. Mai. Fecit Mundum infinitum, ut aiunt, syn-

190쪽

categorematice , hoc est in numero partium inde terminatae unitatis actu existentium, conc. - infinitum, ut ajunt, catego-rematice, hoc est in numero partium determinatae unitatis ad tu existentium, . nego amec..ct omisto consequ. Probatio adjuncta probat itum, quod damus infinitum syncategoreinaticum . .

III. Objicitur . Ex eo, quod sint possibiles ab Qtute, hoc est non involvant contradictionem. alii Mundi etiam istb perfectiores , non insertur esse: possibiles etiam relative ad omnipotentiam Dei ; Nam ne unquam illi existant impeditur omnipotentia a Divina Sapientia ; ergo etiamsi ab lute possibilis sit Munduς:istd perseetior, non est tamen possibilis habita ratione ad Omnipo-tentiam. Diivinam iacum Tre voltianis I nego antecedens ejus p 'Gationem , quam Malebranchius jam 2 olim protulit , ut tandentis. aperte dicat, 31 a Sapientia D: ira reddi Deum impotentem , dum illum cogit agere piis omnium simplicissimis, in quo est cumulus quidam absurditatis . Nam imprinais Iam negatur Deo omnipotentia ,. affirmando illum non posse facere alium, Mundum etsi ab Qtute possibilem . . Deinde si obstat Divina Sapientia, . ne unquam existat alter Mundus jam noti potest dici absblute missibilis; Est enim illativa saltem contradictio in Mundo illo, quem concipiamus alium ab isto. . semel quod ille repugnet perfectioni alicui Divinae , ut Sapientiae: ergo stini revera absblute impossibiles alii Mundi. Tandem facere inter haec attributa Divina, omnipotentiam atque Sapientiam , distinctionem' aliquam plusquam per rationem , eaque inducere quasi invicem sibi adversantia est. manifestae falsitatis& impietatis, quippe haec non cadunt in. Deum persectissimum S simplicissimum . . Alibi etiam adno. tavi Leibnitium in hanc tandem absurdam opinionem ex suo opti- misimo devenisse , ut affirmaverit,i disserre etiam in Deo posse

ct pelle , s Devi potes omnia , yeae non puci ex omnibus, nisi uri

dam Iamum a.

SEARCH

MENU NAVIGATION