De mundo dissertatio Andreae Spagnii florentini e Societate Jesu

발행: 1770년

분량: 455페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

duissionem aliquando repeterent. Quod vero sex dies potius. quam plures aut pauciores elegerit Deus, nemo committi sci pc test rationem probabilem . Qitae enim de persectione numeri sienarii dicunt Pythagorici, non possunt philoispho jam amplius si, tisfacere; In singulis enim numeris suae quaedam proprietates sunt,lc rationes ad alios numeros, quas Arithmeticus admiretur . Sicuti igitur quae sunt propriae numeri septenarii, quem S. Ambrosius vocat i plenum , mundum , sacrum ; nulti enim mise tur , nec ab alio genera in , idemque virgo ditisur , quia nihil ex je generat , dc quae conveniunt aliis numeris, nullam occasionem dederunt ad eorum electionem , ita ne illae quidem numeri senarii ullum aut influxum aut motivum praebuerunt ad sui praelationem in formatione Mundi. Qui dicat S. Patres, & praecipue S. Augustinum Σ non repudiasse hujusmodi ex numeris depromptas sacrarum rerum interpretationes, imprimis meminerit regulam S. I homae , quod opiniones philos horum ; quarumtas veI vanitas in comperto jam tradiderunt non qu

si asserentes , se fleui utentes bis , quae in Philosophis didicerant , unde non sunt majoris authoruscis, quam dicta Dilosop*rum , quos

sequvnsur. Et rursiis habeat etiam prae oculis, quae vehementer alii Patres , ut Chi bitomus 4 , dicunt contra hujusmodi explicationes ex numerorum mysteriis deductas, quas fabulosas . de periculosas praesertim propter abusum de his factum ab Haereticis, declarant , ut notat Pererius s

tio Mosaica creationis Mundi, prout lonant verba, ne est quidem uerisimilis i ero ex illa non potest quicquam inferri pro hac pro positione is Antecedens quod negatur, probant I. quia Terra reIate ad Caelum, cum sit veluti punctum inosservabile, tam inepta est aut etiana, nugis illa distributio, Creapit Deus Caelum nerram , quam inepta esset distributio ista , creavit Deus terram &granum arenae . t ' Resp.

332쪽

Reo. Distributionem illam aptissimam esse in narratione directa ad homines, quibus observabilis est Terra , dc comparate ad illos est quid immensum , cum contra globi coelestes propter

suam a terra distalitiam vix tamquam tenues faces eorum oculis appareant

Probant II. Quia Luna, quae dicitur creata cum Sole & aliis Stellis , appellatur ci) luminare magnum , cum sit omnibus notia Stellis minima. Resp. Esse evidens , Lunam post Solem esse Luminare majus omnibus Stellis respeetu nostri, ad quorum instructionem diret-tur illa narratio.

Piobant i II. Quia omatus terrae dicitur distributus in dies sex , cum reliqui Planetae, & Stellae, quorum aliqua superant in

magnitudine terram , dicantur unico die ab luta. Resp. De ornatu terrae fieri distinctam mentionem , quia .

nobis Terricolis loquitur Moyses: de ornatu Planetarum siquis est , ut verisimile est esse , ct factum cum pari 1brte distinctione dierum , nihil dicitur, quia illi a nobis ita remoti sunt , ut paucis solum inter homines acutis Philosephis reservata sit ma nitudinisil Iorum certa quaedam cognitio .Pmbant IU. Quia primi tres dies creationis describuntur per vesperum & mane , cum nondum Sole condito nor potuissent esse vesper & mane .

Resp. Nullam esse repugnantiam in eo, quod alio modo factum fuerit mane ante conditum Solem per Divinam potentiam , ac illud factum fuit per Solem eojam condito - Ita in ea sententia, quae vult lucem esse fluidum quoddam tenuissimum ubique diffusum, quod tunc nobis apparet , & lumen est , quando detomminatum quemdam motum habeat, facile est intelligere nondum creato Sole factum mane per motum , quem luci Deus immedio te impresserit, ct factus vesper motu illo ad nutum Dei extincto. Omitto aliorum huic argumento responsiones,tum quia quam Pro tuli , est plusquam sussiciens, ct mihi plus caeteris placet: tum quia multae sunt, de prostant apud interpretes Sacrae Scripturae &Theologos, qui de operibus sex dierum accuratius dissenierunt,

333쪽

& etiam apud Scriptores Historiae Eccletiasticae vel Annali uim Mundi , ut Natalem Alexandrum , iti Jacobum Salianum . Probant V. quia lux dicitur creata prima die, & ii quarta, quod imposssibile potius, quam in verisi inite esse coiwludunt ex hoc antecedenti, quod non possint tanto temporis ilitervallo distare inter se lux & Sol. Reo: nego antecedens . Ego quidem propter rationem nuper dictam: alii vero negabunt propter alias: nec desunt, qui negant suppositum , illi scilicet, qui tenent Solem Lunam & Stellas dici facta die quarib, quia tunc in iis jam creatiς quantum ad subitantiam die primo , factae sunt eae modificationes, quae jam pertinent

ad notionem adaequatam huiusnodi nominum. Han opinionem propugnat Suarea ci , palans se sentire cum S. Thoma cet) ..Hic certe ita de ea , & aliis in hac re opinionibus loquitur , ut videatur dicere, quod in eadem re dixit Calmetus, O ister varias hance opirames , qsam malue/is , sequi integrum es cuique . Quod adverto, quia Cornelius a Lapide erroris accusat c4 , qui ea notenent, de Natalis Alexander simili ter statuit, eam cs M Dicaenarrationi misime consentanegm esse. Illud concludam , objectu in argumentum , contrae quod, ut nuper prolatum a Gallica Encyclopaedia Abrahamus Chaumeix 6 ex professo invehitur, essita, ita miserum, ut ne sit quidem. miserabile; mi serum enim est quia non concludit propositum et non est autem miserabile, quia supinam ignorantiam praesesert omnium opinionum, quae circa opera sex dierum passim occurrunt apud innumeros auctores omni exce

295.. Probant VI. quia notae, quibus desigilatur lacus paradisi terrestris, qui dicitur constitutus die creationis Mundi tertio , non possunt cum praesenti terrae statu ullae via conciliari Resp. permisto assumptum. Ex quo tamen nihil sequitur adversat iis opportunum ; ex eo enim, quod deficientibus progressa

334쪽

temporis quibusdam notitiis, nihil iam certi de re aliqua possit sciri, non sequitur illam non esse historiam veram. Tangitur hie. controversia , de qua postquam multa multi quovis tempore scripserim i , credo equidem adhuc dici posse cum S. Augustino , si ipse paradis a cognitione hominum es remotisiimus. Varias opiniones , & de iis agentes Scriptores recensent Historici Angli alias citati Σ ,post Cornelium a Lapide ca) & Benedictum Pere-rium , qui ita agit de hoc patradi se , ut nullius opinionem mmmoratu clunam in praeteritis I. relinquere profiteaim: Opiniones. quae communiter habentur tamquam vel falis , vel plus nimio indeterminatae aut singulares , sunt, quae ipsem collocant aut in

Asia , aut in As ica , aut in America , aut in quibusdam insulis . His omi ssis , de aliis juvat meminisse . Prima sit , quae illum sumi vult allegorice pro statu seu vita

beatorum , aut bonorum , quorum virtutes cardin1les sint quatuor flumina, & lignum vitae sit ipserum sqnctitas , causa heatitatis , ct sic de reliquis. Haec placuit Philoni Hebraeo , Origent. Seleucianis , aliisque . Sed rejicitur a Patribus Graecis Latinis communiter , quos citat SuareE s) , quia repugnat Scripturae. quae ita loquitur, ut satis aperte significet illum fuisse partem quamdam hujus terrae, circumdatam quibusdam regionibus, quas ' Moses nominat , ut videantur fuisse suis temporibus distincte cognitae . Secunda sit, quae illum statuit filisse quidem locum corporeum , non tamen in hac terra collocatum , sed procul ab Ipsa in excelsiori quodam loco; pro qua opinione citantur Moses Barce- a , Strabus, & Rupertus Abbas . Sed rejicitur propter eamdem rationem, ac superior. Tertia sit, quae illum constituit in tota quam late patet terra, prout primo condita fuit. Hugo de S.Uictore hanc referens , pr habilem judicat, eique recentius adhaesit Joannes Noviomagus

6 apud Natalem Alexandrum ). Sed rejicitur, quia habet

contra si Aug. de Gen. ad. st. lib. s. eap.7. Sua. Oper. 6. dier. lib. s. cap.

αὶ Stor. unis. vol. I. par. 3. cap. I. 6 Novi. Schol. ad lib. x. Bedae, de

335쪽

contra se Scripturam , quae satis aperte significat, paradisiim te restrem suisse locum particularem hu)us orbis terraquei , dum describit hominem ejedium ab illo, non quidem extra terram, sed in illam , de qua assumptus fuerat. Nec quae in contrarium ex ipsi etiam Scriptura adducuntur , vel ex quibusdam ratiociniis inseruntur , negotium facessere ostendit iam Suareκ i . Quarta sit eorum, qui illum statuunt in Syria prope Damascum. Sic P. Abrahantus. Eidemerus, Clericus, , Ι arduinus.1 ejicitur a citata Historia Universali, quia iuxta ipsam ne unus quidem salvatur ex characteribus paradisi designatis a Mose. Quinta sit eorum , qui illum collocant in Armenia , ubi inveniunt illa quatuor paradisi flumina, de quibus meminit Scriptura. Nam Tigris quidem Sc Euphrates ibidem sunt. Phison autem ει Gehon arbitrantur esse flumina illa , quae deinde dicta sunt Phasis, & Araxes, quoniam Araxes dicitur perfice idem Qnare , ac Gelion , vel Gichon Chaldaice : ex quibus Phasis quidem in

Pontum Euxinum , Araxes vero in Mare Caspium defluunt, de ambo in eadem regione ortum habent cum Tigri dc Euphrate . Pro hac opinione citantur milhelmus Neber, & Uilhelmus Mayr in ipsbrum itinerario edito Norimbergae anno I7O7 , Samsen , & Hadrianus Reland Geographi, de Calmet, Sexta sit eorum , qui illum collocant in Perside . Stephanus Morinus , Petrus Daniel, & Ηuerius , quos sequitur Pluche Σ , hanc tenent . Alii viderint: an saltem in his duabus proxime relatis salventur omnes charactere tamdis, quos protulit Moses . Id prosecto non credent, qui examinantes quaestionem, an adhuc extet hujusinodi paradisus , propugnant cum SuareZ, qui non semel de ea egit, esse 3 communem Putrum sentemiam , illum adhue eonfe=vari in eo satu, θ' cum ea pulchritudine , in qua ereatus es : adeoque in alio omnino terrae loco, quam in notis Armeniae aut Persidis regionibus. Tres ultimae opiniones praeci-

336쪽

puae sent iuxta Natalem Alexandrum ,& Carolum Erram s . Reliquas inter commenta numerat Petavius, quorum in obseuris ignotissae rebus ferax es ad urique loseipiam humani indoles ingenii .

337쪽

Mundus conritus es tempore Autumni, Sole scilicet in prima fui product2one .eoilocis; in imeryse ne illa ecI c. eram Iore , quae locis aeqωnomum autumnale:'es' a quanto jam tempore conssitus fis , deIerminari accurate non possit, sistamen non es ejus anuflictis, quae non consenet cum Maera Aristura . et97- DRopositio statuens Autumnum pro initio Mundi, nisic explicaret autumni nomine venire sulis positionem in tali determinata intersectione eclipticie cum aequatore , esset inanis , quandoquidem eadem anni aetas ubique terrarum nequit eodem tempore haberi , ut Iam notarunt Suare Z i , & Calmet χ) . Eadem rursus supponit ab ipsb Mundi initio inclinationem Eclipticae ad aEquatorem , de quo tamen controversiam moverunt aliqui, qui. ut inlatius dicam, volunt hanc inclinationen incoepisse tempore diluvii universalis . cum ante illud via Solis esset per EEquatorem . In qua hypothesi penitus cessaret haec quaestio. eaque Dium restaret, sub quonam signo caelesti colloc tus primo fuerit Sol. quae videtur in Blubilis Porro etsi qui nobisciim 1entiant, sint multi . sunt tamen etiam non pauca, qui nobis adversantur , propugnantes primos Mundi dies suisse vernos. Inter has duas opiniones divisa est tota Auctorum multitudo; nemo enim jam curat paucos quosdam . nominatos a Ricciolio 3 , qui Mundum conditum putarunt circa selstitium aestivum. In iis,qui ex professo rem hanc tractarunt, .

nobis Moerius co , & iterum iterumque Petavius ) suffragantur : Ricciolius vero cis) ad reissatiir. Apud hos videri possunt alii pro utraque parte. lis qui pro nostra sunt, addi debent Ale

ci Sua. Oper. 6. dier. lib. 2. cap. 7.

338쪽

centiores . , Utto illos . qui rem omnino dubiam dixerunt , ita

in aequisonis autumnali. 293. Rimo arguitur . In eo Eclipticae loco dici debet Sol in x prima sui productione. collocatus, a quo Scriptura repetit finem anni, & principium novi anni et Atqui Scriptura repetit finem anni, de principium novi anni a Sole posito in eo Ecliapticae loco, qui est proprius temporis Autumni: ergo. Maior probatur , quia annus est periodus absbluta a Sole redeunte ad' idem Eclipticae punctum, ex quo discesserat : Initium igitur primae hujus periodi tunc suit, quando Sol primo conditus coepie

per eclipticam moveri. Probatur jam minor . In Scriptura vocatur finis anni & annus rediens, tempus, quo ab Hebraeis Palest,

nae incolis fruges condebantur . Sic in Exodo praecipitur selemnitas, quae dicti est Tabernaculorum 8 in exisu anni , quo do congreWveris omnel fruges tuas de agro, & iterum, is) facies

solemnitatem , quando redeunte anni tempore cuncta conduntur

sed fruges conduntur Sole posito, in eo Eclipticae loco , qui proprius est Autumni: ergo: Quod huic argumento opponat Ricciolius Io , tempus proprium Autumni vocari hoc loco exitum seu finem anni, non absb-lute , sed quatenus tunc labores agriculturae jam peractae suum frictum obtinuerunt, est limitatio quaedam illorum verborum , cujus necessitatem non suadet.' Sic . Sol in eo primum Eclipticae loco. conditus suit, quem homines, qui tissimum in hac re attendi debent, habue

runts . Perr. de Deo. Diff., Iss.l g Is6. Io Μ. i. Sua. oper. sex dier. lib.I. cap. .

339쪽

PROPOSITIO VII.

runt pro initio novi anni: sed hi habuerunt pro initio novi anni. locum Eclipticae , in quo Sol est tempore Autumni: ergo Sol iii eo primum Eclipticae loco conditus fuit, qui est temporis Autumni . Maior sine controversia potest haberi relate ad homines ante diluvium , relate vero ad homines post diluvium. suadetur eo , quod illi dicendi fuit sequuti modum supputandi annos quo utebatur Noe , qui non alio usus prose sto erit, quam illo, quem a maioribus suis accepit. Probatur jam minor . Homines,. qui potissimum considerandi sunt in hac re , flint Hebraei, utpote qui anni formam a Noe acceptaim religiose servasse credendi sunt. Apud hos autem initium. anni fuisse mens Tisi i , qui

pertinet ad Autumnum , primo quidem siuadet k quod nuper ad- . vertimus, Scripturam loquentem ad Hebraeos nominare exitu anni, tempuῖ Autumni . Secundo suadet praeceptumi raditum Hebraeis incipiendi in posterum aennum a mense verni aequinoctii seu Nisan, quo a Duissima AEgyptiorum servitute admirabiliter

fuerunt vindicati, i AENUA ise vobis principium mensium

primus erit in mensitas anni ; Ex his enim verbis mensis iste primus erit, prona consequentia est cum, Cornelio a Lapide, et erg9 sme non fuerat primus . Quod enim etsi dubitanter Clavius 3 eam esudat dicendo , ex illis verbis inferri se non fuisse primum , non quidem ante omne tempus , sed Qtum ante . illud ,.quo veteri numerandi modo, relicto, errori AEgyptiorum in hac numeratione se accomodarunt, est plane gratuitum . Tertio suλ- det, quod Interpretes, ut ipse a Lapide c4 , Pererius , Alphon-sus Nicolai s & alii, passim dicant, Hebraeos, post liberationem ab a Egypto duplicem annum habuisse,. civilem unum .eum' que antiquum , cuius initium erat mensis Tisti, qui pertinet ad Autumnum , & respondet partim Septembri , partimi Octobri Sacrum alterum recentis institutionis , & incipientem a mens ... Nisan proprio veris; Apertissime enim hanc annorum distinctio, nem tradit Iosephus Hebraeus 6J. 2 p. I. Objicit Ricciolius . Scriptura semper, etiam dum to quitur de rebus. mere civilibus, mensem verni aequinoctii vocat

340쪽

primum , de illum aequinoctii autumnalis septimum. Sc reliquo prout eoium distantia a primo verni temporis postulate ergo gratuita ad millimum est hujusmodi distinctio anni civilis & sa cri apud Hebraeos AIra eas antecedem, Ne enim Asblute concedi possit, obstant loquutiones illae de exitu anni, & de anno redeunte, quae sequi valent appellationitas mensis sultimi & primi . autem consequam; Nam adducta iam sunt argumenta , quae hanc Annorum distinctioiaem suadent 4 Ratio autem , cur Scriptura utatur anno Sacro , etiam loquens de rebus civ ilibus, dici potest esse . quia semeI quod annus incipiens a vere fuerit coiistitutus Ecclesiasticus , jam convehiehs erat , ut ejus numeratio alteri Praepo

neretur .

Instat. Haec verba, mensii se MAAprine tum mensit , primus erit in mensibus anni , sic debent accipi, mensis iste , qui apud vos est principium mensium, primus, hoc est praecipuus de inde erit in mensibus anni a ergo adducta verba significant ja ilia ab antiquo cussis fuisse Hebraeos imi Io anni a vere a Resp. nego antecedens . Et ad hominem contra hanc ipsius interpretationem dici potest , quod cum apse idem fateatur, He-hraeos consormasse se aegyptiis in modo incipiendi annos ab Autumno, & illud, quod Josephus dixit Mose in .instituisse anni initium a vere pro sacris dumtaxat rebus, in reliquis autem nihil

de pri no ritusnnamasse sed primarum fruisem Mnserrasse, velit accipiatur non de prurino In Munssi exuriis , ct ante descensum patrum in is D um , sedi onsuetudise In AElanio recepta,

jam non habet locum illa interpretatio, mensis iste qui apud vos est principium mensium, sed ad sim mum qui fuit - O autem modo suadebit Hebraeos ante descensum in neoyptum numerasse annos ab initio veris 3 Hoc profecto non suadet, dum dicit AEgyptios de nationes orientales adhibuisse annos incipientes ab Autumno . Ex hoc enim non sequitur quod ille vellet, sed nova potius pro nostra propositione confirmatio a siquidem orientales , nationes & AEgypsi sunt ex primis Mundi gentibus. quae m rem suorum majorum , adeoque primorum hominum quantum ad anni initium retinuisse credibile est. Si igitur AEgyptii &orientales incipiebant annum ab Autumno, quemadmodum te

stan

SEARCH

MENU NAVIGATION