Antonii Bononiae Beccatelli cognomento Panhormitae Epistolarum libri 5. Eiusdem orationes 2. Carmina praeterea quaedam quae ex multis ab eo scriptis adhuc colligi potuere

발행: 1553년

분량: 335페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

LIBER inuenissem qui deserre non grauaretur,domino restituerem.Cum vero Florentiam me contuli Regis lGgatus, ideo librum ipse medii non attuli,quod Panhormii liber erat,non Caietae:vnde subito proficisci mihi fuit necesse Principis mei iussu. Iniustam ubi primum libri huius querimoniam accepi, statim per epistolam Guarino me excusaui hisdem fere verbis,quibus

nunc me purgo compater apud te literas ad Guarinum dedimus Scipioni Ferrariens viri uis nostrum amantissimo,nunc ut audio Pontifici Utinensuis reddiderit nec ne mihi satis incertum est, nam Guarinus

super hac re nunquam mihi aut scripsit aliquid, nec respondit,subiratus,vi arbitror:sed quid ultra immoror consignauimus librum Hieronymo Senensi Philippi Ducis Nuntio ad Alphonsum, tibi ut admones

deferendum, quo Guarino tutius, certiusq; reddatur.Interim Guarinum virum humanissimum mihi rec5ciliabis:quem nisi plus quam oculos meos amo, Dii mihi oculos exturbent. Uxor mea Philippa commater tua pulchre valet, grauida iam septem mensibus cum pariet, quid ni pariet, statim tibi, & Ergoteli significabitur: si masculu, quod Dii faxint, exoluet, vocabitur Ergoteles, sta foeminam, Ferussina. De tuis autem quatuor Ferus inulis gratanter, ac volupe intellexi, quos certo scio ita inllitues, ut patrem, patruos '; repraesentent,& effingant.Quod EGgoteles Dominico deuinctus sit, maxime gaudeo,

202쪽

Q VART VS etspar pari coniunctus est, moratus morato, simplicis inplex, inter quos ut necessaria, sic & diuturna, ac perpetua amicitia est. sed 'de liis alias, nam etiam epiriolae modus habendus est. Vale decus amicitiae,& Barbauarios,& Grotioso Castilioneos ex me plurimum saluta. cnt. Panhors uarino Veronens. T s acceperam Hermastoditum meu plurimorum iudicio probatum, laudatumsp magnifice,nihilo magis tamen animo mouebar , quod satis sciebam partim exuberantia quadam amoris erga me,partim nouitate, quam Veritate magis, illorum iudicia esse: Verum cum te virum smplicem, verum, apertum,& qui in manibus quodammodo mentem geras,idem de me, meos libello sentientem animaduertam:non modo moueri no possum,sed, ut fatear mollitie meam, gaudio distrahor: praesertim cum antehac nulla mecum amicitia, nulla

familiaritate fueris deuirctus: neq; illud puto, te scialicet in causa hactententiam dedisse gratia nouitatis

ductaequippe viro prudenti atq; spe fato nihil nouit, nihil mirabile,nihil deniq;quod hominu industria atq; ingenio fieri non possit videri solitu.Ex quo quide mihi plurimum gratulor,ac pene blandior mi Guarine, atq; id quide n6 temere:summa mehercle laus ab laudatis atq; probatis viris egregiis laudibus efferri. Bel

203쪽

LIBER

lisi me quidem is alios laudat,qui semper inde , puero in laude vixit,cui nunquam humile,contemptum, aut vulgare aliquod gratum extitit.O felicem meum Hermatroditum,vocalissimu tibi buccinatorem sortitum.o fortunatam lasciuiam libelli, iam modo ab inuidorum, ac vulgi sagittis tuta es septemplicis & Aiacis umbone, idest Guarini auctoritate. Sed quaquam

haec tua de me sententia mihi iucunda est, vereor tamen ne modum excedat,plurisq; me aestimes, quam

ipse sim:nam per Deu immortalem, si modo me velim ipte cognoscere, quid tam illustri praedicatione dignum edere potui,homo ciuili studio distractus, atq; aliis mille occupationibus fere contritus ῆ iam pulchre Iunius Iuvenalis, Quis locus ingenio, nisi cum se

carmine solo vexant .Quamobrem te quaeso mi Guarine honora mensuram .nam cum in omnibus mensura adhibenda sit,ium maxime puto,cum aliquem laudare studemus.Solon Athenienss, unus ille ex septesapientibus habitus,legem apud Graecos ediderat de decipientibus,qua cum his actio erat,qui alios in laudibus cuiuspiam decipiebant. Aderunt ita ,Vt arbitror,qui te etiam in ius vocabunt,quadoquidem se deceptos,& dicent,& docebunt. Proinde tutius atq; consultius facies, si ab hisce laudibus omnino destiteris. Quod si naturae tuae benignitas,& incredibilis illa charitas,quam in studiosos omnes,tum vel magis in Poetas intenderis,te vltrd cogit,nec potes desistere, par-

204쪽

α V A R T V S Vscius lauda,quo nemini tenearis lege Solonis: ne ue iulud praeceptum Delphis cosecratum aureis literis negligere videaris,Ne quid nimis. Ioani vero Lamolae viro docto,& emendato,& ver c ex Cuarini ludo lit rario profecto discipulo,gratias ct ingetes habeo,propterea quod,insciente me 'uidem, Hermafroditum

ad te miserit meum, measq; partes ultro sustinuerit. nam cum illum tibi ut exhiberem accingerer,praeu nil me vir diligentissimus. Postremo te magnopere oro,' obsecro,ut libellum,quem inter coenandum lusimus,recognoscas,emendes,& male tornatum inc

di reddas.nam si qua ex parte di licuisse intellexero, quod reliqui fuerit,tibi coplacuisse non dubitauerim. Plura tecti agere animo insedebat, sed abs te inuitus avocor ad auditorium Iuriscosulti nostri .Illius autem

quos ut extate leges. Interea me amare perge,ego enitar ut amore tuo dignus veniam. Vale decus nostrum. Bononia. intonius Panhor. Garino uiso esse

risimo. S. P. D.

E erat id solum uoluptati meae vir humanissime,ut & te, quem iam dudum unich diligo,

fortem pariter,atq; felicem acciperem .id cuvehementer auerem,ac crebrd pervestigarem audire,tu praesagus,2 quas aruspex desiderii mei,Lud versus,qui superant,tibi plenius explicabo, epistolis tuis colligo,non parua cum Volup

205쪽

LIBERuicum nepotem ad me mittis, & cum nepote literas

tuas,tuas inquam:nam prae literis aliorum pace aliorum, graues,ct iucundae sunt, ac meo quidem animo redolent musas ipsas.his itaq; te incolumem, ait anumi tranquillum accepi,tum Principi,inm Iuliolo Meccenati tuo viris illustribus quam maximc gratu esse, reliquisq; Ferrariensibus valde, & tua pro dignitate cultum & obseruatum eo nuntio haud facile scripserim quatopere sum oblectatus, Jc adfectus:sed tu pro firmo & incredibili meo in Guarinum amore id faci coniectabis scio:& aderat Ludovicus nepos, adolescens & ipse dulcis,' moratus, qui me non gestietem

modo,sed insanientem prae tartitia vidit: nam cum carteris in rebus satis sortem,ac constantem animu praestare consueuerim, amor est qui me solum frangit,&eneruat.equidem possum inediam, inualetudinem, paupertatem,inuiolam,& reliqua id genus ferre moderate,amici laetam fortuna ferre non possum:immdcum mea ipse voluptate nihil mouear.amici beatitate

non possum etia vehementer non commoueri: ut aliquid nescio quid mollius,aut certe flagratius in amicum diliga,quXm in memet. hoc est, quod saepiuscule dico,amoris palma mihi iure ac merito deberi. liceat apud te loqui Magnifice mi Guarine, qui te cu tantudiligam,ut nec Pylades Oreste magis,aut Damon Pi thiam .facis tu maximhut amicitiae gloria excellam, tum squid erro,ne erratu quidem amico celandum

206쪽

Q VARTVS ν puto .sed de hoc in te meo amore loquetur res ipsa aliquando simplicius effusiusq;. Nunc audi quo in loco res & sortuna mea,quae & tua est,sita est, nec coenam menstrualcm,sed Deorum simul accubitu spondeas licebit. igitur ne altius in praesentia exordiar Philippi Mariae Angli Mediolanensium amplissimi, atq; illustrissimi Principis,ac mei Ca saris gratiam vel intima

adsecutus sum :nec non Francisci Barbauariae Mecoenatis mei,viri omnium, quos nostra aetas fert, ct humanissimi,& beneficentisvmi,tum curialium,patrum coscriptorum,scribarum,deniq; primorum fere omnium apud Caesarem hunc virorum ac procerum:

idq; potissimum mihi felix,& sortunatu est, magnoruac spectatissimorti hominum gratiam iniisse. nam &si salarium quoq; grande satis mihi coseratur,hoc facultates arguit,illud virtutes:collibuisse enim viris primariis laus quidem illa praecipua, ct aeterna est, sa-ipientum amor non nisi virtutem complectitur. atquanquam in me virtus aut vis ingenii nulla,aut cem te minima est, Caesar tamen meus &Caesariani nostri,& Mecoenas ipse ita in virtutes flagrant, ita in musas incenduntur, id est in suam ipsorum gloriam, ut vel opinionem, quam de me meos ingenio, meisq;

moribus habuerint, dilexerint, auxerint, honest uerint: ut siquidem ea in re tribuas . non meo quidem merito, quod nullum est, sed incredibili nostri Austusti benignitati ac liberalitati id tribuas.

207쪽

LIBER oportebit Est hic vere alter Augustus mi Guarine,&vi armorum industria inter mortales excellens ipse, excellentes quo ea in re summa affectione pros quitur, uet,& exornat: ita & literatos, di bonarum artium studiosos pari charitate,indulgentias c6pi

ctitur,nec domi minus, quam militiae praestans .me velim contempleris,ut omittam alios longe doctriores de eruditiores,quibus haec sua partim academia, partim curia redundat me inquam contempleris, que quanti

faciat audisti supra. luculentius,& prolixius aliqua-do ab aliis cognosces :sed Dii nobis illum seseitent, superstitentq;.tu nunc partem mearum audis fortunarum ac status:nam commoditates praeterea,honores praerogativas ab nepote tuo accipies vivo sermone.

Illud pene exciderat, quod tu vel in primis admiraberis,quod neq; lecturae, neq; scriptioni,nisi quantum libeat,obstrictus sum:salarium quo si cui soluitur, mihi percommode soluitur, ct perlibenter. sunt dc alia

praeter haec aeque fortunata dc voluptuosa, quae ab

aliis honestius potes, si scitataueris, intelligere. Ego

quidem vereor,ne dum tibi morem gero, noc est de mea fortuna te certiorem reddo,dc epistola', dc continentiae modum excesserim:quanqua id feci non quidem ut glorier immerito mihi, sed ut diuini huius Principis dc Mecoenatis mei naturam paucis deprehenderes,quam tu quot deamares, ac laudibus v lieres sempiternis. Lamola vero tuae, mea I deli-

208쪽

Q VARTVS distiae saluus & laetus sit, aut si illud mauult, Graecus

euadat. Vale. ni. Panhor. arino.V.C. S. P. D. ii Gitur expecto a te latiores illas, quibus ms i cum verbosius,utq; S amicum decet,gratu

laturus es:atq; ita illas expecto, vicosostem quasi quandam voluptatem, & laetitiam inauditam. nam scriptissem ad te prolixius,sed argumentum gratulationis intercipere nolui. Ludovicus tuus sortis ac liber est,mecti est, hodie enim se recepit ex volpedo: mecii lectitat,& poetatur,suauis,humanus, comis est, di vere Guarini nepos. ibi ad te propediem suspirat longo non visam tempore matrem,a quo reliqua accipies.Uale meum desideriumn Ciliolo isti magno, ct illustri viro me iterum,atq; iterum gratum ac deditum facito. Vale.. kronius Panhor. Garitis viso a

rissimo. S. S. D. Acobus hic literarum adlator adolescens. haud magna cti re, sed doctus & modestus, i S amicus meus ad te it,solum ut te inuisat,&legentem audiat:tuo enim nomine & doctrina ia pridem adlectus usqi adeo est,ut nisi aliquado voti compos fiat,desiderio facile contabescat. Quare tu ossiciti

tuum feceris,& mihi admodum gratum, si quod v

209쪽

LIBERhementissime cupit laetanter impleueris . rem praeterea per honestam,nes factu difficilem attentabit, ei auxilium & consilium praestabis,quod bonis, ac pa peribus praestare conuieuisti. Uale.. ntonius Panhor. Nomio utro Hamisismo. S. P. D.

Cio nihil esse, quod tanti facias, quam hominum amicitiam,eorum praesertim,qui ' vir 2 tute sunt praediti,& studiis Romanae elaquetiae clari .id ital de te ratus,du maiora nequeo, si m .dd virorum gratia maius sit quicquam, quot semper potui huius generis homines, tot semper tibi aucupatus sum: in quibus vel maxime tua beneuolentia dignum existimaui Antonium Cremonam,haru adlatorem,uirum meo iudicio doctum & suauem,tuis ingenii in primis admiratorem .is nunc Roma,& te potitae quidem magis, ut quem tantopere colit,ac cel brat, aliquando etiam inuisat,ac salutet:magna qua dam felicitatem arbitratus se inuenturum, si quando detur,te coram exosculari,& vivas audire,& reddere voces Quare te peto,& quonia quidem id veheme ter volo,te etiam atq; etiam oro, line te utatur, ac fruatur quoad licet Antonius meus,vir quidem tersus ac simplex,nobis I, atq; his omnibus primoribus viris

unice dilect us:fane te dignum iudicabis hominem, si periculum seceris alioqui mihi quoq; pergratum fa-

210쪽

Q VART V S etyties,nec non debitum exolues si quos tibi concilio, humaniter exceperis .Quae autem ad meam attinent sortunam,& reliqua, accipies ab hoc tam eleganti tabella rio,a quo si quid in me lautum,& fortunatu esse intelliges eo utere,atcy abutere arbitratu tuo,tuus enim persto anima ipse,ut aiunt,& membris. Vale cum Luico nostro Pocta illustri. Ex Lauda. Ponius Florentinus Atonio Panhor. S. P. D. M sl Oannes Lamola adolescens,ut percepi,tum

odoctus tum studiosus tui,attulit ad nos libes

t Emi tum epigrammatum tuorum, quem inscribis Hermafroditum,opus S iocosum, di plenu voluptate. Hunc cum legisset primo vir clarisiimus Antonius Luscus, multisq; verbis laudasset&ingeniti,&facilitate dicendi tuam nam liber est suavissimus,misit deinde illii ad me legendum. delectatus sum mehercule varietate reris,& elegantia versuum:simulq; admiratus sum res impudicas,ta venuste,tam copiose lite dici:atq; ita multa exprimi turpiuscula, ut non enarrari,sed agi videantur:neq; ficta iocandi causa, ut existimo,sed acta existimari possint. Laudo igitur doctrinam tuam,iucuditatem carminis,locos,& tales: tibi gratias ago pro portiuncula mea, qui latinas musas, quae iamdiu nimium dormierunt, somno excitas. P ro charitate tamen,qua omnibus debitores se mus,:ynum es quod te monere & debeo & volo: ut scilicet

SEARCH

MENU NAVIGATION