Antonii Bononiae Beccatelli cognomento Panhormitae Epistolarum libri 5. Eiusdem orationes 2. Carmina praeterea quaedam quae ex multis ab eo scriptis adhuc colligi potuere

발행: 1553년

분량: 335페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

LIBER

sed pretio emuntur,vt d ixi .Quid igitur sbi velit istud

tuum philosophari,nomen sanc odiosum, non intelligo, nili ut mendicem,id tandem hortaris, & intendis. Id quandoquidem tibi placitum est, facere perlibenter,si meoru dignitas, S Equestris ille, & Praetorius gradus pateretur.Nimirum plurimi facio has regiones , hos mores,lios amicos,ie praesertim, ac Principem ipsum:vt vel ipsi patriae vos propcmodum anteponam,' propinquis omnibus. Verum no usq; adeo a meis alienus sum,uti apud vos male,' ignominios e vivere perpetiar,potiusquam ad illos reuerti, satis,superq; vobis est si id solum patriae, meisq; reseruo, ac tribuo,neu hic misere degam .EFostquam me philosophari vis,id est tuo more necessariis tantu frui, adiicias salua dignitate,necessaria illa quidem. alioqui tibi habeas eam philosophiam,quae generi pariat ignominiam,&Philosopho ipsi miseriam .Ego verb, ut existimas,neq; habeo, neq; possideo, sed pendeo iam, ut

vides,aliorum arbitrio,& potestate. Ital quod tantopere concupisco est, ut mecum aliquando possim viuere,& constituere iam vitae rationem,ac statum,ut si hic fieri nequeat,sio animum intendam,quando per me,neq; familiares meos steterit, quo minus hic gentium vitam traducerem .Hoc inquam est,quod postulo, includi scilicet,aut excludi:non magistratus,aut imperium,quae tecum sentio fugienda potius esse,quam

expetenda,perinde quasi musis infesta, ct tranquillu

172쪽

T E R T I V S satati contraria,& a nostro proposito,nostrisq; consilis prorsus abhorrentia.sed ut finem epistolae faciam, ita nodic comparatum est,ut saturi solum philosophentur,& inopes philosophari cupiant. Vale cum Iacobo filio. Papia .ret. Panhor. Cambio miro Illustri. S. P. D. Nas te literas accepi tantum ab digressu

meo,suaves tamen illas,& vero Cambianas.

Inae vero plures,& quotidianas accipere debuisti,ut iam verear,ne fastidio tibi sint ita crebrae, tamq; inanes ab Antonio epistolae. Sed quaeso deshanc veniam desiderio meo,ut dum absens sum,te cogitem,te somniem,te oblecter, deni te obtundam si non vivo sermone,saltem opistolari colloquio, donec Dii boni mihi cocedant,tuis suauissimis moribus frui posse propius,coniunctiusq;.Caeterum suades,' hortaris ad extremum epistolar,uti pacem,& tranquillitate m mihi dem, id ego velim vel praecipuc posse mi Cambi.sed qui sperant, ii prope mortui mihi videntur:nam dum futura expectant, praesentia omittunt, ac negligunt,nel interim sbi,neq; aliis vivunt.Nunc primum experior, ingenio nihil incommodius esse,

quam spem,nec quicquam magis contrarium tranquillitati.Nullo equidem pacto adduci possum inter

sperandum, Ut aut commenter, aut interpreter, aut

philosopher,aut poeter, aut quicquam laudis exer-

173쪽

, LIBER ceam,aut virtutis.Vt mihi quidem videtur, ignauiae, atq; desidiae mater est spes, Ranimorum aegritudo vel maxima. Haec hactenus. Neq; ex Palatio, neq; ex Cremona nostris quicquam literarum adhuc suscepi vereor ne morbus ille lethargicus eos teneat.si perrexerint mecum silere,disperea,nisi ambobus quasi

vita functis faciam epitaphia. Vale. ni. Panhor. Cambio miro Iluiri. S. P. D. Onesi quod amplius queraris de Antonio Abbate viro tersissimo, & nostrum utriusq;ι amicissimo, pro eo quod Cornelius Celius

adhuc tibi redditus no fuerit,quod ipse aegrius,quam

tu,aegrius profecto,quam tu fert: nam cum mandastiet tibi codicem reddi Mediolani, crat enim eo ten

pore Mediolani codex,interim ad te desertur Papia. Commendabitur itaq; fidei Ferussini nostri viri amplissimi euntis ad te cras, qui non grauabitur ad te id librorum deferre. Tu vero suauissimum Abbatem nostru,meq; smul haud iniuria expurgatos habeas.

Quod sequitur audies, ut opinor, fronte contracta, sed audies tamen fatorum, siderumq; voluntatem.

Hesterno vesperi redditae mihi sunt ex Bononia literae a Ioane Farasella Siculo quoda conterraneo meo viro eloquenti,& iuris ciuilis non solum doctore, sed etiam docto Renuntiat mihi, Augustam necessarium meum aduenturum Genuam, di aduenisse iam nunc

fortassis

174쪽

fortassis mea causa,hoc est,ut me secum reducat Panhormium. est is industria, auctoritate, elegan tia inprimis praeditus,cui quidem refragari, ut nefas,sic Sdissicile,& pene calamitosum mihi erit. In Principem nostrum maxime asscitur,pro quo,ut ab eo aliquando intelliges.pericula etiam capitis adluit. Id ego va ticinabar fore mi Cambi, tecum s rem,& vaticinium contuli, si rite memineris, ct nunc etiam ut praesentitares meam profectionem,immb relegationem, id tecum communico, Ut mecum angaris, mecum V d

plores, simulq; deterrimum meum fatum incuses, ct damnes. Res ita se habet,& hisdem epistolis narrat Faratalla meus nescio quos proximos tumultus in Ciuitate tua Bononia, tua inquam, nam mea erit apud Barbaros, ut audisti. Farasellae literas si legere concupiscis,ad te dimittam. Ego vero confiasus moe

rore rerum mearum,& noua vitae ratione,totam ad

huc epistola legere nequiui, & hanc inter laclitimandum ad te exaraui. Vale. Papia. Vntonius Panhor. Barthiaomeo Toti disci. S. S.'D. Lures ad te iam dudum literas dedi, meoque satis , ut arbitror , officio se-Σ o. Tu contra nihil respondes ob mitivi arbitror, occupationes, quae te vehementer,

175쪽

LIBER& undequaq; distringunt, maxime cum Reipublicae

Genuensium praess. veru ea opera, quae amicis impenditur,primam esse debere,aut saltem primae,idest virtuti proximam,monumentis Philosophorum traditum est.Odi equidem negotium,quod quidem honestum aut utile sit, si modo amicitiae vel minima ex parte sit oblaturum. sed sus Mineruam. tu quidem id altius prospicis,& non sine potissima ratione hactenus fluisti. Ego iam pro lumine sapientiae tuae mihi persuasi, recte,& prudenter actum iri quicquid agatur consilio tuo. Uale,nam quicquid ad me attinet,accipies ex epistolis meis ad Bonacursum Panhormitanum beneuolum, & necessarium meum. Iterum vale mea spes.

ne Panhor Bartholomeo Pontifici. S. P. D. Um tu isthinc,ego autem hinc ob aeris i I clementiam vagamur,factu est, ne iam prilia Eadem ad te scribere potuerim, aut si potu

rim, certe ne uerim quo . nec proinde velim putes, te a me remissius obseruari,quia iam pridem fleo:nas uel omnino mutus essiciar,non propterea te colere

desistam,quinimmb & si prorsus loqui obnegetur,capite tamen annuam,te per benignitatem meum benefactorem, per doctrinam meum praeceptorem, per virtutem meum Deum:verum absis licebit, tecum sum,tecum loquor,tecum poetor. Quod aute in prae

176쪽

sentia te peto,audio enim te Genua reuersum,id est ut Iacobum Modociensem praeclarum adolescentem ames δε honestes, etiam causa mea: nam etsi per

se,ac propter se eum diligis, quippe humanitatis artibus,quaru tu princeps es, plurimum valet : hoc meutamen de homine iudicium qua se aliquid beneuolentiae adiiciat,aut si tota eum beneuolentia iam complexus es, illam firmet in posterum. eiusmodi enim est hic Iacobus,quod in adolescentia potissimum miror, ut ad ostentationem nihil reserat:tacitus secum gaudeat,sermone urbanus,vita simplex,lectione assiduus ct supra aetate eruditus,ut Gasparini discipulum possis agnoscere.epistolas scribit, quales a te,ne ornatius quicquam dica,tuo I ingenio prosectas arbitremur. postremb & a magno,ac diuino nostro Fracisco Barbauaria amatur, & amatur unice, clarissimum ipsus Iacobi virtutis,ac probitatis argumentum. quos i lle amat,spectatae medius fidius, ac inspectat virtutis limmines Dabentur, & quodammodo insignes. Siquid igitur mihi tribuis, squid Barbauariae nostro, hunc, de quo loquimur,adolescentem tua gratia,tuas se fragatione dignum puta,quem si tua opera aucium, ct ornatum aliquando intelligemus,ego,quod solum possum,tibi laudes,& gratias decantabo:Barbauaria verb,ut est omnium gratissimus, quam cumulatissimas reseret. Vale.

177쪽

LIBER cntonius Fanhor. xanthio.

S. i. D. Aquae ad dignitatem meam spectant accM

pies ab Augusta meo, qua ex re abunde lae-: taberis scio. non is enim es, qui amicorum absentia angaris, s modo absentiae iusta,& sortunatast causa,verum haec ab Augusta. Aurispa nosters cerdos effectus est, et Plebanus designatus. Far falla vero vir suauissimus Bononiae agit,dabo op ram ad me veniat: perfacila quidem hic gentium magistratus exorauero,si modo id illi animi est. Henricus noster Fortiuii est apud Franciscum Phiscum hospitem familiarem suum, si sarcinulam hic suam

reluat, transeat ad nos. Franciscus Pontanus poculo amatorio iam annum insanus est : spero tamen hominis salutem. verum haec , Uiterbione proxime accepimus Mediolani, qui hac in re velim vi in caeteris vanus comperiatur, & mendax. Viterbio verb causam captiui fratris agit apud hunc Prii cipem . tandem intelligit veterem nostram amicitiam sibi & fratri reo capitis plurimum, atque feliciter conduxisse, Glelmus unli cum Russo Go zago balneas colunt apud Pisas, alter ille feruus verna mala scabie correptus est , alter mira animi constantia Orestem prosequitur , eique subministrat . . Tuisuella noster Saretanae degit, Phileu

178쪽

TERTIVs saphus adhuc Florentiae, Casparinus hic senio iam, S inualetudine confectus. Tu vale, mel perseu

ranter ama. Papiae.

suo. S. D.

I vales bene est , ego sine te valere uix possum. spero ad perpaucos menses,hinc me Panhormium conferre, cum ob alias causas, quas tu nosti, tum quod Xanthius meus eo gentium agit Interea si quid aduentui meo astruere potes , nam debes, soceris ut te decet, ct amicum verum. Ab Augusta viro optimo mittentur mihi Alphonsari centum, perbreuem quidem vi licum , ct ad necessarias res tantum vix opportunum, ad voluptarias nihil omnino. hoc velim & tu mecum prospiceres, di non ignara mali & reliqua: eo pacto & amoris contractus fiunt, ct culpae distrahuntur,& expurgantur errata. A Faratallan stro literas accepi, valet, sed in re tenui. Seruus ille verna Clelmus Mamertinus adhuc carcerem colit : subuenissem hinc illi cum Cambio familiarissimo meo, si de me tale beneficium impurus, ct ingratus seruus meruisset. Concordiam inter Ponti ficem & urbem Bononiae factam assirmant, non

sine lacide S gloria ciuitatis: quanquam ex Cana-

179쪽

LIBERbio meo nihil tale adhuc accipio.Tu bene vale,na cc tera ex iucundissimo nostro Henrico cora intelliges. ni. Panhor. Davidi miro Claris.S. D D.

I uales, ualeo, nam proXimc te Valentem,

meiq; ct memorem, S in primis studiosum

accepi:qua ex re cum mihi plurimum gauisus Ium,tum maxime sum admiratus tuam animi c5- stantiam.non temporum, non locorum distantia a

duci potuisti, quin memoria salte honestissimae illius

nostrae consuetudinis fruerere:facis quod debes,eoq; praeclarius, qub perrarum genus eli perseueranter amantium :nem meo quidem iudicio plus laudis ac gloriae aucupaberis ea qua plurimum praestas eloquentia, quam beneuolentia illa quidem admirabile, Daec & amabilem te reddet tum illa hominum voces, haec & animos tibi comparabit.ea denati gloria praecipua est,quae ex amore,& charitate proficiscitur. D mosthenem,& Cicerone admiratione prosequimur, at Pyladem,& Damonem etiam veneramurMolimus obseruamus:horum enim facta celebrantur,illorum

dicta. verum ego mi David utrumlibet id in te diligo& deosculomneq; te dehortor ab eloquentia,sine qua fieri posse virum egregium haud quaquam putau rim:sed praecipud te ad amicitiam hortor, & curre tem,ut aiunt,excito,illincs tibi laudem parari concupisco,unde perrarius,per difficilius parari conso

180쪽

T E R T I V S c uit,' parta luculentius,ac praestabilius elucere. Ego quidem pro virili nunquam defuturus sum tam pr aeclaro ac pland sianctissimo sanctitatis ossicio teq; m

tuo,test, constanter amabo, atq; ita ut postliac magis neri inem. denis & te licet absente oblectabor suauissima Virtutum tuarum memoria, studeboq; saltem in amore a te non iri sumeratum: verum haec hactenus. Hurilpa tuus sacerdos Plebanus creatus est,& Ferrariensi glebae quodammodo adscriptus,horridus quiadem ille desidia, latamq; trahens inaetorius aluum. Vale.Papia . ni anhor. mirer&oni.S .D. Olo,& item peto ut Antonio Cremonae nostro viro optimo meo nomine restituas illos aureos Philippeos,quos tibi iam dudum in

tua inopia mea cum incommoditate mutuaui: facies

iam ia amodo ossicium grati,ac iusti hominis meum mihi tribuere,ne nomen induas & ingrati,& nullius fidei viri. nosti quid mihi debeat Blasius frater, nosti quid de vobis omnibus merear, nosti quod periculum intuerim tua, ac tuorum causa.quid est quδd unquam de te sperent caeteri, si mihi omnia debes, nec quod meum est tradis qua spe reposcam k te Ual rium tuum,si tardas in restituendo quod meum esse pollicitus enim es mihi Valerium tuum,quem si Cremonae nostro reddideris non grauabitur ad med

SEARCH

MENU NAVIGATION