Antonii Bononiae Beccatelli cognomento Panhormitae Epistolarum libri 5. Eiusdem orationes 2. Carmina praeterea quaedam quae ex multis ab eo scriptis adhuc colligi potuere

발행: 1553년

분량: 335페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

. LIBER

de voluptate nuper edidisti, videre ardeo cupidit teincredibili, eo magis quod de dolore scribere multi cordi est. Opus id igitur quam maturrimc ad

me mittas te oro,& obtellor: aut si vacat, ips. me visens adferas tecum optatissime mi Gaudenti.

Vale literarum spes, & Bosso Pontifici, & Bostolo tuo meo nomine

salutem plurimam lmpartias . Ex Stratella.

192쪽

ANTONII BECCATELLI

SICULI COGNOMENTO PANHORMI,

ntonius Panhor. Dominico Ferussino viro humanissimo. S. S. D. Uonam usq; tandem te moraturi sumus,an usq; dum tui desiderio tabescamusZte quidem in die ex die iam dudum eXpectamus, neque adhuc ista illucescit dies, neq; usquam appares. QIod dc

si me fortasse aequius serre,ut virum decet,arbitraris,an ignoras mulieres esse, dc morae,& amoris omnino impatientes ξ cum dico muli res.sororias tuaS intemretare, quae, Ut tuae salutis tonerrimae sunt,ita te effictim amant,ita tuum huc ad

uentum vel praecipue optant,etiam supplicationibus, di votis .pararunt tibi sexcentas delitias, quae non modo te febribus debilitatum in pristinam valetudinem restituere queant,sed etia Lazarum a mortuis susci tare. cultae tibi sunt pulcherrimae quaeq; Ticinenses nymphae, ad harmonia tibi instrumenta omnia ador. nata simul & temperata, purgata pauimenta, aulaeis

193쪽

LIBER tecti parietes,sioribus,sertis,& suauibus herbis ridet, ac redolent omnia, teq, ad voluptatem quasi expo- , scere videntur. Linum praeterea non Praeteribo, tum Chium, tum Cretente, tum Ultrinalcum: quae tibi quanquam parata sordeant, ac Hoccisiant, is brientibus enim vina non se fiunt, tamen laetitiae , ac

voluptatis condimentum est Bacchus , poteritq; si non te , tuum saltem sodalem huc facile pellicere. Tibi verb, si aqvula per haec tempora magis placet, ubi illa vel gustu lumiorem, vel visu iucundio rem , vel tactu leuiorem inuenias, quam in Ticini fluento , quam in pomario Principis , quod Bar- elaum vocant Z ubi praeter limpidissimos rivulos prata extant perpetud viridantia, luci amoenissimi, arbores, ac sei ictus cuiusuis generis,.auicularum perpetui cantus, piscinae, cuniculinae, atque hinc lep res obambulant, hinc damae pascuntur, hinc cerui ob amorem praeliantur: atque haec omnia hic tam

varia, tam multa, tam amoena, Vt nuspiam in t w orbe terrarum aut varia magis, aut plura, aut

iucundiora esse dicantur. Quad urbem loquar, quid pontem , quid palatia , quid viarum is rata, quid arcem praestantissimam Z quae, quanquam tibi

neque emenda , neque incolenda diu sunt, tamen

quia praeclara, ct magnifica sunt, poterunt ad ramcos clies oculos pascere , ac recuperandae valet

dini plurimum adiumento esse. Nescio an adhuc

194쪽

Q VART VS ν, videris has triumphales naues, quas Calli vos GaIliones appellatis: si nondum videris, hoc vel unum

hercle spectaculum te recreare, ac protinus re integrare potis est. earum sane mirum artificium.& inauditam fluminibus molem ab aliis accepisti: verum hoc maxime iuvabit, si quando eas ipse oc lis legens , illius inclytae victoriae excitabitur m moria , quae salutis nostri Principis causa est , &sempiternae gloriar. Ego, ut de illis meum aliqua do testimonium asseram, nunquam huiusmodi naues inuise , quin mihi ad coelum animus eriga tur , & ex Poeta Imperator factus mihi videar.uaeris praeterea oblectamenta literarum: hic ut nosti. gymnasium & est, ct floret artium bonarum , ago ' hic tuus ego, qui tibi cum Poetarum iucundissima lectione nusquam defuero . suadent haec, & plura etiam, ut ad nos aduoles mi Domunice : tum denique te illud impellit, quod mutatio aeris aegrotantibus unicum est remedium : r laxamenta interdum ipsis sortibus conceduntur.

Haec adeo raptim,& festinanter lime scripta sunt,

quam te velociter lecta: ne dum inaccurate tempus tererem, tu in veniendo tempus differres. Valenaea lux, ct veni.

195쪽

LIBER. ni. Panhor. Ferissitio S. P. D. Aulam Ceciliae meae, mulieris urbanissim ae3 quae tuis auspiciis, ut illa scribit,commissa est Nicolao amico, & familiari tuo,te peto, ac rogo commendatam babe,dumq; Alexandriae agit, accelera ut victrix euadat Guarina stria nostra: id mihi pergratum erit, Vt per haec tempora, praeter victoriam nostri Principis,nihil possit esse iucundius Rogarem te efficacius,nisi preces amicorum molestas haberes, mallesq; illis non rogatus, quam rogatus benefacere .Expecto ut epistolam tu ipse deferas ad Philippum Ducem , quae de laudibus Antonii inscribitur: absoluta etenim diu te unum adlatorem praestolatur, ut si per se suauis ipsa non sit,auctoritatc certe tabellarii suavis,&amoena reddatur. Vale decus amicitiae, ego ita ualeo,ut inter hos strepitus, crepitus, muscas ct crabrones valere possum. t. Tanhor. Dominico Ferusino. S. P. D.

Γ dio tibi iniunctam esse prouinciam descri

bendi literas familiaritatis mear,tum ad Al-l phonsum commendatitias,tum aliaS ad propinquos, ct necessarios meos, proinde mihi maximbgratulor: nam tu,cum disertus atq; eloquens per telis,accedet etiam eloquentiae charitas illa, qua versus me flagras mirum in modum. tum enim praeclare

196쪽

scribimus,aut facimus, nosq; met ipsos eXuperamus, si ingenio & doctrinae amor,aut oditi congeratur. spero ita lias ornato, accuratoq; scriptas, nil lai admodum fortunatas a ducturas,cures modo statim absoluantur: perdurum naiam est diutius ferre desideriti, verum id ita si modo celeritas obfutura non sit.studio tuo inuigiles ad illas familiaritatis, praesertim quibus quantum in similibus aut dignitatis,aut praerogatiuae aut commoditatis cocedi solet, nihil praetermittas velim: non quod ambitiosus sim ego,nihil enim magna exhorreo,sed ut hisce sermonibus impleantur vires agnatorum meoru ,quo mihi facilius, liberiusq; coi cedatur licentia remorandi, & habitandi cum Philipi, o Principe: ab eis enim pendeo mi Dominice, ut niui inuita dicam,faciamq; Minerua.deprehendis itaq; quid illis scribere necesse habeas,ut cotententur, quidue sperandum eis item sit de hac P rincipis nostri deliberatione, deq; eius in me tam singulari & opinionectassectione. Exemplum vero epistolarum cum ad Regem,tum ad propinquos meos ad me prius mittito:nec non illas ipsas primogenias sigillo Principis occlusas,&insignitas.vide quia stultus,&ineptus curri

cum potius philosophari, aut poetari deberem: sed amor,& pietas in propinquos hoc ipsum persuasit,ac compulit mi suauishme Ferussine. Uale cum scribis collegis tuis vir clarissime.

197쪽

LIBER toni Panhor. Dominico Ferulfino. V. C. S. P. D. t Vm expecto ut per otiti mihi liceat aliquid

pauid accuratius ad te scribere, alleo pacto saltem praeclaro illi tuo dono gratia r ferre, hactenus neq; tibi,neq; desiderio satis meo facere potui.confundor equidem animi quadam aegritudine,& ita confundor,ut neqa amicis vacare,nma la

di,neq; ingenio queam:quod & tu nosti, S pro tua in me singulari pietate compateris,ct angeris mihi cer-M scio.nam qui sperant, atq; animo ius penduntur, invita quod amodo vitales non sunt,hoc est ignaui sunt, desides sunt,& prorsus inutiles,ac prope mortui,quippe dum futuris inhiant instantia pr a termittunt, ac negligunt quasi Uirgilianus ille horridus, Ater desidia, latam l trahens inglorius suum.In hunc igitur m dum in praesentia dego,degas quoad vel Poeta Principis prodeam,vel famulus,vel si superbum id virumeri,quoad coquus,vel si quid coquo humilius est,pronuntier. Quare per sinceritate animi tui,pers in me studium illud incredibile te rogo,Mecce nate,atq; h rum nostrum solicites,ut me ab hac animi trillitia alia quando liberet,me sibi vendicet,seu servitore, ut vulgo,seu Poetam me dici suum maluerit .Eius ivllu epitaphium Iosiae suae fecimus,non quide quale fortallis ipse desiderabat,aut merebatur catella illa prae caT

198쪽

et V RTVS maris pulchra, & suauis, sed quale ex media spe illa ea

dem animi aegritudine quiui componere. A Cremona nostro,nci ab Andrea Palatio viris clarissimis mihi quicquam renuntiatum est post digressum meum, quod non admiror,quinimmo execror. tu igitur sustineas vices omnium oportebit, alioqui silentiu istud amicorum omni passione,& ne quid molestius dica, etiam spe ipsa mihi deterius erit.Marcolino viro spectato,' insigni commissum,deditumq; me facias, cui dum itidem expecto aliquid eo dignum exarare, vereor ne ingrati, & negligentis nomen induam anud

Virum omni laude di issmum. Uale. y

cntonius Panhor. Ioanni Ferulfino utro consilio. S. N. D. Nas,& ite alteras a te literas accepi a digressu meo,quibus ideo nihil respondi,quod meliteris purgare non erat necesse, velut secicsem,dixissemue aliquid excusatione dignum .s me nosti retuli semper omnia ad conscientiam, flocci

ciens vulgi opinionem,uixi luculenter,& aperto Demini assentiens praeterquam vera praecipienti. loquatur de me vulgus,ut lubet, ego semper amabo perseu ranter, simpliciter, fideliter:contemna obtrectatores, odero delatores genus hominu pessimu:tumq; me

bene actu esse existimabo,csi hominii faeci displicuero,

199쪽

LIBER charus tibi, charus& sapietibus paucis. Tande animi puritas eluxit elucebitq;,' veritas diu obtegi non potest,& de his satis.Renuntias te receptum esse in Senatorum numerii a Philippo Duce,& Principe diuino,

gaudeo medius fidius, ct tibi gratulor: quippe qui

hoc in loco promptius queas animi virtutem ostender prudentiam, iustitiam,grauitatem, animi excelle tiam,quam in schola illa Leguleorum, ubi qua quam laus aliqua ingenii,aut memoriae sit,tame odiosa hoc tepore essicitur scholasticorsi immodestia:multum refert doceas ne iustitiam,an illam exerceas: etenim in legendo clarus effcieris, in exercendo etia bonus. Memini me tibi hunc locum iampridem vaticinatum esse,nec me vate pocsis fecerat, sed frauissimi mores tui,qui sibi amplissima hanc sedem tuo quodammodo iure vendicare videbantur,nec non Principis natura, quae talis est, ut prudentissimos, atq; integerrimos quos in c6suetudinem adhibeat,si adsint, tin minus, accersat. merito itaq; gaudeo, ubi videam virtutem,

quod plerunt fit, tibi peperisse fortunam, & homini

summam dignitate obtigisse,qui ex amicis certis multi sit plane certissimus. Nuc Ludovicum Ferrarium illum tuum,olim meum familiarem compello, hominem vere serreum,& ut rugas contrahat,etiam ingratum:is enim causa est omnis c5tractiunculae Guarini viri costantissimi contra me:cum enim sua omnis culpa,&leuitas sit,in me reiicit crimen Ludovicus:siquu

200쪽

α V A R T V s ' dem abeunti mihi, atq; addubitanti mecum deferre

Cuarini codicem suasit,iussit, perpulit, voluit ut deferrem illum omnino, recipiens in se Guarini auunculi onus immo contradicenti mihi respondit, si moleste tande id laturus est Guarinus, quod nequaquam putes laisce meis digitis exscribam illi longe pulchriore Plautum,ac pretiosore. adsens tandem,ut de Lud uico viil benemeritus.Nosti tu quide beneficia mea erga Ludovicum,quem nos eundem Guarin astrum appellabamus,& nili illa exprobrare videremur,memorarem et,quot menses etiam aegrotantem acceperim domi meae,ac matrem viali: quoties me Mediolanum dimisere pro se oratum inclytum ductoremtuc iustitiae praesdem Piccininum,quem ladem in re Cuarinianorum deperdita, non solum oraui, sed exoraui,obtinuis cotra eorum aduersarios veteratores quidem,sed benevolos meos. Miseros iuvi,erexi,dire Σi,protexi,beaui deniq;,eo tempore beneficioru m mores,Vt pote recentium S satis gratos:nam me Genuam usi Ludovicus comitatus est. Me verb abeunte,& ab oculis eius semoto,vide obsecro quid fecerit, aut quid potius non fecerit,non me modo non excusauit,sed incusauit, nec se id fecisse,sed me criminatus est:in me transtulit culpam,in me poena,hoc est Guarini indignationem, omnia mihi promissa mentitus. Ego vero id fore prospiciens,ut primum licuit, librutranscribi curaui,luum Guarino sepones: quem cum

SEARCH

MENU NAVIGATION