R. p. Ludovici Lipsin Catechismus historicotheologicodogmaticus, in quo Symbolum apostolorum et præcipui fidei christianæ articuli brevi, clara & facili methodo explanantur ...

발행: 1769년

분량: 707페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

sa De nono Articula

Μissa etiam diei potest dimissio, eoquod

dimitti solebant Catechumeni, antequam inchoaretur Sacrificium Μis . clamante Levita : Si quis Catechumenus remansit, exesu D ras. Unde ex dimissione eorum, qui Sacramentis Altaris interesse non poterant, Missa etiam dicta est. Tandem totum Saerificium missis alme, Iatum fuit. Hoc autem ab initio consulabat in sola oblatione, consecratione & oratione dominica ; cui subinde Apostoli Epi- stolam & Evangelium adjunxerunt; & pommbdum Romani Pontifices Concilia variis oceasionibus diversas orationes de caeremonias addiderunt.

Q. Quis primus Missam relibrarit 'Ferunt, S. Petrum post Chrisrum Μisi

sam primo celebrasse in coenaculo montis Sion die ipsis Penteeostes. Quod si dicatur cap. Iacobus dis. I. de Gnsecratisine : S. I cobum fuisse primum, qui Missam celebr vit ; hoe intelligi debet quoad promulga- tionem; quia scilieet S. Iacobus fuit primus, qui modum celebrandi ab Apostolorum Primcipe praescriptum evulgavit. Pisis, quae civitas est Hetruriae, celebris est Basilim S. Petro sacra, in qua constanti Traditione habetur, eundem Apostolum Missam celebrasse. In cuius rei testimonium exhibetur vetusta Altaris pars, una cum litteris valde antiquis.

102쪽

R. Sacrificium sic communiter desinitur: quod sit oblatio externa rei sensibilis a legia timo ministro soli Deo facta, in qua substam tia oblata perimitur vel immutatur, ad testandum illius supremum Dominium, & nostram in ea subjem:onem. Dicitur Oblatio, quia in ea offertur Codipus & Sanguis Christi; & per hoc convenit Sacrificium Μissae cum aliis oblationibus, quae sacrificia non sunt. Dicitur externa b reis bilis; quia species, sub quibus continentur Corpus S Sanguis Christi, sensibiles sunt. Et per liqe S crificium Μissae differt ab actibus internis virtutum, qui large sacrificia dicuntur. Sie Contritio sacrificium dicitur r sacrificium Deo spiritus contribulatus; laudes pariter εdivinae sacrificium dicuntur et sacrificium laudis honorificabit me. Dicitur, a legitimo mini o, quia H.omni Iege ad sacrificia offerenda aliqui speciali- . ter celem & demnati fuerunt. In lege Na- turae erant patresfamilias ct primogeniti, qui Sacerdotio iungebantur; &, si quidam alii, ut Abel, Abr ham δια sacrificasse leguntur, ex speciali Dei instinctu id fecerunti Dicitur, soli Deo facta, quia sacrificium est cultus Latriae, qui soli Deo debetur. Dicitur, in qua subsantia oblata perimiatur vei immutatur; hoc enim significat ipsum

103쪽

o nono ArtimIo Saerificii nomen: unde, si res integra ct immutata maneat, dici non potest sacrifieiuni Dicitur tandem, ad tegandum m. quia haec protestatio supremi Dei Dominii, est proprius sacrificii finis, de quo omnes comveniunti Q. Quomodo dividitur Merseium '. R. Sacrificium ratione materiae dividitur in cruentum & incruentum, seu dividitur in Victimam , Immolationem & Libamen.

In victima offerebantur animalia; ct hoc rat sacrificium cruentum. Per immolati nem offerebantur Deo res inanimatae solidae; ut, panis, thus, triticum M. In libamine vero offerebantur res inanimat, liquidae: ut vinum, lae. oleum &c. & haec omnia esium debantur super Altare.

ε Sacrificium ineruentum illud est, quod offertur in Μissa. Dividitur autem hoc Sacrifieium ratione finis in Latreuticum, E charisticum, Impetratorium & Propitiatorium. Latreuticum lotum Dei cultum re spicit,quo ejus supremum irnosDominium, S nostramineum servitutem demonstramus. Eueharismeum illud est . qtiod fit in grati rum actionem pro acceptis beneficiis. Im--tratorium, quod sit ad aliqua beneseia aheo obtinenda. Et tandem propitiatorium, quod ad avertenda quaecunque mala, ct pc nas peccatis debitas ordinatur.

104쪽

R. Negarunt olim Petrobrusiani &

clephistae, quorum errorem renovarunt m

derni Hae eligi, quos non puduit dicere Missam esse summam abominationem a Romanis Presbyteris diabolo suadente adinvenistam, Lutherus aperte profitetur, se supra omnes abominationes habere Μissam, αω-

il magis dolere, quam quod per annos quindecim Μissam celebraverit Catholico

rum more.

Quod autem Μissa sit verum Sacrificiunt. multipliciter probari potest. Primo, sic definitum pluribus in Concialiis, Nicaeno I. Ephesino L & maxime Tria

dentino sess. aa. can. r. Si quis dixerit , in Missa non offerri Deo unum o proprium S erificium, Anathema st. Secundo, ex vaticinio Μalachiae cap. I. Non es mihi voluntas in vobis, dicit Dominus. ει munus non fuseipiam de manu infra: ab omintu enim folis usque ad occasum magnum es nomen meum in gentibus, ει ossertur nomini meo oblatio munda. Quae verba de Sacrifieiis I daeorum intelligi nequeunt, quia haec repudiantur. Secundo, quia singulari numero quasi una Oblatio dicitur Μosaica autem . sacrificia plurima erant, ct nullum aliud S erifieium loco illorum Iegitur institutum. τpraeter istud ex Hostia singulariter munda. Tertio, quia sacrificia Iudaeorum non ossi ta rebantur in Oinni loco; cum Iudaei intra si

105쪽

46 . o nono Artimis Ios Palaestinae limites clauderentur. S in s lo Templq Hierosolyn itano sacrificare lic ret.' Ergo intelligitur de Sacrificio novae Legis, .quod in universo orbe Deo Patri exis

Tertio, ex Christi Sacerdotio εἶ omnes squidem eonveniunt, de Christo dicta esse illa verba Psal. 9. Tu es Sacerdos in aternum semisum ordiner ne hisedech. Sed offerro Sacrificium est proprium Sacerdotis munus εergo necessario dicendum est, Christum alb-ndo illud obtulisse secundum illum ordiis, nem & ritum quo Melchisedech offerebat. Atqui Melchisedech obtulit sacrifieium i cruentum in Pane & Vino, Gen. e. l . Ergo etiam Christus illud aliquando obtulit. Nu quam autem illud obii lisse legitur. nisi in ultima Coena, in qua & Apostosis idem faciendum p eepit. Quarto, quia nulla Lex aut Religio emtare potest sine vero Sacraficio , cum solum Sacrificium proprie dictum sit cultus proin prius Dei. oc quaecunque alia genera hon ris praeter Sacrificium sint etiam creaturis

communia. Cum autem nemo vere Deum

eolere possit, nisi culti m ei soli debitum adhibeat i necessario dicendi'm remanet, aut Legem & Religionem vere & proprie in E clesia Christ i non reperiri, aut Sacrificium verum in ea reperirL .

Quinto

106쪽

Symboli. π ilato , ex Apostolo dicente Hebr. I 3. Habemus Altare, ae quo edere non habent, qui tabernaeuis deserviunL Si igitur Altare, edigo dc Saerificium, quae sunt relativa: Miud autem Saerificium in Ecclina Christi non agnoscitu raeter Eucharistiam, quae osse tur in Μissa : ergo Μissa est verum Sacrifi

cium.

Sexto, ex perpetua Ecclesiae Traditione. Id enim apertissime testantur antiquissimae Liturgiae, antiquissima Missalia, nec non PM tres omnes , etiam primorum saeculorum. Quae omnia, cum a Theologis fuse & erudiate disputata sint, ad eosdem lectorem remi,

timus. Q. Potesne hae veritas alia. ratione commprobari y i R. Certissime, & quidem hoc Argumemto : Omnia, quae requiruntur ad verum S crificium , in Μissa reperiuntur; ergo ipse est verum Saerificium. Primo, es oblatio externa rei senstibilis, nempe Corporis & Samguinis Christi sub speciebus visibilibus P nis do Vini. Semando . a Iegitimo Minfra, Sacerdote scilicet per Dei potestatem ordi- inato. Tertio , soli Deo facta; & hoc comstat ex offertorio & Canone Μissae. Qua to . in qua subsantia oblata perimitur ves immutatur. Quamvis enim Christus non OD seratur modo cruento, sed incruento; ait men Coniseratio ex vi verborum Corpusia sanguinem Christi ab invicem separatim i Cauchis. TomIL G Qui

107쪽

s3 Ne inino artis Quinto, ad vandum illius supremum Dores. nium Ue. Ad hunc enim finem Missa in

tuta est. Missa igitur est verum Sacrificium. .

R. In ultima Coena, priusquam in Crisece pateretur, cum se ipsum Deo Patri obtulit sub speciebus panis & vini. Accepto enim pane gratias agens fregit δι dixit: Λ cipite O manducate: Hoc est Corpus meum . quod pro vobis datur. Et accepto calice sui militer dixit: Aeripite B bibite: His est 'eaIta Sanguinis mei ει. Quae verba vera esse n queunt , nisi substantia panis di vini in fine prolationis verborum destruatur, adeoquae in Corpus S Sanguinem Domini converta - , tur. Haec autem actio, qua ad protestamdam divinae Μajestatis gloriam, panis dc viani substantiam destruxit, ac in suum Corpus ct Sanguinem commutavit, fuit verum Sc Proprium Sacrificium, ut patet ex definitione Sacrificii jam allata. Et, quia Christus id, quod ipse fecerat, etiam Apostolis eoruminoue Suecessoribus in sui memoriam faciem cum praecepit; ut liquet ex illis verbis rme facite in meam commemorationem, id est, sacrificate, sicut me sacrifieare videtis: hine irrefragabiliter evincitur, etiam Sacerdotes

novae Legis in Misia, juxta institutionem Christi, Corpus do Sanguinem ejus legitime ac proprie osterre.

108쪽

ν ' Smbes . wQ. quibus rationibus iinpugnant Rartisti λοι fae sanctum Missae Merseium R. Pluribus argumentis Sacrificium is Pugnant ΦPrimo igitur dicunt: Μelchisedech non obtulisse panem & vinum in Saerificium, sed

in resectionem Abrahae ct ejus militum; G. go non bene sequitur, Christum sacrificasse. cum panem & vinum consecravit.' seundo, si Christus in ultima Coena suum Corpus S, Sanguinem Deo Patri obtulisset in Sacrificium, cum fuisset infiniti valoris. 1 perfluum fuisset Sacrificium Crucis. Tretis, Eueharistiam esse Sacramentum. quod nobis a Deo datur, non vero Sacrissietum, quod a nobis Deo osseratur. aris, Christum esse Sacerddium in seis ternum ἔ ergo, inquiunt, nulli iubstitui deis hent Christo successores ; quia Sacerdos succedens supponit mortem prioris.

quinis, pu mssae sacrificium iniuriam fieri saerificio Christi in Cruce, quasi hoc

non haberet virtutem infinitam. Sexto, Christum dixisse Apostolis r Re ρο mansio te, non autem offerien ade me oblationem non esse ex instituto Christi, Sotimo : Christiam solum esse Sacerdotem novi Testamenti, ergo a Sacerdotibus nostris non potest Christus offerri. . Octavo, ad verum Sacrificium requiri, ut vireIma mactetur seu occidatur, quod non fit

109쪽

Im De nono infimia . Quomodo evertendae sunt prafata. Ra retisorum oppositiones R. Ad primum, Μelchisedech, cum es set Meerdos Alti imi, Gen. cap. I 4. Panem 8c vinum Deo obtulisse, non militibus Abra hae. qui. cum redirent victores ex praelio cum copiosissima praeda & cibariis, ut loco citato testatur ipse Abraham, pane & vino Μelehisedeehi non indigebant. Potuit tamen Melchisedech utrumque facere, ut Phis lon' Judaeo placet, qui sis. i. de Abraham circa finem haec scrinit de Melchisedech rMagnus Pontifex redeuntem Abrahamum eo Istratus, ρο attonitus tanti Demoris magnit

Ane, manus in eoesum tendens fausta illi praeaeus , o oblatis pro victoria Deri istis, Dum didum e tum foriis omnibus dediti. Ad secundum i licet Christus confieIedi, do Eucharis iam verum Sacrificium institu

rit; non tamen superfluum fuit Crucis S crificium , cum a morte Christi Sacrificium Missae totam suam accipiat vinulem infinitam Etenim Sacrificium Crucis habet quudem virtutem ad sacrificandum; tamen ut enectus eius nobis efficacior applicetur, eg mus alio Sacriticio, quod ab eo dependeat, vimque suam ab eo habeat. Unde Chrisnus hujusmodi applicationem' praevidens nobis necessariam. per Sacrificium Euchari

stiae utrumque fecit: & obtulit se Deo Patri sub speciebus panis & vini modo incruento,

vi pariter obtulit se in Crude modo visibili

110쪽

Symboli. Ior& eruento , totum videlien suum divinum

Sanguinem esiundendo. Ad tertium : Sub diverso respectu Emeharistia Sacramentum est & Sacrificium rquatenus est signum visibile invisibilis gratiae, quae nobis confertur, dum eam rite rum

mimus. Est autem victima & Saerificium. quatenus Deo offertur. Ad quartum: Si sequela vim haberet, probaret pariter , Christum nec in officio Magistri, Pastoris Ministri Sacrament rum ullos habere coadsuto es dc ministr's subordinatos, quod ab ipsis Haereticis etiarinritanis nullo modo admittitur. Ad quintum : Admittimus Crucis Sacria fietum cruentum infiniti esse valbris , id est, quod sufficiat remittendis infinitorum hom, xnum infinitis culpis. At, quemadmodum' ut satisfactio illa etiam superabundans nobis applicetur, necessaria sunt Fides, Baptismus, bona opera Sce. ita pariter est necessarium Sacrificium incruentum Altaris quotidie in

Eeelesia offerendum: non quidem, ut coinpleatur nostrae Redemptionis pretium, sed ut illud nobis applicetur. Ad sextum : Oblationem satis indixit Christus per haec verba: me faene e . scialicet, quod ego feci. . Chritam autem s erificasse jam probatum est. Ad septimum: illatio haec melior non est . quam ista: Unus est Magister Deus; ergo nullus innister verbi potest docere taG3 an

SEARCH

MENU NAVIGATION