R. p. Ludovici Lipsin Catechismus historicotheologicodogmaticus, in quo Symbolum apostolorum et præcipui fidei christianæ articuli brevi, clara & facili methodo explanantur ...

발행: 1769년

분량: 707페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

volentes, Baptismum nihil prodesse parum

lis usu rationis carentibus. i .

. Quod ergo Baptismus in re vel in voto omnibus' & ungulis hominibus sit absolute necessarius, probatur primo ex S. Scriptura : Νisi quis renatus fuerit ex aqua V Spiria tu functo , non potes introire in regnum Deia Ioann. V. 3. Item: qui erediderit , F b .ptizatus fuerit, famus eriti Μatth. 28. Se cundo ex Florentino in Decreto unionis r ex aquo, b Spiritu sancto renaseimur. non possumus in regnum eisorum introire; & Tria dentino sess. 7. can. s. ubi habetur: Si quis dixerit, Baptivmum liberum esse, hoe es, non n rasarium ad salutem, Anathema fit. Ex his clare deducitur, Baptismum Omnibus di singulis necessarium eue ad salutem

consequendam, eum null9m excipiat nec dultum, nee Infantem.

v. qua ratione Parvis Baptismo india gent

R. Quia peccatum originale contrax

runt: omnes enim in Adam peceaverunt: n- .seimur omnes fui ira: ergo absolute necessarium est ipsis, sicut adultis, remedium alis quod , quo tollatur illud peccatum, dc quo renascantur spiritualiter; illud autem est B, Ptismus, qui lavacrum regenerationis B reno Mationis vocatur ab Apostolo, Tim. 3. & cujus necessitatem omnibus do singulis commu- nem declarat Christus, dicens : Nis quis r natus ineris ex aqua V Spiritu sancto, non par

62쪽

te' introire in regnum Dei. Ioann. 3. Praeterea, Circumcisio. conferebatur parvulis; erso & Baptismus, qui multo dignior est Circumcisione, iisdem conferri potest, ct debet, ut docet Innocentius III. in cap. Μ jores de Baptismo, dicens: Cum circumciso

tam adustis, quam parvulis ex pracepto Domini eonferretur: ne Saptismus . . . minoris videatur effectus tam adultis, quam parvulis es conferen-

Q, Potesne probari ex S. Scriptura, Ap solos Mytiaest aliquos pueros R. Certe, colligi potest ex pluribus locis, ct primo, Actor. I 6. habetur: Cum autem baptiuata esset Lydia , U domvr 0us tota. Secundo, de custode carceris, in quo reci sus fuerat Paulus, ibidem dicitur v. 33. B ptizatus es t e, is omnis domus ejus continuo. Tertio. I. Cor. I. v. I 6. Paulus ait: Baptiazari autem F Si hani Domum. Ex his locis facile infertur, plures Paru los fuisse rite ac valide ab Apostolis baptiz tos: non enim credibile est, in istis familiistiniuersim baptizatis defuisse parvulos; ac proinde nullus dubitare potest de validitate B ptisini parvulis collati. Hinc est, quod Christus ait: Sinite parinios venire ad me, t Iium es enim regnum eaelorum : quod certe non dixisset, si non essent casiaces Bapti.

mi; quia sine .Baptismo nullus potest regnum illud consequi. '

63쪽

Firmatur haee veritas ex perpetua tauditione Ecclesiae, quae Pueris recenter natis Baptismum conserti jubet.

u. Si fili parentum fidelium sanssi nascuntur, ut ait Apostolus, quid illis prodes Baptusmus 'R. Haeretici salsam suam opinionem fumdant super hune textum Pauli I. Corinth. 7. Sana casa est mulier infrilis per virum fd time alioquin fili vesri immundi essent; nune autem sancti sunt. At haec auctoritas nullo modo eis favet, quia intelligenda est de aliqua sanctificati ne externa dc legali, in facie Eeelesia legitimantis Matrimonium, quo fit, ut non spurii, sed legitimi sint, non vero de sanctifcatione interna, quae fit per gratiam , cum ex eodem Apostolo, ut jam dictum est, nascar ur smnes fili triet, dc per Baptismum renascamur misi Dilectionis. Similiter dum Apostolus ait: Sana eatus est vir in elis per mulierem frilem , non est intelligendus de sanetitate proprie dicta,

sed remota, quatenus mulier ndelis inducere potest virum, ut fidem amplectatur, piet tem seEtetur, viam salutis ingrediatur, eXemplo suo a vitiis desistat, & precibus suis ejus

Conversionem a Deo promereri

Idem dicendum de filiis: quod si mulier fidelis a viro infideli dilaederet ι filii .patris

infidelitatem sequerentur ; at remanendo,

docebit eos falsos Deos spernere, Deum M

64쪽

gnoscere, mare Christianam Religionem, id Ecclesiam accedere, atque ita sancti sunt, id esst, fanai fenc aut fieri possunt. Q. Si parvuli non sM eapares fiat o muctrina requisis a Chripo antes reptionem 3 ptimi, quomodo valide B lieite eis confretur . . R. Haec est objectio Anabaptisarum . quam invincibilem existimanti Dicunt enim. 'quod Christiis Apostolos suos docens d his, quae post Ascensionem suam acturi rant, dixit: qui eredideris, ct baptizatus fuerit

salvus erit: qui vero non erediderit, condemna. bitur. Μare. I 6. V. I 6. EX quo, inquiunt,

sequitur, Baptismum non posse conferri niseredentibus; infantes autem non credunt, nec possunt credere, cum sint rationis expertes.

igitur non possunt valide baptizari. Sed multum errant a veritate: quia Chrisus loquitur de adultis, quos instrui volebat, de rebus Fidei, priusquam baptizarentur ἔ& hoc patet ex verbis praecedentibus: Euntes in mundum universum praedicate Evangelium omni creatura; quae intelligenda sunt de s

lis adultis : alioquin Christus praec pisset postolis, praedicare Evangelium infantibus octis dierum, quod est falsum: igitur haec veri ba, quae sequuntur: qui eradiderit, o basia zatus fuerit Ue. intellicenda sunt de illis GuItis, quibus Apostoli debebant praedicare vangelium, nullatenus de infintibus. . - .

65쪽

N. Ex Scoto: Confirmatio, SDcramentum Confirmatioois es tinctio hominis aliqualiter consentiretis, veI libero arbitrio nunquam usu facta in fronte in Rura Cruris, eum Chrismate sancti 'to ; ρο Me a minifro id

neo, smut eum intentione debita inungente , ' ροWQq certa proferente , fgni ans sicariter ex insitatione divina' unmoem animae per gratiam roborantem ad confitendum e m consantia fiam

Chri . In 4. dist. q. q. I. Q. Quot lex es materia Confrmationis R. Duplex, proxima scilicet' S remota. Metteris proxima est unctio facta in fronte in figura Crueis cum Chrismate sanctificato. materia remota est Chrisma compositum ex oleo olivae ct balsamo, sanctificatum specialiter ab Episcopo , vel ab alio, eui talis sanctificatio committi potest. Q. Quoenam est forma talis Sacramenti ' , Est haec : Signo. vel consigno te Ana Cruris: confrmo te Chrismate falutis vel famaei attonis, in nomine putris,hFilii, o Spia ritus sancti. Amen. Scol. ibid.. Q. Eline Confrmatio verum Geramentum' R. Negarunt multi ex antiquis Haereti- eis. inter quos numerantur Novatus Ecclesiae Romanae Presbyter circa annum a I. Arturct Donatus: de Eriu, discipulis narratur, quod ampullam vitream sacri Chrismatis e

66쪽

Symboli. I senestra proiecerint, quae cum divinitus illa,sa servata fuisset, ex eo facto, Chrisma sanctum esse dignoscere potuerunti

Tandem, ut caeteros omittam, Lutherus& Calvinus asseruere : Confirmationem esse Caeremoniam pure humanam, ab Ecclesiast,

cis excogitatam, & a summis Ρontificibus receptam.

Contra quos sie procedere fas est, ct demonstrare ex S. Scriptura, Conciliis, Patribus S ratione; Confirmationem vere di proprie esse Sacramentum. Primo in Actibus Apostolorum cap. Id. legitur: Cum audiissent Apostoli, qui erant olymis, quod recepisses Samaria verbum Decmiserunt ad eos' Petrum is Ioannem. qui.

eum veniligent. oraverunt pro tos, ut aeciperent Syiritum fanctum ς nondum enim in quemquam illorum venerat, sed baptizati tantum erant in

nomine Domini a u; tune imponebant manus super illos, ct aeripiebant Spiritum sanctum. Item Aet. 6. habetur: quod, cum Saulus manus imponeret super fideles baptizatos, illi aecipiebant Spiritum sanctum.

Secundo. Concilium Florentinum , 6c praecipue Tridentinum sess. I. can. I. id aperte docent: Si quis dixerit, Confrmationem non esse verum is proprie diffum Meramentum, Anathema si Tertio, S. Dionysius Apostolorum cono

temporaneus lib. I. ae eatis. Hierarch. cay. 4.

67쪽

s8 De nono Artieulo Augustinus, & alii, quos videre licet apud

Auetores, communiter assirmant, Confirmationem esse novae Legis Sacramentum. Q. Potestne ratione eoormari, Confrma- ,

tionem esse Geramentum qR. Certiisime, & quidem tali ratione, . qua convinci possent Haeretici, si vellent v

xitatem agnoscere.' Ad Sacramentum tria requiruntur: sculicet promissio gratiae, signum sensibile &Praeceptum, Quo jubeatur tale signum mini. mari: haec autem sunt in Confirmatione. Primo siquidem habetur promissio gratiae. AEL I. aeeipietis virtutem Iuperuenientis Spuritus sancti in vos. Secundo , adest signum sensibile, manuum scilicet impositio: imp nebant manus super illos. ρο aecipiebant Spiri- sum sanctum. Tertio, Christi praeceptum - aderat; alioquin Apostoli eo ritu non fuissent usii ad conserendam gratiam, talis siquia' dem ritus non erat in eorum potestate, cum solius Christi sit instituere caeremonias, quiabus Spiritus sanctus certo possit conferri. Igitur Confirmatio verum est Ecclesiae S

cramentum.

R. Hae vox, Confirmatio, reperiturne in

68쪽

V dedit pignus piritus in cordibus nostris. In hoc textu habentur: Confrmatio, unctio is signum oueis, quod format Epist muε in Donte confirmandorum, ut fidem facit Traditio omnium saeculorum usque ad prae. sentem diem. Et omnia verba Pauli adducta perfecte designant, hane fuisse praxin Ecclesiae Catholicae in administiatione di hi Sacramenti; quam & observarunt Aposto, ii, quamvis elare ρο expre se non habeatur in Seripitu a , ipsos se er fuisse unctione Chrismatis, a qua potuit Christiis dispensare in Principio Eccleuae; maxime, quia In Comfirmatione ab Apostolis collata erant aliqua signa sensibilia, puta descensus Spiritus sanis est super confirmatos, Sc donum linguarum; sed cessantibus ipsis miraculis ministri debuerunt hanc materiam Ec formam servare, quam ipse illos docuerat. - Unde fit, quod

SS. Patres Confrmationem voca rint Sacramentum Chrismatis, Maeramentrum GgWnti.

DE RITIBUS HUJUS SACRA

Q. Gumre eonfrmati in fronte uriguntur R. Ex Catechismo Romano , seu Concilis Tridentino, quia metus & ver cundia maxime in fronte solent apparere, εο quia in Confirmatione datur robur, quo di-

affectiones tolluntur, maxime in seonte

69쪽

6o De nono Articulo inctio fleri debet ad significandum, contra hostes fortiter dimicandum.l ' .Q. Cur imprimitur signum Crucis in fron- R. Quia Crux est nota, & insigne illud, quo Christi miles a caeteris debet distingui; ideo in illustriori corporiss parte imprimi de-het.

Q. Cur in die Pentecostes praeeipue confer fur p R. Quia tune Apostoli robore Spiritus sensti confirmati sunt, ex quo fideles, quanta sint mysteria in hac sacra unmone, intellia gere possunt.

Q. Quare Episcopus eonfrmaeum manu lo inter caedit in maxiIta 8 R. Ut sie meminerit, se tanquam sortem Athletam paratum esse oportere ad omnia adversa, mortemque ipsam invicto animo pro Christi nomine perferendam. .

Q. quare in ne datur Pax R. Ut intelligat, se gratiae coelestis pI

nitudinem S pacem, quae exsuperat Omnem sensum, consecutum esse; pacemque per V, ctoriam, & victoriam per proelium obtineri.

Q. Visis Finis B EJectus Confrmationis 'R. Finis ejus est augmentum, & pers ctio vitae spiritualis; Emectus vero est plen, ludo gratiae, id est, confirmare, augere , α perficere gratiam baptismalem. Haec plenitudo gratiae in Seriptura de claratur ex eo, quod evenit Apostolis in die

70쪽

Pentecostes: qui enim antea timidi ern

adeo, ut etiam a mulierculis terrerentur, es,

secti sunt fortissimi & robustissimi &e. Q. Quo tempore hoe Geramentum a Chriam fuit institurum' , . R. Quidam censent, institutum fuisserost Christi: Restirrectionem, cum Aposto. is plenitudinem Episcopalis Potestatis comtulit, dicens: sicut mist me Pater, V ego mi

Probabilius tamen est, quod in nocte Cc nae fuerit institutum; unde promanavit conis suetudo sacrum Chrisma confieiendi in die Coenae Domini, quae quidem in Ecclesia sem. per servata est, ct adhuc servatur. Hanc sententiam expresse t idit Fabianus Papa, seribens ad EpiscoposOrientis, Epist. a. cap. 54. In illa die Dominus I us, posquam cadi. 'nauit eum discipulis Dis , o lavit eorum pedes, strat a sanctis Aposolis prataecessores nos i a ceperunt, nobisque reliquerant, Chrisma conse re domit. Quo in loco per Chrisma Sacramentum Confrmationis intelligitur, quod in Chrismate datur, sicut per lavaerum intelligitur Baptismus, qui per ablutionem datur.

Potestatem tamen Sacramentum hoc coninferendi nota dedit Apostolis, nisi post ResuNTectionem, cum dedit eis plenariam Potesta. tem ordinis Sacerdotalis do . Episcopalis, quando dixit : aeripite Spiritum sanaum,

SEARCH

MENU NAVIGATION