Miscellaneorum ex mss. libris Bibliothecæ Collegii Romani Societatis Jesu tomus primus secundus Clarorum virorum Theodori Prodromi Dantis Alighierj. Franc. Petrarchæ Galeacii Vicecomitis ... et Jacobi Sadoleti epistolæ ex codd. mss. Bibliothecæ Colle

발행: 1754년

분량: 648페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

531쪽

so6 EPISTOLA icontemnunt; nos cum satis jam spectatam omnibus patientiam , & leni talem nostram esse intelligeremus , id consilii , non nostra quidem sponte , sed necessitate compulsi , & coacti coepimus, quo

illorum pertinacia summa impietate conjuncta , Deo juvante , frangatur , nec ad reliqui Dominici Gregis, nostrae tutelae divinitus commissi perniciem, ipsa impunitate corroboretur . Itaque nostris paternis cohortationibus , suasionibus excitatus charissimus in Chi isto filius nos er Carolus Romanorum Imperator semper Augustus , frustra ipse quoque mites Vias omnes persecutus , quo illorum animos sanaret, quod optimo ipsius in Rempublicam Christianam animo , summaque prudentia, Jc sortitudine, ac perpetua erga nos, atque hanC sanctam Sedem observantia, dignum erat , secit, ut arma contra Religionis , publicae pacis , ac tranquillitatis hostes, tam pia, quam necessaria caperet; cui nos ad tam sanctum , & toti Christiano nomini salutare bellum ea missuri auxilia sumus , quae nostrum ardens restituendae Religionis,& pacis publicae recuperandae studium , ac desidelium postulat. Magnam quidem spem habemus, reliquos Catholicos Principes nobiscum esse ad hoc tam pium bellum sanctissimo quodam foedere consensuros; sed eos id agere , & praestare maxime decet, qui Ecclesiasticis dignitatibus praediti . Opes , quas ob eas ipsas dignitates possident, ad defendendam Dei Religionem , dc ipsius Ecclesiae

532쪽

IACOBI SADOLETI. ςOT causam ut conserant, aretiore quodam obligationis , & ossicii vinculo sunt adstricti . Sed cum alios speramus , hac in re muneri, & ossicio suo minime defuturos, tum id nobis de te praecipue pollicemur , vel quod virtus , dc constans erga Deum pietas tua nobis optime nota est, vel quod sacri es Romani Imperii Elector; quorum alterum , ut Religionem pro tuis opibus , 8c facultatibus tuearc contra impietatis auetores, alterum , ut Imperatorem invictissimum , in tam praeclaro conficiendo opere prompte sequaris atque adjuves , te

debet impellere . Isthuc accedit , id quod praeclare pro tua prudentia intelligis, ut nisi illorum hominum furor armis reprimatur , quando alia ulla jam ratione fieri id nequit, omnium Ecclesiasticorum Principum in illis regionibus, non fortunae solum , & dominia , sed ipsa etiam salus , dc incolumitas in summo discrimine periculoque Versetur . Quam obrem , ut hoc bellum quantis poteris facultatibus

juves , te etiam , atque etiam in Domino cohortamur οῦ quemadmodum te facturum esie minime

dubitamus . Nihil est profecto , quod aut tu Christiano nomini salutarius, aut tuis sortunis , tuaeque saluti defendendae magis necessarium facere pollis: neque dubium esse debet quin Deus omnipotens , cujus hoc bello religioso , & Fides Catholica , eo ipso auctore , defenditur, causae tuae fautor propitiusque futurus sit , dc Religionis suae Propugnatoribus ea in caelo, & in terris praemia

533쪽

ςo8 EPIs TOLAE mia tributurus, quae sunt omnium maxima atque amplissima . I s66.

CVII. ID CONCILIUM

VEnerabiles Fratres. Significaverunt nobis nostri de latere Degati , qui sanetae isti Synodo nomine nostro praesident, vel in quorum personis potius nos , Cura & affectu conservandae purae linmaculataeque Christi fidei , 8c Religionis praesidemus; vos velut pios probosque vineae Domini Cultores , non solum ea cogitare quae praesentem fructum nostro saeculo asserant; sed etiam longe in posteritatem providere, ut ea semperagantur , curenturque , quae & ad stabilimentum Catholicae fidei, & ad impiarum haeresum tanquam malarum plantarum prohibitionem, extirpationemque apta sint, atque opportuna : quam nos vestram prudentiam , diligentiam , plenamque summae pietatis voluntatem vehementer in Domino Commendamus. Cum autem videatur Fraternitatibus vestris in primis id ad hanc rem pertinere , ut caeleste illud sacrarum litterarum donum, quo Dei omnipotentis liberalitas tota in nos effusa est, rite atque sancte celebretur, eXerceatur, in manibus omnium , quoad fieri potest, & in summo apud omnes honore habeatur ; in eorumdem Legatorum litteris Cognovimus, statuere vos Cogitare nonnulla, quae ad augendum ipsarum sacrarum lit

534쪽

IACOBI SADOLETI . SO9terarum stadium ; animosque hominum , & ad docendum illas, & ad discendum magis commovendos pertinete possint; ut, de Praebendis primo vacaturis ad Magistros sacrarum lethionum deferendis , de Regularibus , aliisque Praedicatoribus , nec non Ecclesiarum Parochialium Sacerdotibus,

item de exemptis , & si quae sunt alia hoc genere conjuncta , de quibus in vestris consultationibus sit disputatum: haec enim omnia scripserunt ad

nos , in vestris nunc consiliis congregationibusquetra stari. Sed quoniam aliqua ex his fortasse , quae ad medendum perturbationi temporum Spiritus Sanctus a vobis statui oportere demonstrat, aut juri communi, & aliorum Conciliorum ordinationibus, aut etiam privilegiis ab Apostolica Sede concessis aliqua in parte videntur repugnatura, vestras Fraternitates desiderare fignificaverunt, ut nos iis quae a vobis sunt in hoc geneIe decernenda, nostrum consensum , & auctoritatem Apostolicae approbationis adjiceremus; ut jure semper , atque honore Beatissimi Petri conservato , quae per

sacrum istud Concilium gerenda sunt , firmitatem semper inviolabilis Decreti obtineant. Nos itaque illi fundamento innixi, super quod Deus universam aedificavit Ecclesiam , vestra justissima vota atque consilia non solum commendatione , dc laude , sed etiam paterna in vos, & unumquemque vestrum benevolentia prosequentes,

Volumus, atque decernimus, ut quidquid super

535쪽

his a praedictis Legatis nostris , vobiscum una , hoc est . cum sacri istius Concilii communicatione, &assensu fuerit statutum, id plenam , & perpetuam habeat roboris firmitatem; praemissis, ac aliis in contrarium facientibus, non obstantibus quibuscumque . Nunc quoniam ab his principiis, quae a vobis posita jam sunt, expectanda sunt, in Christianae charitatis fundamentum , reliqua plena ejusdem, & pietatis, & prudentiae, hortamur vos in Domino , ut divinum de vobis judicium agnoscentes, qui culturam charissimae suae vineae, ejusque a praVis vepribus , & spinis purgationem, vestris potissimum consiliis , vestrae diligentiae , & fidei commissa credidit, velitis tempus hoc opportunissimum a Domino vobis datum, in eas curas actionesque impendere, per quas pristinus Catholicae Ecclesiae nitor, δc dignitas Sacerdotalis in omni

parte terrarum, in qua colitur Christus, restaurata resulgeant : in quo opere sancto , plurimumque laudabili nos semper auctores , & approbatores habituri estis. IS 6.

536쪽

IACOBI SA DOLETI

EPISTOLS FAMILIARES XXXVIII.

I. NICOLAO TEUPULO S. P. D. .FRAN circus Valerius noster , Cum superior iis

bus diebus Venetiis rediisset Romam, meque inter primos forte obvium habuisset, complexus est ille me quidem, ut nostra coniunctio serebat amicissime , sed & multis sermonibus ultro citroque habitis salutem quoque mihi a te plurimam nunciavit; deque tuo , & fratrum tuorum statu atque incolumitate ea quae maxime optabam, eum Cum percontarer, exposuit. Quem ego ipsum cum libentissime vidissem, tum vero hoc adjuneto nuncio salutis tuae & constantis erga me Voluntatis , summa laetitia me affectum sensi ; cum, & te in

. Omnes

1 suum erga illum amorem benestilentiamque significat . ia limul de studiis, quibus operam navet. interrogat. Laudat Nieolaum Sadoletus in .epist. ad Longotium xi. ιιb. xvi x. edit. Veron. atque inter amicos suos numeras ιib. v. ep. ρ. Teupulum I Teupulos tamen duos salvere jubet M. I. N. I. ut anceps fit . an Nitolaum illa epistola appeliet.

537쪽

saa EPISTOLLOmnes partes valere intelligerem , fit mihi eam benivolentiam praestare, quam ego tibi tuis singularibus virtutibus adductus perpetuam praestitissem.

Quae recordatio vel significatio potius tui pristini erga me sensus hoc mihi , etiam gratior , & jucundior accidit, quod cum antea addubitare coepissem ne te mei forsitan Coepisset oblivio,propter eam occupationem ambitionis Civilis,cui te more Majorum deservire necesse esset; mihi vero ipse conscius essem, animum meum arga te eum semper fuiste quem hominis amicissimi esse oporteret, facile cognovi hoc benivolentiae conservatae nuncio , te mei absentis memoriam retinere , nullamque rem esse quae ex natura ingenua, & animo optimis artibus

exculto fidem verae amicitiae posset evellere ; quam ego mihi tecum institutam esse duco jam ab illo tempore, quo tu in Urbem veniens, tui praestantis ingenii singularisque doctrinae tam praeclara documenta publica praebuisti. Laudis tum primum tuae

me utique Commovit admiratio , ut te mihi diligendum proponerem ; postea vero Consuetudine

aliquot dierum , quibus una jucundissime fuimus

humanitate tua, moribusque perspectis, amori meo in te cumulum adjeci; quem si ullo tempore apud meum animum obli terari passus ruissem , ipse me non satis hominem esse existimarem : nihil enim bono viro magis alienum cst,quam semel vero judicio susceptam benivolentiam , aut oblivioni tradere , aut temporum spatiis , & locorum imminuidebi-

538쪽

IACO EI S ADOLETI. ςI3 debilitarique sinere. Sed accidit nescio quo pacto, ut quamquam mea summa cupiditas existeret his etiam exterioribus rebus, atque ossiciis , quibus

commercia communis vitae continentur , meam

voluntatem tibi declarandi, nihil tamen a me in te prosectum fuerit, quod aut tibi commodo suerit, aut ornamento r Credo , quod res nulla incidit, in qua meam tibi operam necessariam putaris . Quod si ita fuit, gratulor medius fidius, vel virtuti, vel felicitati tuae: virtuti, si sortunae nihil omnino detulisti, omniaque in te tibi posita duxisti; selicitati , si ita abundasti eis rebus omnibus, quae ad lautiorem Vitam pertinent, ut ex hac Urbe , atque ab hoc Orbis terrarum optimo clementissimo. que Principe nullam rem expetieris, in qua amicorum tibi operam, ac diligentiam adhibendam existimaris . Sed sive res ita se habuit, sive ad Coblegam meum ' hominem omni virtute , & dignit te ornatissimum postulata tua potius retulisti, ma

gisque jure censuisti petendum tibi ab eo esse,si quid

opus fore putares ; hoc tamen scire te volui; quanquam multae inter vos causae intercedant & vetustatis, & civitatis, & propinquitatis, tamen unam apud me virtutem tuam pro omnibus causis necessitudinum ad summum meum amorem erga te valuisse : nihilque me praeterea requirendum putasse, cum tu tantis ornamentis praeditus omni benivolentia dignus existeres. Etsi idem omnino secit, te Bem-

539쪽

sr4 EPIsTO LAEho tuo , Collegae meo , nonnihil aliquando oneris . idest ut ego interpretor , beneficii, aliqaid petendo

ab eo, detuli1se : magnum enim ego me Capere beneficium arbitror . Cum talibus viris gratum aliquid taciendi facultas mihi data est. Sed in illo perinde est, ac si egomet tibi hanc gratiam deberem . Tanta enim est Conjunctio . atque ita noltra internos Voluntas conglutinata amore quodam incredibili , ac unanimi conspiratione , 8c contensu rerum omnium ἱ ut non modo opiniones, sed ne animas quidem videamur habere sejunctas; quod sorte in vulgus difficile habeatur in tanta communicatione honoris , dignitatis , rerumque omnium ac raritate exemplorum hujusmodi . Quamquam ego illum me ipso dignitate superiorem semper duxi . Sed nos, qui innocentiam, dc probitatem praecipua ornamenta verae vitae semper duximus , vulgi admirationem scilicet irridemus ; in fide autem perseete , N: constantis amicitiae, nihil non unum , atque idem incidere posse, recte arbitramur . Ergo si nihil tibi opus fuit ab hoc magiiDatu quem geri mus , nec ab eo Principe, cui propter ipnus virtutem , & sapientiam . ila humanitatem , & libentillime simul , & liberalissime inservimus ; potius gratulandi quam quicquam tibi pollicenti causa

est: sin aulcm contingat aliquid, in quo mea benivintentia tibi esse queat opportuna, te existimare Volo in meis jucundissimis , optatissimisque rebus mihi su turum, si cognoro, te eam de me obtinere opinio

nem Disi tiroci by Cooste

540쪽

IACOBI SADOLETI. s Isnem , tamquam neque mea res ulla tanti sit , quam ego non tuis rebus omnibus postpositurus sim ; neque tua , in qua non tuum ipsius desiderium ac studium sim mea cura. assiduitate, diligentia superaturus . Sed haec re tibi potius quam praestabo litteris. De studiis autem utriusque nostrum ; etsi de te id existimo, quod de homine summo ingenio, singulari diligentia praedito necessario existimandum est, tecum aliquot ab hinc annis optime Cognoveris,quam sit necessarium ad egregiam doctrinam assequendam excolere Philosophiam his artibus , quae semper habitae fuerunt honestissimae , & illi tanquam colorem ac succum , sic bonarum litterarum vigorem infundere ; cumque post hoc judicium factum omnem tuam operam studium, laborem, industriam ad liberaliores scientias contuleris . perscetum hominem jam evasisse, tum in pulcherrimis,& maximis rebus scientia comprehendendis, tum meisdem ornate , ac copiose litteris explicandis;

tamen vere tibi hoc Confirmo , cupere me majorem in modum nosse de te ipso,quantum proseceris in liud iis eloquentiae, & quam spem habeas in manibus , equidem arbitror non mediocrem . Neque enim est hujus tui ingenii, & animi habere propositum quicquam potius , quam virtutem , ac immortalitatem ipsam; quarum altera vel legendo dumtaxat has cultiores literas, altera Vero sua etiam cogitata posteris prodendo, facillime compa- Tatur . Verum erit amoris tui erga me , huic meo

Κ k a desiderio

SEARCH

MENU NAVIGATION