Miscellaneorum ex mss. libris Bibliothecæ Collegii Romani Societatis Jesu tomus primus secundus Clarorum virorum Theodori Prodromi Dantis Alighierj. Franc. Petrarchæ Galeacii Vicecomitis ... et Jacobi Sadoleti epistolæ ex codd. mss. Bibliothecæ Colle

발행: 1754년

분량: 648페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

541쪽

ςI 6 EpIs T L adesiderio satisfacere per litteras, quas ego avide expecto ; modo illae te , & Venantium Fratrem tuum, quem ego mehercule facio plurimi,nobis salvum nuntient. Nam de me tibi quod scribam tantum habeo; me, Cum quatuor annorum assiduis occupationibus ab octo, dc a litteris vehementer ab ductus fuerim, nihil cupere ardentius, quam me tinium referre ad ea studia, sine quibus nec vitam ipsam esse expetendam duco; quod ut ex sententia eveniat, magnae felicitatis futurum est : sed habeo optimi Pontificis summam voluntatem, in qua valde acquiesco. Ego F. Valerio non parvam habeo gratiam,quod mihi occasionem attulit, has ad te litteras scribendi: a te peto, ut in pristina sententia diligendi mo permaneas ; teque a me amari vehementer tibi persuadeas . Quod si acciderit, ut re tibi demonstrare possim ; essiciam prosecto, ut intelligas , me in omnibus ossiciis benivolentiae tibi esse amicissimum . Vale . Ab Urbe v. Kal. Iunias

II. FRANCISCO VICTORIO

ACcepi tuas, quas Hieronymus Mutius, cum ipse propter urbanae pesti lentiae suspicionemFlorentiae subs itisset, ex itinere ad me piaemisit; ex quibus

t Alius lite est a Franel o Victorio, aut Petri τεῖ νυλολογου nepos, Franci seo magno Et turia Duei Petri Victorii avi eoillotas de orationes nuneupavi asti .

542쪽

IAco EI SADOLETI. sIT animum tuum probavi quod ad convertenda Galenivolumina dedere te instituisses : consilium vero non probavi; quod ob eam causam publicum docendi munus omittere decrevilses,atque incipere te a multorum detrimento quod omnium salutis causa abs te susceptum esset, ut si qui te audire soliti sunt, tua doctissima lectione frustrarentur, tuque tibi sortasse ires non bene consultum. Ut enim ad te antea scripsi , Maximi Pontificis summa omnino benignitas est; sed incredibiles rerum angustiae: nam neque in vectigalibus habet, nec in arca quippiam : praeterea ipse alieni abstinentissimus ; ut quod ipse maxime vult atque optat, suppeditare & benigne facere doctis viris , quo pacto facere prolixe possit, non perspiciam. Quamobrem rectius ages , &temperantius , si quae habes certa non dimiseris :nam & subcisivis, ut Munt, horis poteris proficere in ejusmodi translatione multum ς & tua aetas , atque ingenium ejusmodi est, ut cuique labori par elle posse videatur . Si vero advenerint compositiora tempora , quod non dissidimus fore . hujus optimi Principis sapientia freti; tunc ego una cum aliis amicis tuis causam tuam agemus; & interea tu . men aliquid curabimus , quo Pontificis liberalita-

scribens Florentia κva. kal. lai pergomensis hie erat Rinaldi luἐin agiliri filius, ob ingentem memtitiae vim, Memoria cognomen sortitus . Philosophiam S Medietnam in multis Italia Gymnasiis prosellus ti , dc en remum in Patavino, ubi mortuum a Da 3. tradit Papadopoli in I. Omn. Par. lib. 3. Sect. a. e . . Laudat eum Manutius in pres Comment. Al x. Aphrod. en Top. Aras. Grae,

543쪽

si 8 EPISTOLAE tem re ipsa experiare . Quod si ad me scripseris, qua Patavii mercede publico profiteare , tentabo , num idem tibi in Urbe referri possit . Denique omni in re benivolentia mea, & amicissimi hominis ossicium tibi aderit. Ego tuis acceptis, has rescripsi statim , antequam summum Pontificem alloquutus essem: quod mox agam, commodum tempus nactus. Giberto nostro, omnium tui similium amantissimo reddam tuas litteras, ipse que sermone subsequar , ut habeat meum quoque de tua doctrina 8c virtute testimonium . Jovius ob contagionis suspitionem quamdam secesserat. Curabimus tamen tuas litteras ad eum perserendas . Tu vale , & nos, quod facis, dilige . Ex Urbe prid. Non Sept. III. N. N. .

GRata est mihi memoria mei tua; & quod te

amorem illum conservare intelligo, quem Olim erga me ex mutuis nostris sermonibus suscepisti; in quo abs te non vincor: visus enim mihi fuisti, Ac nunc videris hercule amabilis . Quare ita st tuas Velim , quo tu in me es animo , amico & benivolo videlicet, tali me erga te esse voluntate .

Ego mei promissi , quod tibi jamdudum feceram ,

De sua in illum voluntate signifieat. & voluntate Pontifieis a sed petentinete ira quid , emporum rerumque anstulitas eaeuiat. Epistola inscriptum nomen non est eius, ad quem milla est ἱ sui picabar esse Franc leum Uictoi tum .em superior epist.la scripta , repugnat tamen annus . in qua sorti mi dυ epistola est i ideo eam hic collocare maluimus .

544쪽

IA O HI SADoLETI. SI9 immemor non sum: sed credibile non est, in quantis angustiis vel semur: omnino. Principis benignitas summa est, sed res extenuatae sere ad nihilum aretatae ; in tantis autem dissicultatibus temporum , si mihi sortuna laetior aspirarit, Curabo, ut experiare , quantum velim causa tua . Summus Pontilex a me appellatus de eo, quod tibi ejus verbis mandatum a Iovio fuisse dicebas, non modo' virmavit, se auctorem fuisse , sed & mihi praecepit , ut te etiam atque etiam animarem , quci tuo labore atque industria multorum saluti Consuleretur; suamque tibi liberalitatem non delaturam significavit. Proinde tu te ita para, ut 8c tanto Principi, &expectationi, quae est de te, satis facias. Ego te in sinu gero, ac bene salvum custoditumque teneo . Tu me item, id quod facis, ut diligas , Bein-boque meo plurimam meis verbis dicas salutem . Peto a te magnopere . Vale . Non. Iulii Ex Urbe 1sas.

IV. CARDINALI AEGIDIO .

V Ellem, ut coram mihi liceret , Ac viva voce,

ut ajunt , expromere tibi sensum omnem animi mei; &, quod inter nos suavissime atque ainicissime soliti sumus , meas tecum Cogitationes Conseire : profecto , non modo approbares consi-

1 De statu suo setibit, eam Roma carpendioraste ad suis sis lasia:nvenisset a P

545쪽

sao EPISTO Laelium meum huc veniendi , de quo subdubitare aliquando nonnihil visus es; verum etiam ultro mihi gratularere , quod ex illis urbanis non tam suetibus hoc quidem tempore , quam procellis , inportum quietis & tranquillitatis me contulerim . Crede mihi,nihil nec cogitari quidem pacatius hoc statu, in quo nunc sum , potest; qui mihi etiam aliquanto est jucundior, quod ex meis jam multis ac magnis laboribus requiem , studiis optimarum artium ocium requirebam ; quorum nunc

utrumque divino beneficio mihi tributum gaudeo. Etsi , ut humano modo facti sumus, habet hoc gaudium aliquam secum adjunctam solicitudinem: Careo enim Convictu, & familiaritatibus plurimorum doctissimorum, & amicissimorum homi- num, quorum assiduitate , & frequentia Romae florebat domus nostra. Porro in eorum locum libri successerunt, quibus totum me dedere quotidie potius cogito , quam adhuc dederim : sed

fiet hoc quidem propediem . Quod si quaeris ,

qui sit noster status p qualem maxime cupere opo 'tet , qui ab omni sit ambitione semotus; amor civium erga nos , de incredibilis omnium voluntas : itaque salutamur , colimur , in oculis serimur.

Quod si in hoc numero haberem aliquos Marios f quamquam quid ego aliquos dico , cum vel Romae unum esse magnum sit 8 sed tamen mihi si esse sent

a Marium ..pinor Mattiam Volateranum ia teli eit, eui libros inscripsit De

546쪽

IACOBI SADOLETI. sa Isent quibuscum , aut sestive jocari aliquando, aut libere suspirare possem , quorum Romae non deerat copia, aut si cum accideret casus anceps quispiam, mihi consilium , & auctoritas gravissimi, ac prudentissimi viri praesto seret; quo in genere tu mihi pro multis lassiciebas unus ; nullas utique sortunas meis sortunis anteponendas Putarem. Nunc Careo hoc quidem quamgratissimo vitae condimento , sed possideo alia non minora , patem, libertatem , tranquillitatem animi; quarum potiundarum in Urbe nec sperandi ratio erat. Quis enim esset tam serreus, qui si etiam ad privata incommoda obduruisset, publicis non

moveretur Sed fugiamus a cogitatione hac , n que nos tradamus urbanis curis obruendos, praesertim cum tanti is hic fluctus sint, ut usque huc rej Ciantur. Ego post labores varios, viarumque discrimina,quae permulta mihi imminebant, tum pestilentiae labe ' suspectis sere omnibus locis, tum a militaribus rapinis , & licentia, qui absque stipendio dimissi omnium bona praedam suam ducebant , certe incredibili felicitate , ope praesentis Dei conservatus , post quartum & trigesimum diem ,

quo a Roma discesseram, incolumis cum toto nostro comitatu Veni Carpentoracte , honoratisiimo quoque nobis obviam longissime prodeunte nam populus expectabat ad portas, ibique subi-

547쪽

saa EpIs T L ius meus adventus luerat γ apparatu raptim facto , effusissimis omnium studiis excepti fuimus; cetera ad idem exemplum . Quid enim attinet narrare me nunc tibi, quasi me jactem , aut quaeram materiam gloriandi Θ Quin & hoc prie termisissem opinor rcete , nisi ad te hoc genus partem maximam pertineret. Fuerunt enim mihi renuntiata a pluribus mirifica testimonia , quae tu mihi absenti, cum iter hac faceres , dedisti, grata illa quidem vehementer & jucunda, sed similia reliquoium tuorum . Itaque , & egimus tibi , & agimus, &ut video, saepe acturi sumus gratias. Audi hoe quoque: cum laboraretur Carpentoracti suspicione peltis; ita meo adventu omnis Compressa cit, ut nusquam quicquam existimetur esse salubrius . Vcrum hoc, & si quid aliud ,ad Deum optimum maximum referendum est , cujus sunt maxima illa quidem & plurima adversus me beneficia, quae gratiam , quae cultum , quae absolutam undique, dc persectam pietatem requirant: neque nos volia. tate & studio desumus; sed adhuc non sumus voluntati pares. Dii rahit enim nos te vocatque ab illis curis, cogitationibusque Caelestibus, corporis , & carnis imbecillitas, adversus cupiditatem parum firma , humana illa quidem, sed tamen mihi neutiquam concedenda; quam dabimus operam , quoad fieri poterit , ut ebiciamus . Itaque quoties ad illa antiqua me resero , O robur , o consantiam : quamquam illis magis praesens adelat

Deus

548쪽

IAco EI SADOLETI. sa 3 Deus; nos meritis deficimus, ut vitium nostrum, non illius indulgentia debeat accusari. Sed haec hactenus . De te autem ipso , Obsecro te optime virorum omnium , quid agis p cedo, tibine u quam ego versor in animo , licet absens p Atqui omnes Deos contestans assirmare tibi possum , nullum me punctum poene temporis sine te esse. Nunc illa tua singularis humanitas , admirabilisque prudentia , nunc sermones illi nostri dulcissimi in mea mente loquuntur . Atque ego quidem tecum aD siduus sum : sed tu , quod mihi molestum est. sine me es: ignosco tamen . Arbitror enim premite eis curis, quae optimum quemque hoc tempore conficiant, necesse est e, & iniquitatem fortunae in te accuso , quae animis praestantibus, & ingenuis facultatem nullam dat navandae virtutis, & liberalitatis . Atque utinam id ne accideret hominum vitio ; esset fortunae injuria constantius serenda . Nunc in eum locum dejecti sumus, ut ne sperare quidem liceat melius. Age autem, nihil ne tamdem in nobis ipsis est Θ Aude hospes contemnere opes ,

ct te quoque dignum finge Deo r sunt illa, sunt pros eho divina bona, ad quae isti ne cogitatione aspirant quidem , quorum ipse abundas, de quibus

memini agere me tecum, ut curam aliquando tempusque sumeres digerendorum in ordinem monumentorum tuorum, ne , si fortunae reliqua in

praedas abeunt, hanc velut hostilem praedam , sibique maxime intestam mors dilapidaret. Collegam

tuum

549쪽

sa4 EPIs et o Latuum praesulem Sixtianum vehementer doleo , ab Urbe prosectum esse: magnus ille vir, & vera pietate praeditus; nec commodi sui unquam , nec salutis duxit rationem , dum Deo & divinae rei satis. faceret ; neque ego video quid esset possit hoe tempore : sed illius est virtus , & voluntas in caelum extollenda ; Deos illum fortunare cupio.

Quid tibi scribam praeterea 3 quid p illud videlicet

ut te orem , ne te mei capiat oblivio , des'. aliquando aliquid ad me tuarum amoenissimarum litterarum quas quidem ego studiose expectabo . Addam hoc etiam , ut Ioanni Matthaeo adolescenti praestantissimo , quem ego amo unice , & a quo me sentio amari, multam verbis meis salutem dicas. Vale, & nos absentes, ut suesti, tuere . Carpentoracti Idibus Iunii MD XXIII.

V. HIPPOLYTO ACcepi dulces, & perelegantes litteras tuas,

quae incredibili voluptate me affecerunt; tum significatione tuae benivolentiae erga me , qua nihil mihi optatius esse potest; tum quia cognovi eX illis , quam spem de te jamdudum habebam conceptam , eam eventu ipso coeptam comprobari. Video enim te, id quod maxime laetor, in virum talem

Quis iste suerit . ego plane neselo a respondet autem gratias agenti dolitteris pro eo istipias clementis nomine, simulque hominem ad virtu cinhortatur .

550쪽

IAco EI SADOLET T. talem evadere , qualem ego futurum , tua optima

indole fretus , omnibus pollicebar . Sed quod scribis in eisdem fiteris, gratas tibi fuisse litteras ad cives tuos Maximi Pontificis nomine per me scriptas; accipio equidem humanitatem istam tuam, a deolculor sed illius ossicii , ipsi Pontifici omnis a te gratia debetur , cujus ego imperium fideliter executus sum . De me autem ipso , Hippolyte charissime, sic tuo velim persuasum esse animo; cum huic vere optimo , & praestantissimo Principi ita me in perpetuum dicarim , ut quocumque ille suum judicium deflectit, eodem studia mea omnia Convertantur , tum , tibi peculiari quodam mei animi judicio, plurimum me semper tribuisse ;quod quidem potuisti tu olim animadvertere,quanquam puer admodum eras : ingenium enim tuum muliti antecedebat artatem ; nunC yutem liquido habere perspeectum debes . Secutus autem sum in te amando cum familiae tuae merita,ex quo tot clari , atque illustres viri prodiere ; tum Vero , quod

de te ipso ita speravi semper , itaque sensi ; te

succrescente Majorum tuorum eximiis , summissique virtutibus, non minus illis ornamentorum , quam acceperis, ex virtute tua redditurum . Lucebat enim in ipsa indole pueritiae tuae imago quaedam domesticae nobilitatis , quae avorum tuorum repraesentaret decora ; eam porro Commendabat ingenium, non irrequietum , neque ardens , qualia fore aetas illa seri, sed pacatum moderatumque tut

SEARCH

MENU NAVIGATION