Miscellaneorum ex mss. libris Bibliothecæ Collegii Romani Societatis Jesu tomus primus secundus Clarorum virorum Theodori Prodromi Dantis Alighierj. Franc. Petrarchæ Galeacii Vicecomitis ... et Jacobi Sadoleti epistolæ ex codd. mss. Bibliothecæ Colle

발행: 1754년

분량: 648페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

551쪽

sa5 EpISTOL Rut in eo multum constantiae , sc gravitatis inesse appareret. Quid dicam de bonarum artium , &litterarum studiis, in quibus assidue exercebare nec

sine notabili quidem profectu ; ut jam tum facile

constituere possemus, quid de te nobis promittere deberemus . His tot Causis, cum accedat amortuus erga me , quem multis sepe indiciis mihi per- speetum , litterae nunc tuae apertius declararunt , quo me tandem putas ardore animi, aut quo studio benivolentiae in te incensum esse Θ Nempe eo , quo homo gratus, atque idem non omnino impe rite de ingeniis existimans erga tantae spei, & tanti nominis adolescentem esse debet. Itaque, &incredibili gaudio elatus sum ex eis honoribus , quos es amplissimos in tua Patria consecutus, dc reliqua est expectatio . nec mea solum , sed omnium , ut tanto Consensu tuorum civium virtus tua omni genere laudis cumulate respondeat. Fa- Ciam , opinor , non necessario; sed quia amantium est , eorum vicem semper esse solicitos , quos

ament, praecipiam tibi quiddam , quod & meus

amor me cogit, & aetas tua hortatur . Vocatus es ad eorum hominum consuetudinem, ac convictum

qui ingeniis maxime acuti, moribus politici , dccommunicabiles sunt , apud qαos jus praecipue Viget , & civilis aequalitatis conservatio ; qui pro se isto vetus suum studium , 8c animorum benivolentiam,quam Majoribus tuis praestiterunt,in te ipsum libentissime persequentur , si adnitare , inter eos

non Disi tiroci by Cooste

552쪽

Iaco BI SADOLETI. sa non apparatu nec specie aliqua elationis , sed prudentia , & consilio esse princeps. Ad quam stabilem , ac veram tu vitae , & potentiae rationem . quae in amore civium suorum lolidum jacit tund mentum , ut te pares , & quotidie meditere. non solum te hortor . verum etiam pro eis cogitationibus , quas de te capio , Vehementer rogo . Ego, quod mei in te amoris proprium est, meaeque constantis in omnes tuos voluntatis , quicquid ex me est , quod tibi tuisque , aut commodo isticui, aut ornamento este possit, omnem meam operam, gratiam , studium , auctoritatem . industriam, omnia denique , 8c naturae , & fortunae adjumenista , si qua modo adsunt nobis , quantula ea sunt. ita tibi in omne tempus, i c polliceor , & desero; ut in omni cursu temporum tuorum , nihil magis

Irxsto , nec paratius, mea fidelitate , & benivoia entia sis habiturus: ad quam fidem tibi prasiandam, non solum ex viri boni ossicio , qualem me protectio cupio esse , sed hujus etiam epistolae tanquam tredere quodam esse obsti ictus volo . Tu fac valeas, nos absentes diligas . Ex Urbe in I. Kal. Septembris ΜDXXLIII.

553쪽

vΙ. FERDINANDO AUSTRIAE ARCHIDUCI i.

. . . i

SErenissime atque invictissime Princeps & Do

mine mihi plurimum colende . Reditus Reverendi D. P. Salamanchae magnam mihi laetitiam attulit . Nam & de Serenitatis vestrae bona valetudine , ea quae maXime Cupiebam, & de illius optima ac praestantissima in Christianam Rempublicam voluntate , jamdiu nota & commemorata retulit; praeterea litteras mihi ab illa reddidit, plenissimas humanitatis & sapientiae, in quibus me hortatur,ut susceptam semel erga Serenissimum Caesarem &suam Serenitatem observantiam retinere perpetuo velim : quod equidem facturus sum ,. non aliam ullam ob causam, quam quod spe firma teneor, magnum Christianae Reipublicae commodum in Serenitatis vestrae eximia virtute, & fratris ejus summa auctoritate paratum fore . Quod ut celeriter & expedite videre possimus,equidem cuperem,haec civi

lia & intestina bella , quibus afflicta & pene per

dita Christiana res laceratur , aliquo fine terminari ; ut quae per SS. D. N. , cui ego tota mente& integra fide deservio, cogitata & deliberata sunt, nomini Serenitatis vestrae imprimis gloriosa, Christianae Reipublicae salutaria, quamprimum a primox IIane inser iptionem nos posuimus ea epistola Ipsa ; ex qua apparet. ess hune Celaris , idest Caroli V. Datrem . Elt ergo Ferdinandus Austriae Archi-d un , qui a Sadoleto petiverat , ut perpetuam observantiam erga se, fratrem que suum retineret I quibus litteris Sadoletus respondet.

554쪽

Iaco EI SADoLETI. s 29primo quoque tempore in aetum deducerentur. Quod ut Deus sua faxit bonitate, illius inenarra-hilem clementiam supplices deprecamur . Mihi, si licitum est coram Serenitate vestra ea effari,quae &fides mea,& singulare studium erga illius amplitudinem me cogit, nihil optem ardentius, quam horum tot malorum atque tantorum a Christiana Rep.

depellendorum laudem & decus illi reservari: in qua ..., etsi privati aliquid in ea affectus est , ut cogatur prope necessario suscipere partes 8c Ser nillimi fratris sui, & suas . . . illa est vera sapientiae laus, quae publicam utilitatem primam omnium ducit , tamen ad illius singularem & egregiam pertinet naturam ac sapientiam providere longius, nec solum quae in praesentia aguntur, sed etiam quae in posterum possint impendere, prospicere . Ego Acquae mei desiderii sunt ingenue expromo, de pro

Serenitatis vestrae honore, statu,perpetuitate, fama ita animo & cogitatione exulto, ut omnem praecla

rissimarum rerum & vere summo Principe dignissimarum gerendarum gloriam , communem illi cum Sanctissimo Domino nostro & conjunctam esse cupiam : in quem erga Serenitatem vestram animi affectum acrem, atque serventem . primum Sancti Dsimi Domini nostri in illam amor incredibilis, deinde ipsius summa & meo judicio incomparabilis virtus me impulit; in quo quidem affectu &judicio perpetuo mansurus sim , atque ejus commodis , amplitudini, gloriae quantum mea tenuitas

L l seret

555쪽

Εν Is To Laeseret , omni tempore deserviturus . Valeat semper felix Serenitas vestra, cui me unice commendo. Ex Urbe die 17. Ian. Isas.

' VII. ARCHI DUCI AUSTRIAE

SErenissime atque invictissime Princeps & do

mine mihi plurimum colende,post commend tionem debitam . Dominus Petrus Salamancha doctus vir ,& gravis, & Serenitatis vestrae rerum, ac dignitatis studiosissimus reddidit mihi eas litteras, quas ipsa ad me scribere dignaeta est , plenas humanitatis , denique dignas , quae a magno Principe &magno animo praedito mitterentur; mihi vero hoc gratiores, quo minus expediatas. Nam etsi ego , tum meo quodam proprio judicio , quo de summis & praestantissimis virtutibus Serenitatis vestrae mirifice existimabam tum SS. D. N. Cuius mihi omnis voluntas pro norma est, incredibili erga eam benivolentia adductus, libenter Serenita ii vestrae inserviebam, omniumque ipsius & acta atquc consilia mihi probabantur,& voluntates ac de sideria fovenda videbantur, tamen cum id agebam, non tam quaerebam in eo satisfacere Serenitati vestrae, quam animo meo 8c veritati. Cum enim ipsa pro Sedis Apostolicae dignitate, & pro fidei Catholicae unitate nullum sibi laborem gravem esse du

ceret

et De sua in eumdem voluntate atque ossietis . Annus tmeertus I sed vel idem ac superior esse videtur, vel ei proximus t ideo hic eam collocavimus .

556쪽

IACOBI SADOLETI. ς 3Iceret; ita statuebam,pertinere ad omnes qui Christi nomen diligerent,& praecipue ad me,qui multis de causis ad id sum obligatus, amare, & celebrare, omni observantia ac cultu prosequi Principem illum , qui de re & pietate Christiana tam praeclare Promeritus esset; ut in eo ipso vera illi, & perpetua, & in universam posteritatem celebris sutura esset gloria . Hoc igitur animo , hoc affectu in amplectendis Serenitatis vestiae negotiis procedebam; satis magnum mihi praemium constituens in sinceritate animi mei, & in bona voluntate . At postquam Serenitas vestra pro singulari sua humanitate hoc mihi significare suis litteris haud gravata est, grata sibi esse ossicia mea atque accepta; quod sponte antea faciebam, ut essem illi maxime dolitus,

id mea omni ratione facere cogor . Neque enim aut ulla res est quae me magis obliget,quam benivolentia, aut ulli beneficio majorem gratiam debeo, quam tali judicio erga me & voluntati. Quamo rem sic volo Serenitas vestra inter multos qui pro illius dignitate, & honore curam suscipiunt i5c suscepturi s uni, me,quantum mihi datum,&concessum fuerit, primas partes studii, laboris,atque observantiae appetiturum , omnibusque in re-hus adnixurum, ut mea constans & fidelis erga eam Voluntas appareat. De his ulterius cum eodem Domino Petro Salamancha sum adlocutus; cui ego homini valde affectus sum , propter eximiam qui dem illius doctrinam & summam integritatem ....

L l a magis

557쪽

ssa 'E p et o Lmagis quam me ab illo sentio amari. Valeat selix

semper Serenitas vestra'; cui me unice commendo Romae 3. Kal. Novembris.

VIII. SERENISSIMI ARCHIDUCII

SECRETARIO. Q Uod scribis ad me,grata tibi fuisse ea amicitiae

nostrae fundamenta, quae Vir gravis, prudens , & utriusque nostrum amicissimus P. Sal mancha jecisset , id mihi ex tuis litteris agnoscere, fuit jucundissimum. Nam 8c tua virtus antea mihi spectata & cognita, & humanitas nuΠc perspicue percepta est ; quarum altera fecit ut te

mirifice amarem p altera vero , abs te ut amarer Quamobrem, quod tu mutuam nostram benivolentiam multis fortunae commodis anteponis , fa- Cis peramanter . Neque tamen arbitrere , me abs te

in amore superari. Is enim ego sum, qui nulla sortunae Praemia, neque emolumenta cum bonorum ' doctorum amicitia comparari putem z in quorum quidem numero vel imprimis tu a me habitus es; quem , cum amare mea sponte occepi, dedi hoc virtuti tuae, cujus nomen Zc dignitas valet .apud me plurimum . Cum vero & tu tam accurate & diligenter de tuo erga me animo benivolo ac propenso ad me s pleris , planeque mihi ingenuam mentem tuam & studium in amicitia constans declaraveris, prorsusque ita esse persuaseris; si dignus

558쪽

IACOB I SADOL ET I. s 33gnus sum aliquo bonorum judicio,&eis studiis quae semper artium optimarum & honestissimarum sum secutus; debes existimare, me omni ope Curaturum, ut mea tibi & voluntas & benivolentia cum omni tuo commodo & honore respondeat. Itaque i quae tu mihi Ossicia tua polliceris, in eo habeo tuam voluntatem gratissimam; ego de te jam sum cum hoc meo & omnium Principe accurate locutus, nec jam ut de ignoto homine , sed ut de amicissimo ; qui pluribus verbis ostendit, tuam Acfidem & observantiam sibi esse acceptissimam . Sed ut aliquid tui causa faciam aliquando,quod tibi emolumento esse queat, Deus & occasio afferat :ut vero ita velim & optem, jam sum tibi ex ossicio nostro amicitiae obstrictus, sicuti me facturum& polliceor dc desero . Tu ut valeas meque perpetuo diligas, magnopere a te peto . Ex Urbe I S. Kal. Feb.

IX. REGI POLONIAE SIGISMUNDO

SErenissime atque invictissime Rex & Domine

honoratissime. Cum natura, ac voluntate, inique heneficio ad virtutem venerandam satis propensus

L l a sim,

a suam in eum voIuntatem declarat. De Sigismandἱ Iaudibus t sule en i rivere prudentia, sortitudine, contantia, studioque Catholica Religio is insignis praeter Stani lal Oricovit & Martini Cromeri funebrex laudatio. nes, quibus vitam eius omnem ferine complexi sunt . Antonius M. Gratia ni eap. 7. ν ta Card. Comme uni t obiit Sigismunsas a. ii ipso Paschatis die annos natus xxxxi I. cum regu O . x 11.

559쪽

ς 3 EPIs To Lasim , fuit jamdiu mihi necesse , illam in Majestate

vestra colere ac venerari , in qua, praecipua admirabili dignitate, praecellit. Itaque mihi consciussum , quantum in omni tempore , ubi aliqua mihi sese obtulit occasio , ejusdem Majestatis vestrae honoris studiosissimus,& rerum omnium amantissimus fuerim . Sed quoniam status mei tenuitas non est passa, mea erga illam ossicia magni aestimari, cum desiderio ac voluntati opes meae pares non essent, existimavi antehac , summam meam in vestram Serenitatem observantiam tacitis ossiciis mihi potius colendam , quam aperta significatione esse ostentandam . Ac in eadem nunc sententia mansissem, nisi Venerabilis vir Dominus Ioannes Rudnicshi Archidiaconus Ecclesiae qui aliqua Majestatis vestrae negotia procuravit apud me, Cum vidisset, qua ego diligentia, quo amore inservire illi conarer , hortatus me esset, ut has ad eam litte vas mitterem ; quod seci libenter . Magnus enim fructus amantis est, intelligere suum amorem esse

probatum & agnitum: qui cum nulli rei magis

debeatur, quam virtuti, non mirum est si in animo meo erga Serenitatem vestram vehementer est in flammatus; quam ego agnovi in his miseris N calamitosis temporibus propemodum solam faculetates omnes , & illam qua potissimum valet ela praedita est , sapientiam Deo , & Dei Fidei, & amplitudini Christianae Religionis dedicasse . Haec faciunt, ut si quid est in me, licet id sit exiguum , sed

560쪽

tamen, si quid possum & valeo ingenio , industria, fide, sedulitate; id totum cupiam, & optem Majestatis vestrae honoribus,& commodis promptum paratum ese; nihil gratius , neque optatius habiturus, quam si intellexeto, Majestati vestrae hunc animum acceptum & dicationem meam gratam esse :quam Deus Omnipotens in omnibus consiliis suis actionibusque secundet. Romae IV. Non. Martii a Sa8. X. N. N.

REVerendissime in Christo Pater & Domine, de

bita & reverenti benedictione praemissa. Litterae , quas V. P. Reverendissima mihi misit super facultate conserendorum beneficiorum ad triennium impetranda , simul cum litteris Serenissimi Caesaris, ad SS. D. N. & ad me scriptis, a me quidem diligenter Summo Pontifici redditae fuerunt . Sed , cum ipse cuperet uti benignitate erga eam , de qua optime sentit semper & loquitur ,

non tamen potuit,propter eXpectativas,quarum illo ipso tempore expeditio erat in procinctu paulo post facienda , quae inde est facta: cum peterem ad reservata , libenter se facturum luisse, respondit, sed se impediri, ex eo , quod plures ex Hispanis Episcopi , ac Archipraesul imprimis Toletanus . idem instantissime petierunt, seque a D. V. in simili

L l 4 gratia

s Respondet saeuitatem eoaserendorum beneficiorum at triennium, alia 'ut retenti

SEARCH

MENU NAVIGATION