Miscellaneorum ex mss. libris Bibliothecæ Collegii Romani Societatis Jesu tomus primus secundus Clarorum virorum Theodori Prodromi Dantis Alighierj. Franc. Petrarchæ Galeacii Vicecomitis ... et Jacobi Sadoleti epistolæ ex codd. mss. Bibliothecæ Colle

발행: 1754년

분량: 648페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

561쪽

gratia superatos esse moleste ferrent; quorum precibus resistere non posset si D. V. soli morem gerere vellet. Dixit tamen de reservatis, se majorem partem mihi collaturum,ut de eis gratificari hominibushene de D. V. meritis possem . Ac de hac quidem re nihil amplius exprimere potui : de causa vero &contentione Capituli Conchensis cum ostendissem

Sanetitati suae litteras & D. V. illi plurimum commendallem ; dixit, via justitiae ordinaria id ab illis fuisse impetratum: quod si commisIio denuo ad Signaturam referretur, se consulturum justitiae & honori D. V.; multaque benigne & honorifice de ea locutus est . Dixi Reverendo P. Cantori, ut curaret, solicitaretque negotium ; me omni diligentia D. V. rebus non delaturum : quod quidem agam semper , nec me unquam illius singularium clarissimarumque virtutum , & alias experrae erga me benivolentiae capiet oblivio ; tantum donet mihi Deus , ut quo animo quaque observantia erga eam sum , faetis & rebus declarare possim. Praeteritis diebus rumor suit D. V. pro Oratore Caesaris huc adventurum, quod ego laetissimo animo accipiebam: nihil enim mihi posset evenire jucu dius, quam illam videre,& alloqui,& coram meam illi reverentiam benivolentiamque praestare ; sed is

rumor nunc evanuit: quicquid sit, itcr omne precor sit D. V. faustum & prosperum . Nos in aliquo metu pestilentiae sumus , magna tamen adhibetur

diligentia, nec principis benignitas & liberalitas

562쪽

IAeo a IS ADOLETI. 337 publieae curae deest. Summum Deum deprecor , ut D. v. Reverendissimam salvam diu incolumemque custodiat: ipsam vero , ut solitum suum erga me

amorem conservet,enixe oro. EX Urbe. ultima Augusti asas. E. Rev. D. V. Obedientissimus filius 8c servus Ja. Sad. Carp. xΙ. N. N. SI vestrae virtutis fama atque opinio, quae in laude justitiae , & studio aequitatis magnam apud

omnes habet commendationem, mihi bene nota, &perspecta non esset; durius tulissem meae Ecclesiae Carpentoraetensis causam, cum diu in Aquensi

consilio agitata, & jam prope ad finem perducta

esset,ad initia litigandi rursum esse revocatam. Sed quoniam de unoquoque vestrum ita sentio, ut de justissimo , & optimo judice sentiendum est, vestrique istius Senatus gravitatem, dignitatem, constantiamque intelligo ; gaudeo , mihi oblatam esse occasionem, qua, & patrocinium tantorum virorum experiar & ego in jure Ecclesiae meae prosequendo animi mei integritatem ac innocentiam vestris Spectabilitatibus probare possim . Etsi enim grave est mihi litigare, propterea quod optimarum artium studiis deditus , & in hoc onere atque ossicio, quod sustineo, maximis occupationibus di-

563쪽

strictus, natura etiam a litibus abhorrens sum ;tamen in hac cura & solicitudine illae res me consolantur, primum, quod Deo omnipotenti deserviens , cum Ecclesia1hicas res retineo , videor mihi

Dei honori & debito meo non deesse; deinde, quod vestri clarissimi, gravissimique Consilii aequitatem atque virtutem confido justitue , &veritati fore propitiam . Non enim ego aliud quicquam quaero aut postulo, nec vero quaesivi unquam,

nisi justitiam & justitiae exitum : cum qui res Ecclesiae meae diripuerunt, & illam possessionibus suis

expoliarunt , omnibus artibus semper studuerint, ut numquam finis huic judicio daretur ; causamque spolii praesertim, per triginta circiter annos tractatam & actam , ad terminum venire passi non sint , nunc varias cavillationes subterfugiaque inveniendo , nunc producendis , saepe his , aliquando ter eisdem scripturis , maximum processus v lumen cumulando, quo diem sententiae serendae in infinitum extraherent. Quas illorum artes & calliditates non commemorarem, nisi in potestate vestra esset celeriter cognoscere, utrum ego haec vere,

an simulate scriberem. Sed per Deum immortalem, cujus ante tritonum justitia sedem suam habet, licqui filios hominum , si vere jus itiam loquuntur , juste jubet judicare ; oro obtestorque vos viri praestantissimi, ut causam hanc ita cognoscendam &finiendam suscipiatis, ut diu multumque per tot an nos agitata aliquando vestrae sapientiae judicio

564쪽

Iaco BI SADOLETI . e 39 conquiescat; & quod jus dictat, veritas praescribit,. vestra virtus integritasque pollicetur, decisione Acsententia declarare velitis . Quamquam hoc ipsum Spectabilitates vestrae sponte a facturae sunt; tamen illud orare atque obsecrare meum est in quo maximum beneficium a vobis accepturus sum ut non me diutius in hac solicitudine versari permittatis . Satis diu mea Ecclesia vexata est , satis ego cum litigiosissimis hominibus conflictatus : qui si aut privatae cupiditatis causa, aut quo avaritiae praedam comparem, Causam hanc ipsam persequor; indignum me judico,qui apud Vos gratiae locum in

veniam . Si vero ex debito & ossicio id ago , & quo Ecclesiasticis facultatibus uti possim ad subsidium

bonorum , atque egentium; de qua mea Voluntate& natura ferre testimonium possunt qui me noverunt ; peto a vobis , ut me ipsum & Ecclesiam i sim meam commendatam vobis accipiatis , velitis

que pro humanitate vestra dare hoc mihi precanti. si non iniqua deprecor ; dare nomini & dignitati non solum vestrae propriae, sed & communi Galliae totius, quam ego, in ea Ecclesiam , hoc est caelestem sponsam assecutus , patriam meam charissimam esse profiteor, ut apud vos & in vestro judicio quod aequum justumque fuerit , non solum judicatum, sed etiam accurate & celeriter judicatum sit; ut ego his molestiis aliquando liberatus, ad ferendam vobis gratiam expeditus esse possim : quod tanto amore & studio polliceor me facturum , ut

nemo, Disi tiroci by Cooste

565쪽

ς- EPISTOL Rnemo ex vobis meam aliqua in re operam quaesiturus sit, quin summam in me fidem & summam benivolentiam semper reperiat; illius autem praeclari eximii Senatus nomen & auctoritatem, virtutem, omnibus a me ossiciis, atque omni observantia cultam in perpetuum, & honoratam sit intellecturus. Romae a T. Junii Isas.

XII. PRAESIDENTI . ΡRaesidenti &c. Etsi non dubito virtutem, &

integritatem tuam ad expediendam tandem aliquando causam meae Ecclesiae Carpentoractensis , mihi pro tua praestanti humanitate affuturam, tamen cum post trigesimum ferme spolii atque injuriae ei Ecclesiae factae 8c litium agitatarum annum, hic qui proxime appropinquat annus magnam mihi spem praebeat, tua imprimis auctoritate 8c justitia interveniente , exitus inveniendi earum mole stiarum, quas diu adversarii malitia sum perpessus , volui has ad Spectabilitatem tuam litteras scribere, quibus & me,resque meas ejus fidei commendarem,& meum erga illam animum declararem. Ego enim in eis rebus, quas ad te pet tinere arbitratus sum, id studii profecto praebui , quod & tuae eximiae virtutes, & mea insignis erga te benivolentia postulabat: sumque eodem animo paratus semper futurus uti

a Idem est argumentum huiua epistola 3e qua sequuntur a I. ae superi. iis.

566쪽

IIco EI SADOLETI. ς I utinam ea mihi offeratur occasio quo melius etiam mentem meam , & desiderium inserviendi tibi possis cognoscere : quod donec acciderit, ut

interea meam Optimam voluntatem grate accipias magnopere a te peto. Abs te vero id postulo , quod in praesentia mihi concedere cum tua laude potes , ut tua auctoritate , benignitate , gratia causa mea expediatur. ; atque ita expediatur, ut

id quod ego maxime volo , jus, & aequum , &veritas in suo honore retineatur. Hanc petitionem, si tu justam intelligis esse, da mihi quaeso , meaeque Observantiae,& summae erga te benivolentiae, ut tua ope & patrocinio ab hoc onere liberer. Multa sunt ossicia, quae ego abs te, tali viro expectare possum: es enim in eo honore & loco constitutus, ut plurimis in rebus egere possim tuo praesidio; sed nullum certe majus beneficium nullum mihi carius nec gratius potes exhibere , quam si sensero, te favente , &moderante judicium , sententiam primo quoque tempore in hac causa latam ; pro quo munere tibi sum perpetuam gratiam & obligationem debiturus , nec unquam animo quieturus, donec aliquo insigni testimonio experiare meae erga te effectumhenivolentiae & amantissimae voluntatis. Romae 3. Novembris Isas.

567쪽

XIII. NOVO PRAESIDENTI.

SPectab. & Magn. tamquam frater honorande . Gratularer libenter dignitati tuae,quod ad praesidendum tanto isti Conullo fueris vocatus, nisi multo magis ipsi Consilio gratulandum esset, quod

tanto Praeside fuerit exornatum. Sic enim intelligo; omnes illas virtutes, quae in magno viro, & patrOno juris ac justitiae requirendae sunt, in te ipso cumulate existere, ingenium,aequitatem,prudentiam, scientiam, quodque praeterea rarum inter homines est , 8c ut ego judico maxime praeclarum, te ita e cellere ac florere eis artibus & litteris,quae & sunt& vocantur optimae, ut nullam laudem desiderari in te sinas. Quibus ego rebus & causis adductus etsi opem tuam mihi & caussae meae,quae istic agitatur , accedente semper Veritate 8c Justitia , eram

imploraturus; tamen hoc libentius facto , quod video in te non solum auxilium & patrocinium , sed aliquanto etiam magis benivolentiam ac amicitiam optimi,& praestantissimi,& omnibus rebus o natissimi hominis mihi esse optandam: cujus imprimis adipiscendae causa, has denuo ad te litteras sci ibere sum inductus; cumque ego , simili tecum

Voluntate , multum bonis litteris tribuam e . honoris , dc studii; arbitror eam causam , quae me ad te amandum maxime impulit, tibi quoque ad me diligendum alicujus momenti futuram : non enim

568쪽

I eo EI SADOLITI μ3hito, quin, qua es doctrina, eadem sis humanitate ;& quo es animo omnium virtutum laudem cons Cuius , eodem animo sis eos, qui ad te colendum accedunt, ad tuam amicitiam & benivolentiam accepturus; quod ut in me ipso facias , te vehementer rogo . Et quoniam tua auctoritas in isto Consilio plurima est; pro veritate justitiae & integritatis tuae, causam meae Ecclesiae que xxx. serme annis calumnia adversariorum protracta , & nunc ad calculum pene redacta est,ut decidi & terminari ex juris ratione adjuves atque essicias etiam atque etiam deprecor. Ego omnem amoris significati nem, quem mihi exhibueris, ita sum grate & sucu de accepturus , ut in perpetuum , quam suscepero erga te obligationem , nulla unquam aetas sit dissolutura; quicquid etiam in me erit studii , a ctoritatis , operae , id totum tibi Zc honoribus Commodisque tuis, ac tuorum promptum sit paratumque futurum : in quo& fidem meam firmam esse senties , & amorem experiere . Vale . Romae 3. Novembris Isas'.

XIV. PRAESIDENTISPectab. & Magnifice M. Audio Spectabilita

tem tuam florentem laude virtutis , atque doctri-

Consilio Tholosano . In editis lib. a. ep. 3. est epistola N. Seu tu Tho sui Pνasidi , ubi eaussam Eeelesie sua ad senatum ThoIosanum delata signi ficati quam eamdem hanc esse puto . Seripea est illa epistola κ . v v

569쪽

etrinae praesidere in isto Consilio Tholosano, quod

propter gravitatem & justitiam magni nominis ubique est: quod ego summe gaudeo; gratulorque, dignum honorem in te tali viro virtuti esse habitum . Et quoniam ego eorum qui virtutum ornamentis praediti sunt, sum & natura & voluntate amicissimus, peto a te , ut tu quoque me aspirantem tecum ad conjunctionem benivolentiae , ne a

pernere , velisque mihi esse ad tuam amicitiam aditum; sicut te facturum speio , si modo , ut audio, pari humanitate & domina polles . Tulit autem casus & cursus temporum, ut apud te primum esset facultas promerendi de me ; quod quidem justissime & rectissime facere possis: non enim aliter volo nec postulo ; sed ut causam meae Carpentora etensis Ecclesiae triginta sere annos inΑquensi Comsilio agitatam, Ac nunc istuc transsatam, pro justitia absolvi expedirique adjuves , oro te & deprecor rhoc enim est in quo maximum abs te expecto beneficium , cui debiturus sum gratiam sempiternam . Causa spolii est; quod ius semper expeditum esse solet; & nunc tamdiu dilatum finem aliquando h here debet, quod potissimum , tua auctoritate adjuvante, confido fore : adversarius homo omnium litigiosissimus, qui exitum causae videre non vult: hac tu me cura Ac sollicitudine ut aliquando, iure Praeeunte ,)iberes, humanitatem tuam omni studio

obtestor; quo ego liberius possim & optimarum artium studiis vacare,quibus mirifice sum deditus,

570쪽

ximis occupationibus obstrici us sum . Tu, ut hujus tui meriti latelligas gratiam tibi a me relatam, acimeam omnem operam , studium, auctoritatem tibi ac tuis in hac Curia paratam esse cognoscas , eta Ciam , perpetuamque tibi fidem in amicitia ela benivolentiam praestabo ; ut te nunquam me accepisse in clientelam poeniteat: sicut cum Spectabilitate tua nobilis vir Gregorius Pro vice mea

latius loquetur , cui illa fidem habebit. XV. PRAESIDENTI. V Irtus tua & prudentia,quam ego intelligo esse

eXimiam, animum mihi dat ad Spectabilitatem tuam scribendi, ut & commendem Causam Ecclesiae meae, quae ad vestrum judicium delata est,& inveniam aditum ad praestantis & magni viri

amicitiam , quam ego ceteris rebus anteferendam puto . Nam Cum hoc habeat virtus, ut ingenuos animos ad se amandum alliciat, ego , qui si non virtute praeditus, Virtutis tamen cultor sum, ita ad te amandum colendumque accessi, ut te quoque rogem atque obsecrem , ut me dignum tua benivolentia ducas . Quod ad causam meam pertinet, nihil a te peto, nisi justitiam 8c integritatem, quam tu sponte tua omnibus praestiturus es: illud, oro te, concedas benivolentiae & occupationibus meis, quae apud summum hunc Pontificem maximae sunt, Μ m ut

SEARCH

MENU NAVIGATION