장음표시 사용
571쪽
IACOBI SADoLETI . in animo non mediocrem gero; volui has litteras testes tibi afferri meae erga te amantissime volunt
iis . Equidem , si peterem aliquid abs te , quod minus ex veritate,minusque ex officio probi viri esset; reprehenderem ipse me , neque is essem , qui semper esse volui, aequi tu recti & julti observantissimus ; tu vero, cujus singularis integritas egregia opinione est, facile me posses & damnare Ac coarguere : sed absunt haec ab utroque nostrum . Ego vero peto & deprecor, ut post triginta sere litium
annos, tua indultria, opera,auctoritate meae Ecclesiae causa aliquando definiatur . Faciunt autem meae
plurimae occupationes, dc illud studium , quod ego optimis artibus & litteris assiduum do, ut abhorreat in me animus a litibus; nec ex omnibus beneficiis quae mihi multa a tui similibus venire possunt, ullum sit mihi expectatius harum curarum& molestiarum levamento : quod, quando in tua potestate situm est, obsecro te dc deprecor per Vinculum illud pietatis & justitiae, quo Deo omnip tenti omnes obstricti sumus, perque amicitiae fidem , quam ego mihi tecum & fidam dc perpetuam esse opto , ut me dc meam libertatem tra quillitatemque tibi habeas commendatam , ali quantumque laboris mea causa assumas, ut tuo singulari dono his solicitudinibus celeriter sim abstructus: atque hoc ita abs te peto, si tu me non indignum existimas , quem tuis praec laris beneficiis ornatum, perpetuam tibi gratiam c onstituas debere . .
572쪽
s 48 E p I s T o L RIllud quod & grati, & constintis,& non inertis hominis proprium est, ego tibi a mea parte desero ac polliceor, nullum tempus unquam sore , quo
aut memoria in me nominis tui aboleatur, aut
gratiae tibi reserendae voluntas : quam promissionem his litteris expressam , fidei illimi pignoris &testimonii loco apud te perpetuam esse volo . Vale Romae 3. Novembris Isas.
XVII. CONSIL IARIOS Pectabilis & Magnifice &c. Tua virtus mul
torum mihi cognita testimonio facit, ut de amicitiam tuam summopere eXpetam , 8c tui auxilii indigens , audacter ad te confugiam in re
quidem justissima & rectissima: non enim aliud
aut me petere aut te concedere honestum est. Habeo Causam cum homine Omnium litigiosissimo Domino de Muris super duobus dirutis oppidis S. Lamberti & Ba1 iti de Besania , quibus mea Carpentoraehensis Ecclesia spoliata fuit, quae causa annis iere 3 o. in Aquensi consilio agitata, cum prope ad finem adducta esset, semper fugiente adversario decisionem litis,ejus calliditate& versutiis, ad istud nobile Consilium translata est: hanc ego peto aliquando post tam diuturnum tempus absolvi expedirique, prout justitia exigit;sed ad celeritatem cxpe diendi requiro opem & auctoritatem Spectabit i tatis tuae, qua plurimum illam pollere intelligo , si
573쪽
IACOBI SADOLATI . modo non indignus sum, quem humanitate fc benignitate tua in re honestissima esse adiutum velis
Mihi quidem abs te nullum majus beneficium dari potes , quam si ero his litigandi solicitudinibus te.
adiutore liberatus, a quibus mea mens δc natura longe abhorret: praeterea cum sim 8c litterarum optimis studiis valde deditus,& maximis apud hunc summum Pontificem occupationibus obstitetus, amo de desidero his curis liberari: quod si tua clementia Bero assecutus, polliceor tibi, me totum in tua potestate futurum,gratiamque tibi hujus meriti Perpetuam habiturum . Equidem quantum in me est vel auctoritatis , vel gratiae in hac Curia, etsi ianon multum est, tamen ita tibi promptum dc paratum Cisero , ut nunquam sis in me nec fidem amicitiae , nec memoriam gratae dc benivolae erga te voluntatis frustra desideraturus : sicut Jcc.
Spectabilis de Magnifice , tamquam fratre hon.
Peto a te,ut quo ego animo ad tuam amicitiam expetendam venio , eadem tu me excipias voluntate ; dc quoniam casus tibi primum obtulit facultatem beneficii in me conferendi , tuam humanitatem simul δc justitiam mihi paratam esse velis . Habeo causam meae Ecclesiis Carpentoractensis, quae ab hinc annis circiter o. duobus territoriis oppidorum dirutorum spoliata, agit ad recupera-
574쪽
ςςo EPIs TOLAtionem spolii: quae causa triginta sere annis plus minusve in Aquensi Consilio agitata nuper ad istum gravissimum Senatum avocata et , adversarii mei. calliditate & versutiis, qui omnium hominum maxime litigiosus , nullum juris finem unquam videre vellet. Hujus ego causae Celerem expeditionem postulo , precorque a Spectabilitate tua , per illam 'virtutem & integritatem tuam , qua te summe valere intelligo, suscipias in fidem Ac patrocinium tuum me ipsum, Jc meam sponsam Ecclesiam , qui δ Optimarum artium studiis deditus,& maximis apud summum Pontificem occupationibus impeditus nihil magis cupio, quam finem litigii,a quo mea natura longe abhorret: nec majus beneficium accipere postum,quam harum solicitudinum liberationem . Quantum ergo Spectabilitas tua, tuo ossicio Ac fide sua , mihi in hujus causae expeditione favere dignata fuerit, tantum ego tibi in perpetuum debiturus sum ; habiturusque gratiam tuae benignitati sempiternam: & quod ad me pertinebit,in eis rebus omnibus,quae tibi honori & Commodo esse poeteiunt quicquid esse in me potest, in hac Curia aut auctoritatis aut gratiae, etsi illud non maximum est, totum tamen tibi atque tuis futurum est paratum in quo me memorem & gratum atque in suscepta amicitia fidelem semper es experturus. XIX.
575쪽
XIX. CONSILII THOLOSANI CONSILIARIO.
SPeetabilis & Magnifice &c. Si ea tua est hu
manitas , quam ego esse audio, mihi his litteris ad tuam amicitiam aspiranti facilem aditum praebebis; praesertim cum omnia sim honesta & recta a
te petiturus: hoc enim Jc naturae meae petere est,& tuae integritatis concedere . Nam causam quidem meae Carpentoracteusis Ecclesiae triginta &lius annos injuriis adversariorum oppressae, qua su per recuperando spolio actitata est, ut pro justutia & veritate commendatam accipias , viae petendum a tua Spectabilitate est : tu enim ex natura& integritate tua,justitiar& veritati non es defut rus . Illud est, in quo velim adesie mihi humanitatem & benignitatem tuam ; si modo Preces meae justam causam afferunt obtinendi,quod precamur; ut litem tanto tempore dolis & calliditate adversarii ductam , aliquando tandem in isto sapienti sesimo Consilio , tua auctoritate mihi assistente, vid am expeditam . Hoc est illud beneficium, quo a te cupio assici, quod mihi maximum futurum est ἔcum & natura a litigando abhorrens sim, & maximis apud hunc summum Pontificem occupationibus impeditus. In hoc si tua benigna mens precibus me,s annuerit, sumpseritque studium δέ curam Justitiae meae expediendae, polliceor tibi,me aeternam P ro tanto dono gratiam tibi habiturum ; omne In-
576쪽
que daturum operam, ut te collati in me beneficii nunquam poeniteat: quicquid certe valeo & possisum vel opera, vel gratia,vel auctoritate in hac Curia , etsi ea in me non magna sunt, quantacumque tamen sunt, tuis commodis ac honoribus lunt par ta : in quo & fidem amicitiae,& studium amoris erga te semper in me cognosceS.
EX meorum litteris certior factus sum, te in
meae Ecclesiae causa , quae 3 o. serme annis Calumnia malitia adversarii extracta litibus est, singularem quamdam justitiam & integritatem ostendisse ; operamque adhibuisse , ut ea aliquando secundum normam veritatis, & juris decidi posset, totiusque judicii expeditionem tua praecipue virtute adjuvante in procinctu paratam esse : quo nihil potuissem audire , nec accipere mihi gratius Valde enim opto , cum & occupationibus maximis , &stadiis artium optimarum honestissimis districtus sim , liberari aliquando hac molestia , quae me , non commodo mei, sed officii, & pietatis. ac in Deum omnipotentem religionis causa , magi- me solicitum tenet. Quod ut per benignitatem &auctoritatem tuam consequar , magnopere tuam
Spectilbilit.tem rogo atque oro. Ex omnibus cnim beneficiis quae mihi impendi possunt ,hoc maximum habiturus lum,ac pro eo aeternam tibi obligationem
577쪽
I eo BI SADOLETI.& gratiam debiturus. Quod si acciderit , ut mea tibi fides & opera alicubi utilis , aut honorifica esse possit; intelliges, te homini pratissimo , & in suscepta benivolentia constantissimo-ossicio & hum nitate tua tribuisse . Ego ad meos istos aetores scri-ho,ut in rebus omnibus consilio dc auctoritate tua nitantur; tu ut eis auram tui favoris in omni justa de honesta re non enim aliter postulo) impendas , meque in tua fide receptum foveas , omni animi studio te deprecor . Vale 3. Novembris Isas.
REvere n. dcc. Nihil eram de te meritus, nec meum ossicium erga Reverendam Paternitatem tuam adhuc ullum constabat; cum tu singulari quadam humanitate praeditus me absentem , & tibi incognitum in fidem & patrocinium tuum suscepisti, eamque auctoritatem e gravitatem,qua plurimum polles meis istic actoribus ad expeditionem cauta ineae benignissime obtulisti: quo ego praestanti tuo erga me beneficio ita sum obstrictus,ut ne ad agendas quidem verbis gratias satis digne posse me intelli-
1 Mirapieensis Episeo pus erat hoe tempore Philippus de Leris de quos mmarthanit seopus sane generis Har,tudine aque illustris, ae munificentia , qui Ee etesiam β..m ostentissime ditavit argentea ct Ieriea sv-ρ uectiis 3 ιibνει obiriorum diυιnorum , fundationidius , aιrisque Episcopa φηm Dum , ipsamque A bbatiam Grassa, adsciis decoraυit. Mortuus au - IIII
578쪽
ΕpIs T DLatelligam vel merito tuo, vel voluntati meae satiues cere . Praeterquam enim quod in meae Ecclesiae causa.quae tot Jam annos iniquissime Vexata, me hinminem vehementer oCcupatum , ik bonis praeterea
artibus ac litteris deditum mr jorem in modum s licitat, video mihi prodesse plurimum posse ad assi secutionem justitiae optimi & gravissum & omni virtute ornatissimi Praesulis auctoritatem, ac prudentiam ; illud etiam mihi multo est jucundius . quod in tua erga me benivolentia maximos mihi fructus jucundissimae amicitiae video esse propositos . Atque , ut tu sola bonitate ad me amandum& favendum adductus es, sic ego omnes causas habeo, quamobrem te non amem solum, verum o servem etiam atque colam . Nam di praecivae vi tutes tuae,& tanta humanitas eroa me,& ossicium in meis rebus jam adhibitum , onus in me tam magnae obligationis imponunt. ut ego id perpetuo gesturus sim, aeternamque tibi pro beneficiis gratiam habiturus . Quod si quid in me cit vel auctoritatis, vel industriae; id totum tibi, & commodis
tuis, ac tuorum ita polliceor ac desero , ut te Velim existimare , nihil tibi paratius quam meam fidem, peram, studium omnibus in rebus esse & semper fore . Ego , quod jam abs te fieri coeptum est, te deprecor atque oro , ut mihi in omni re honi staopem dc patrocinium tuum praebeas, & me,quem jam semel in fidem tuam recepisti, tuis ossiciis, auxiliisque sublevatum ab antractibus litium Ac hominum
579쪽
Iaco EI SADOLETI.minum litigiosissimorum injuriis adjuves liberari. Quod cum effeceris , vicissim promitto tibi spondeo, eam rem tibi aliquando honori & voluptati suturam esse. Valeat Reverenda Paternitas tua, cui me unice commendo . Vale. I M. Novembris Isas. Romae.
EX litteris meorum intellexi, tuam Reverendam Paternitatem commorari Tholosae L eamque memoriam servare nostrae mutuae benivolentiae, quam fides & virtus tua pollulat: quod mihi accidit gratissimum. Recordor enim , cum tu in Urbe esses, meum amorem erga te 8c observantiam justissimis de causis fuisse susceptam. Quamquam enim vir magnus esses , & auctoritate, & nomine, egregieque Legatione regia sungerere, plus tamen multum erat in te , quod propter singularem doctrinam & eximiam probitatem amandum esset, quam quod propter sortunam. Quo tempore etiam memini, tuam mihi benivolentiam & studium non defuisse . Successerunt ea, quae tu scis tempora , quibus , distracta consuetudine nostra , amor tamen servatus est. Accidit autem consilio quodam ve
s Ioanni du Pin, de quo volsus in Histor. Larin. lib. 3. cap. II. scripsit enim . praeter librum de vita Auliea . vitam s. Catharinae Senensis . iteiri vitam Philippi Betoaldi Magistri sui . Laudat eum Erasmus quoque 3n Cicerian. Hiaruisse in ,ede Riventi a. a scio. seribunt Sammarthani. Extant ad eum Sa- doleti nostri littera iamdiu vulgatae lib. I . 13.3 Rivetas civitas Rietix sub eis Archiepiscopatui di Pari. mentoTholosa o.
580쪽
luti Divino, ut cum ego causam Ecclesi e meae Carispentoraetensis spoliatae ac vexatae quoiumdam injuria in Galliis agitarc m , tuque tunc in Urbe praesens tua illam commendatione non parum adjuvisses, in eis locis nunc existeres, ubi maximo illi possis esse adjumento . Quod ut facias , te maximopere deprecor,vel justitiae, dc veritatis Causa, cujus tu semper fuisti amantissimus , vel amicitiae etiam nostrae; si te homini non ingrato tuum ossicium praestiturum existimas . Equidem , cum multis aliis de causis hac solicitudine & cura cupio esse expeditus , tum maxime, ut eis artibus honestissimis li- heri re animo vacare possim , in quibus tu singulari quadam laude excellis; ego mediocriter versor. Itaque mandavi actoribus meis, ut tuo consilio, gratia, ope, patrocinio in rebus omnibus utantur . Quos si tua illa solita humanitate exceperis , mihique ad fidem tuam confugienti Opem eam praestiteris, quam ego abs te & spero & opto ; non solum egeris id , quod te talem virum maxime decet , ut justitiam tueare; sed mihi libenti aeternum
vinculum obligationis ad cultum & amorem tui ...
quod ego sum singulari semper fide & constantia
conservaturus. Valeat tua Paternitas Reverenda , cui me unice commendo. Romae 3. Novemb. Isas.
