Acta eruditorum Lipsiensia, anno 1682 à 1776

발행: 1757년

분량: 577페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

ε3a AD NOVA ACTA ERUDITORUM

Antequam ad formas poeseos modo narratas pergat Amctor doctili. generales quasdam praenotiones tradit, ea lere eomplexas, quae in Retoricis institutionibus tradi solent. Agit enim conjunctim de formis dictionis & cogitationis, quas primo, ex disciplina dialecticorum, dividit in Notiones, Judicia, ct Ratiocinia.. Deinde Idearum sermas enumerat, tum quas dialectici celebrant, tum' maxime quarum in rhetorica usus est, simulque his respoustentes loquendi formas desinutionibus & exemplis explicati Sequuntur regulae Dispositionis, Figurae insigniores, stili praecipua genera, sententiae v riae. Postremo de mentis humanae facultatibus, Ingenio, Intelligentia, Sagacitate, Iudicio, & Phantasia, item de commotionibus animi, & de Gustu, seu sensu pulchri, quae maxime necessaria videbantur, commodo ordine, nec sine suavitate exponit. Ninac de Apologis sermo incipit: quem dicit esse Narrationem actionis Allegoricae. Narrationis virtutes praecipuas facit Brevitatem, Perspicuitatem, Verisimilitudinem ornatum. Genera apologi constituit ex actorum diveuitate, qui vel homines sint, vel bruta animantia, vel utrique: partes vero duas, Narrationem, & Praeceptum, illa quali inclusum. Athionem vult esse unam, praecepto aptam, neque ingenio actorum repugnantem: Praeceptum sit perspicuum, breve, &

qui litum, hoc ess, quod cognovisse juvet; stillas denique simplex, facetus, similiaris, suavis, ' naturali pulchritudine conspicuus. Hare sere sunt praecepta Nostii de Apologis. In historia hujus generis laudat Aesopum, Phaedrum, & Fomtanium, a quo solo apologum gallicum ad fastigium suum perdinctum recte iudicat. Phaedrum mirifice probat, S p., 4. recitat verba Fontanii, confitentis, se non alia ratione adductum esse, ut sol Ornamenta suis Molagis quaereret, quam quod vidisset, se Phaedri concinnam brevitatem Uequi non posse. Etiam in examine exemplorum, aliquoties Phaedro concedit Fontanius: e. g. p. . I 3I. Hare repetita sunt ab Aesopo, Phaedro, Ho-vatio. Fontanis, & Moueo. Capite ultimo huius exercitii, regulas quasdam pronunciandi s declamandi, tum generale tum apologis accommodatas, adolest tulis commendati

142쪽

SUPPLEMENTA. Tom. VIII Sessi III. I 33

Ab apologis transit altero Exercitio ad Idyllia, quae, quo-xiam ligata oratipne seribi solent, tractationem de ratione versuum pangendorum, de de ea inum generibus apud Grae- eos, Romanos, S Gallos, praemittiti mete de his rebus Auctorseripsit, cum satis nota sint, nolumus iis hic repetendis immorari. Hoc tamen omnino praeterire non postumus, ausum esse eum, versibus veterum incommoda quaedam objicere,

quibus careat sollicet Gallorum suorum versifieatio. Quasi vero aequum lit, eos, qui egestatis incommodis plurimis maximisque premantur, jactare se contra divites. Est autem alterum horum incommodorum, si diis placet, latinae poe- . seos, quod coguntur interdum lege metri longis syllabis uti, ubi res postulabia breves, ct contra; ut in hoc Horatii Tarda necessimae Lethi corripvit gradum; ubi, si aptus sit dactylus in voce eorripuit, eundem minus commvenire Tardae netessitati. Uerum, si ita placebit ad vivum omnia resecare, in lugubri argumento prorsus abstinere dactylis, hoe est, metro saltim elegiaco, oportebit, immo in ipsa vore, Tarditas, media non corripi, sed cum reliquis pro- duei debebit, ut rem imitetur pronuntiatio. An vero in gu-lica lingua & poesi talia caventur 3 Alterum incommodum versatur in eo, quod Latini non secant singulos visus in medio, mora interposita, quemadmodum Galli faciunt: unde hoc eonsequi putat, ut aut nullibi possis quiescere, aut si quiescas.

meris a & cutius vetitam impediatur. Magnum prosecto vitium t quod scite admodum vitant nimirum cum reliquis gentibus hodiernis Galli, incurrendo in aliud longe etiam majus. Namque haec reeentiorum caesura, vel potius incisio, quae post tertium quemque pedem fieri solet in metro alexam Mitio, non modo egregie μονοτονους facit visus nostros, sed& curium orationis, inprimis concitatae, intempestive, S semper moratur. Sed hoc non agimus. Cap. I. de natura &Pr eceptis Idylliorum exponiti taloga, sive Idyllium, est Imblatio vitae rusticae, cujus omnes delicias & suavitates poeta conatur describere. Debet igitur pingere ipsem uiuun agre liem.

143쪽

13ι AD NOVA ACTA ERUDITORUM

stem Musa rustica, idque iis coloribus, qui ipsi soli eonveniunt. H*c sola regula si valebit, uti debet eerte valere, veterum Idyllia recentioribus plurimis longe erunt praeserenda. Sunt autem vitae rusticae, quam laic intelligimus, propria bona, Tranquillitas & Simplicitas: unde, quaecunque his non repugnant, locum in Eclogis invenient, reliqua omnia exulabunt.

liret sint vitae rusticae adjuncta. Ex his lacile docet Auctor, quales tribui debeant animi characteres Pastoribus, ct quae sint stili pastoralis virtutes. Sequitur historia hujus poese . quae vitas ct laudes Theocriti, Moschi, Bionis, deici ibit, quos ita inter se comparat noster, ut dicat, Theocriti Idyllia agi sibi videri in silva qui prato ridente, Moschi in urbe, Bionissere in theatro. Deinde laudat Virgilium, Calpurnium vero ct Nemesianum vix attingit. Italos, dicit, ita depravasse piumentis suis faciem generis bucolici, ut vix agnosci poscit. Ex suae gentis poetis, feliciter in eo versatos esse Comitem de M. can, Segraeum, & ingeniosam seminam Deshulieriam, cujus eclogis vix deesse aliquid ad persectionem, dieit, nisi quod sere semper in eodem argumento querulo versentur, & nimis prope ab Elegia absint. In exemplis, primo loco ponit Theocritea. Bucoliastas, Cyclopem, & Piscatores, quos etiam ab iniqua censura Cel. Fontenellii praeclare vindicat;) item Cupidinem Mellilegum, cum Anacreontis Oda ejusdem argumenti comparatum. His succedunt, Amor fugitivus, ct Europa Moschi, nee non Adonidis sepulchrum ex Bione. Sequens caput sistit Daphnim. Silenum, S Gallum Virgilii. Horum omnium non modo verso gallica, prosa, sed ipse etiam contextus umeus & latinus, illi subjectus hie legitur; quod idem ubique, in

omnibus exemplis ex veteribus repetitis, observatum est. Denique Gallica quaedam auctorum antea laudatorum exemtiuntur.

Exercitium Tertium, quod de oda inseribitur, universam poesin lyricam veterum & recentiorum, una cum elegiaca, comprehendit. Itaque cap. I. quod priecepta habet de Enthusiasmo poetarum, de Sublimi, de Abrupto, Εcard, de di- .gressionibus, de neglectu ordinis odas decente, deso is

144쪽

odarum, sacra. heroica. morali. Anacreontica & Pindarica, item de Cantatis, quas vocant, hodiernis, agitur, quibus denique pauca quaedam de Mu:ica adjiciuntur. Capite historieo, hujus generis in poetis lyricis primi nominantur divini vates, Moses. Debora, Iudith, Prophetae, & inprimis David.

Deinde memorat Pindarum, quod nomen non magis poeta

quam ipsius enthusiasmi proprium videatur. Rus odas difficiles este tribus de causis: I) sublimitate sententiarum, st) audacia volatus, & 3ὶ novitate verborum, quae excogitarit magno numero. Sequitur Sappho & Anacreon, post quos Horatium, principem & unicum Romanorum in hoc genere, commendat. Suae gentis lyricos producit praeter Matherbium & Comitem de Racan, solum Russaeum. In exemplis est Prima Olympiam Pindari, cujus initium ab obtrectatione Perresti istius defendit; item Duodecima, ct nonnulla Anacreontis. Ex Horatio quinque repetiit, quae cap. 4. illustrat. Cap. s. h bet Gassica. Capite 6. Psalmi Davidici, CIII. dc CXXXVI. ad regulas poeseos exiguntur. Cap. 7. de Elegia agit, ad quam senicere putat argumentum querulum, neglecto illo praecepto Horatiano, de versibus impariter jungendis.

Exercitatio IV. in Satyram instituitur, quam vocat Pommatis genus, quo vitia hominum aperto marte petantur. Verbis, Poematis genus, iis satis sacere ituduit Auctor, qui sat ram esse justum poema negarunt. Reliqua eandem a Comoedia secernunt, quae vitia oblique impugnati Putat autem Satyrae quasi sontem else atrocitatem f. malitiam quandam mentis, quae Virtutis amore se tegat, ut vitia proscindere tanto securius possit. Itaque genus hoc per se probari posse

. negat, sed cognosci tamen haut exiguo cum fruitii, modo caveant legentes, ne contagio poetae sua virtus corrumpatur. Caeterum, Satyram esse vel Epicam, vel Dramaticam, vel did nicam. & modo Sermonis, modo Epistolae pomen gerere. originem Satyrae apud Graecos, ejusque iaciem apud Livium Andronicum, Ennium, Pacuvium, Latinos homines. item rationem Satyrae Menippeae Varronis, explicati Lucilius novam ci formam induit . quam in Horatio, Persio, & Iuv

145쪽

136 AD NOVA ACTA ERUDITORUM

nate, retinuit: quorum triumvirorum merita, & animi characteres, a nostro diligenter describuntur. Ex sua gente M thurinum Regnierium, & Boilavium Despreocium, nomen sibi ex satyra illustre peperisse, quorum postariorem multa habere eum Horatio communia, & aeque propemodum longe ab Iuvenκle recedere, ingeniose ostenditi Persium ita laudat, ut reliquis omnibus tantum non anteponat. Nunc iterum sequuntur Exempla horum auctorum, observationibus idoneis illus rata.

Ultimum in Exercitiis hujus Voluminis locum obtinent Epigrammata, quorum exempla Graeca sunt in Maximi Pla. nudis Anthologia, Latina Catullus & Martialis; Gallica iam

rotus, de St. Gelais, S Gombaut suppeditant magno numero. Requiri autem in epigrammate sententiam non semper ingeniosam, sed jucundam cognitu, & breviter feliciterque conci sam. Duas cujusque partes facit, expositionem rei, quae sententiae ansam dedit, ct ipsam sententiam s argutiam, quae tanquam pungat legentem & delectet. Primam ejus virtu. . tem esse brevitatem; alteram suavitatem, cujus variae sint mul-- tiplicesque causae; tertiam selicitatem. quae partim a metro, partim ab elocutione proficiscatur. Neque vitia epigranam tum praeterit intacta, obscenitatem, salsitatem sententiae, ambiguitatem insulsam verborum, hyperbolen, quae quidem se vitate & gratia careat, humilitatem. Post paucas, O gener, bus quibusdam epigrammatum recentius excogitatis, preceptiones, finit exemplis Anthologiae, Catulli, Martialis, Maroti, suo more illustratis.

Restat nobis sermo de Epistolis supra memoratis, de Phi si Latina cum Gallicismo comparata, atque ideo adjectis huie

opusculo, quod & earum argumentum ad litteras elegantiores pertinebat, & rationem eas discendi planiorem reddere videbantur. Agunt enim de itinersone nasuralis verborum ordinis. quae latinae orationi vulgo objicitur; ac plurima continent, iis maximae utilis cognitu, qui interpretationem veterum scriptorum suscipiunt. Uulgaris versatur opinio, nemini ignota, Latinorum summam esse in collocandis partibus orationis liber.

146쪽

libertatem e gallico contra sermone loquentibus, constantem S definitum ordinem imperatum esse, quem migrare nefas sit, et quo nominativus semper praecedat, quem deinceps verbum. casus verbi, S ita porro, sequantur. Itaque hoc agit AuctorDoctiss i Epist uti utrum sic se res habeat, an sorte in Galliea potius sit turbatior ordo, disquirati Cum omnia perturbatio respiciat ordinem, qui sit turbatus , videndum estr) de naturali ordine cogitationum a) de naturali ordine verborum 3 de ordine euivis linguae naturali, tum respectu caeterarum, tum ipsius in utraque orationis serma, prosa & me. trica. Ideae pariter & voces sunt imagines, illae quidem rerum, hae idearum. Itaque illae res, hae ideas quam fieri potiest accurate referre, h. e. non modo iis similes esse, sed eodem etiam, quo res, ordine sibi invicem succedere debent.

Quare cum redeat res omnis ad naturalem ipsarum rerum or-

dioem: merito quaerit Auctor Doctiss . qualis is sit 3 Invenit autem duplicem, moralem & metaphysicum c logicum. Illum dicit, qui a scopo loquentis pendet: hunc, qui est inter

duas res, quarum respectum mutuum in se considerams, e.

e. si dicas: Sol est rotundus, sol tanquam subjectum ntiationis ordine logico praecedit, sequitur attributum, rotunditas. Si vero hoc agas, ut doceas alterum rotundum esse solem, sitque prior in animo tuo rotunditas quam sol, ordine morali subjessum attributo postponitur. Hunc igitur ordinem morialem, esse etiam naturalem, ita ostendit noster. Cognitio rei & attributorum eius, in mente νι ra semper praecedit ejus desiderium, aut abominationem. Idem usu venit in aliis. Si cui indicare vis, fugiendum esse, ostendas primo serpentem: neque enim sugiet, nisi sciat cur 3 Ita etiam si gestu petimus synem, primo digito panem, deinde nos momstramus. Itaque dubium non est, quin ordinem naturalem sequantur Latini, dicendo: Serpentem fuge: panem praebe, quem contra invertit Gallus dieens, Furer te serpent &c.

Hoc principium Auctor doctissimus, tota hac epistola, varie applicat ad plurima auctorum exempla, & perspicue docet,

'λ. - S ualde,

147쪽

valde verisenile esse, non in Latina aut Grirea, sed hi Galliea, ct quae hujus hae in re similes sunt, linguis inversionem

fieri.

Epistola II. causas invenire & explicare conatur, unde si ista inversio in gallita lingin . Latini vix unquam inve tunt aliquid, nisi propter numerum. Apud Gallos contra situs, invenit Noster, praeter hanc, duas maxime causas in ver. sonum. . r) quod terminationibus casuum carent in nomine, quas habent Latini. Hine enim dicere licet his: Patrem amat filius, sine ambiguitate; quod secus est in gallica lingua, ubi nominativus S accus. sono dignosci nequeunt: unde loco fuerunt distinguendi ita, ut nominativus semper antecedat verbum, accus sequatur. Quod ut plenius doceat Vir ingeniosissimus, erudito & subtili excursu originem & sundamenta illius rei explicat, quam Genium lingtue vocant; quam tamen disputationem Dos propter spatii angustias satis habemus indicasse. 2) Altera causa inversionum est ratio verbi gallici, quod ad sormanda tempora, modos, voces, quae omnia latini uni *rminatione exprimunt, pronomine, particula, & ve bis da liliaribus opus habeti Auctor etiam hanc causim coinpi ose edisserit, ct scite ostendit, quaenam ct quales inversi nes naturalis ordinis apud suos ex hoc sonte manaverinti Accurate etiam respondet ad objeetionem p. s6. & concludit tandem, multas esse consti uclionis latinae prae gallica commoditates, nonnullas tamen vicissim hujus prae illa. ist. III. Regulas interpretandi M. ex superiori doctrina nascentes, proponiti mi veteres auctores alia lingua interpretantur , plerumque non tam laborant de sententia auctoris invenienda & exprimenda, quam de ea Ndine eodem dc habitu gallio reddenda, quo in latino contextu induta est. Ad quam rem recte, si quid iudicamus, putat requiri, si non tantum ingetis, certe non minus, sorte etiam aliquanto. plus judicii, quam in scribendo auctor adhibuiti Similes sunt Eooiae hominibus, qui licet communem omes naturam ha- beant,

148쪽

heant, tamen proprietatibus quibusdam sunt diversi: quas si probe noverit interpres, uti debet, sequentia observabit. I Non mutabit ordinem rerum ipsarum, sive facta sint, sive ratiocinia: is enim non prosiciscitur a linguae genio. Retinebit etiam ordinem idearum, certe membrorum cuo jusque sententiae. 3) Non dissolvet periodos, quamvis longiores. 43 Conjunctiones Omnes Orationi relinquet, earum que nec locum, nec mutabit significationem. s Adverbiis suum locum aut ante aut post verbum adsignabit, prouti aut em- Phaseos, aut numeri leges, postulabunt. 6) In sententiis pro- Portionalibus eandem symmetriam partium aut relinquet, aut compensabit; e. g. in hae: Animi imperio, corporis servitio magis utimur. Si quae sententiae illus riores occurrentiorum splendorem in interpretatione neque augebit, . neque imminuet. 8) Cavebit, ne pereant figurae sententiarum; reliquas dictionum similibus compensabit. 9 Proverbia, si qua occurrunt, proverbiis aliis reddere conabitur. Io non te, mere Interpres commentatoris partes sibi arrogabit. Ii Ut interpretationi perspicuitas, numerus, suavitas, & vigor conisset, ordinem auctoris aliquando deseret. Hujus ultimi praecepti sententia, reliqua hujus epistatae parte declaratur. Quae sequuntur Epist. IIII. & U. cum de inversionibus in secinone gallico agant, & an poesis gallica eas necessi rio requirat 3 po,

terunt eae a nobis rectius praetermitti. De VI. vero, eaquci ultima, vel tria verba addere placet: quomodo poetas transfundere in alias linguas deceat 3 Ucrsionem eorum poeticam talam, quae possit archetypo aequiparari, negat Ornt haci '

fieri posse: id quod exemplo & testimonio ipsius Virgilii, de

quanti poetae 3 eonfirmat. qui Acilius esse dixit, Herculi cla-'Vam, quam Homero vel unicum versiculum eripere. Ridet igitur Noster Virgilios, scilicet, sue aetatis, qui, cum universam Iliadem versibus reddere auderent, cum myriadibus Herculium luctari ei visi sunt. Itaque poetae felicius vertentur Prosa oratione, quae etiam sonum poeticum facile assequetur, si, quantum ejus fieri potest, maxime verbum verbo reddiderit.

149쪽

ro AD, NOVA ACTA ERUDITORUM

Hoe tum exemplis aliis, tum Oda Horatiana a se versa, illise' strat Auctor doctissimus, & additis observationibus nonnullis inprimis cavet, ne quis servilem intelligat quam ipse suadet versionem litteralem. In judicio hic omnia esse recte mo-' net: versiones autem nisi his, qui plurimum judicio polle isti non esse permittendas.

STORIA DEL VESCO VADO DELLA

Clitu di Siena, id est, Historia Episcopatus urbis Setrorum, scripta ab Mulie 2 OANNE ANTONIO PECCI, Pol illo strensi di Academico

riit ovato. . Luccae IT 8, 4. apud salvatorem & Ioannem Dominicum Marescindoli. Cum licentia Superiorum. a Uph.

fastica, in qua congruenter ordini temporum re censentur vitae ac gesta Episcoporum atque Archiepiscoporum, qui Senis egerunt, floruerunt, excelluetrandi

Diplomatibus actisque publicis, quorum pars nune demum . in lucem prodit, testimoniis scriptorum, ac documentis fide dignis, opus, min. Cardinali Sih io Ualenti Gonvive eonsecratum, ubique adparet superstructum. Ill. Auctori vissim fuit operae pretium, stipposititia obelo notare, in dissensum auctorum accurate & diligenter inquirere, vera a falsis sep rare, probabilia in rebus obscuris pluris secere quam minus probabilia. Dissertationem Operi praemisit isagogicam, qua de antiquitate Senensium, ipsiusque Episcopatus, di sierit. TOLeanae Senas tribuit Ptolemaeus. Plinius m. s. Romanos deduxisse in Hetruriam tres colonias, Rusellanam, Se sim, Critoniam, referti Ex quo ibi doctrina Iesu Christi fuit disseminata. coeperunt Episcopatus. Circa annum 8s 3. ibi fio ruit Episcopus Cantius, qui cum Petro Metino Episcopo de . b

150쪽

. - - . .

finibus quarundam parochiarum habuit controversiam. Dilueet id ex Actis promtuarii ecclesiae Aretinae, quae Mur torius ipse pro genuinis reputaviti . Sunt, qui initia Episcopatus Senensis in seculum collocant quartum. Alii faciunt psopiora. - Auctor, restimonia varia sigillatim de antiqui- . late illius Episeopatus exhibuiti Αn Cesena fuerit eadem

ac Senae, Sena, docte disputat. Cesenae Episeopi jam sae- eulis III S IV floruerunt. At hi suerunt subjecti ecclesiae '

Mediolanensi. Noster, Cesenae Episcopum esse Senensem. non dubitat. Oriendius credidit, ecclesiam Senensem saeculo quarto obnoxiam suisse Episcopo Aretino, inscriptione apocrypha inductus. Florianus, Sinnae Episcopus, a. 3I 3. intersuit synodo Romanae, qua, Melchiade Episcopo Romae ipraesidente, causa Donatistarum fuit sub examen vocata. Testis est hujus rei optatus Mileuitanus L. I. coiam Parmem Carolus Sigonius ibi legit Sena; asi maluerunt intrudere C sena. Noster pro Sinna, quae sit Sena, pugnati Archiepia scopale Capitulum Senense constat nunc ex Praeposito, D. cano, Archidiacono, Archipresbytero, Primicerio, Thesaurario, ae XXI Canonicis. Capellam XI de die ae nocte horas frequentant canonicas. Sacerdotes CXx in templo

urbis saera iaciunt, seu in basiliea ejusque partibus. Sacellani praeterea ei adsunt duo, & Clinei XXVIII. Dioecesis Α chiepiscopalis complectitur XII Uicariatus. Singulis subsunt

Parochiae, abbatiae, collegia Canonicorum, Praepositurae.

Ex serie Episcoporum atque Arelliepiscoporum pauca liceat delibare. Ultra Luciferium, ad a. 3ω. poni solitum, nemo facile progreditur. Ab eo primordium tractationis cepit Auctor. Florianus ad a. 3I s. collocatur, ob testimonium Optati Mileuitani, quod tamen alii aliter interpretantur. Ad annum 4 o. prodit Dodo. Eusebium , Episcopum Se- . Densem, deprehendimus inter eos, qui a. 46 concilio Chal- , cedonensi subscripserunti Magnus I a. ς sto. legitur in Acti pag. 3. controversiae, inter Episcopos Aretinum S Senensem anno

SEARCH

MENU NAVIGATION