Vindiciae Kempensis adversus r.p. Franciscum Delfau monachum ac presbyterum congregationis S. Mauri. Auctore r. p. ... canonico Regulari ..

발행: 1677년

분량: 263페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

141쪽

io2 VINDICIAE

Pauper sum, inquit, o in laboribus a juventute mea , ct contristatur anima mea nonnunquam usique ad lacrimis , quandoque etiam conturbatur ad se propter imminentes passones. Et n. s. Gratias tibi ago, Domine, quia non pepercisti malis meis edattrivisi me verberibus multis amaris, infligens dolores, se immittens angustias foriss intus. Et lib. q. c. q. n. s. Ego laboro in sudore vultis mei, tentationibuου inquietor, o multis malis p ionibuου implicori Quantum vero Vitae Sc Passionis Christi Domini studiosus fuerit, patet ex his ejus verbis l. 3. c. J6. n. 3. Exerceatur, inquit, servus tum in vita tua, quia ibi

salus mea se sanctitas vera; quidquid

extra eam lego, vel audio, non me recreat,

vel delectatplene. 30. Quantum tentatis& afflictis consolandis valeret, cum ex multis liquet, tum ex eo quod ait doseipso loquens lib. eodem cap. sequenti : Bene etiam considia, o alios nosi ruborare verbis. 40. Quantum amans esset cellae suae in principio conversionis, liquet ex l. I. c. 2o. Cujus hic est titulus,

De amore solitudinis o Mentia: Si in principio, inquit, conυersionis tuae bene cellam lycolueris , ct custodieris, erit tibi postea

142쪽

ΚEM PENSES. IO dilecta amica. 3 Q. Sacrorum Codicum quam studiosus esset , cum ex multis constat, tum ex lib. q. c. Ita cum ait:

Habeo etiam libros socios pro solatio semitae Bpeculo, sine quibus mihi insupportabilis foret ista miserabilis vita. Denique

quam familiariter amans esset Jesu, patet ex l. 2. c. 8. cui titulus est, de familiari amicitia Isu. Et l. 3. c. 21. dcc. Sic Thomae erat ingenium, ut Trithemius, Franciscus Tolensis,& Rosveidus referunt in ejus vita, praestans nem- rerum

pe, ita tamen ut ejus termo Omnis cle christi.

Deo esset & sacra scriptura, ac coram divitibus ac magnatibus Viris, Cum praesens aderat, si forensia, aut mundana agitarentur, continuo, inquiunt, Thomas velut mutus ac elinguis sedebat, nec respondebat, ne rogatus quidem,

nisi insigni alicujus rei commoditate illectus. quasi ignarus rerum omnium de quibus commentabantur. Porro si de Deo rebusque caelestibus haberetur . sermo, mox postulatus sententiam,fvelut limpidissimus fons perpetuis verborum rivulis scaturiens loquebaturi, aut potius profluebat; ea enim dicendi fa- , cultate facilitateque pollebat, ut com-

143쪽

io VINDICIAE plures saepenumero exrurbibus loci sique remotioribus fama ejus exciret, MCertatim ad montem Sanctae Agnetis confluerent, quos eum audiendi cupido incesserat.

Atqui istum hunc ipsissimum fuisse

ingenii sui characterem autor librorum de Imitatione Christi palam profitetur,

cum initio operis sui lib. I. cap. 0. ait: Cum ditatibus noli blandiri, se coram magnatibus non libenter appareas , cum humiatibus se simplicibus, cum devotis se moria geratis sociare , se quae aedificationis sunt pertrari a , quod oc capite sequenti repetit : Caveas, inquit, tumultum hominum, quantum potes; multum enim impedit tractatus saecularium gestorum : cito enim iu

quinamur vanitate, γ captivamur; si loqui licet se expedit, quae aedi scabilia sunt, loquere. Quanta vero, quam prompta simul ac sana eloquentia ac dicendi facilitate autor ille profluat, in explicandis ac persuadendis rebus divinis, nemo, opinor, a me expectat ut ostendam. An non enim certatim ad hoc opus Iegendum boni omnes concurrunt, que admodum olim omnes undequaquz a

diendi Thomae gratia ad montem Salu

144쪽

Eue Agnetis confluebant An non lubros eius, uti de Paulini epistolis, dicebat olim Augustinus : χuotquot legunt, rapi Ut, quia rapiuntur, cum legunt' quid lenim amoris sanctissimi mnant' quantam opulentiam sinceri cordis exaestuant f quinae agunt gratias Deo ' quas impetrant a Deo ' Maniores sunt, an ardentiores ' luminosio-V , an foecundiores 'Sic erant Thomae studia primis vitae suae annis, ut Trithemius, Franciscus Tolensis, S: Rosveidus referunt. Erat Scripturarum Divinarum imprimis studiosius, Min his admodum eruditus; in operibus etiam divi Bernardi egregie

Versatus erat: amabat insuper Divinorum & Ecclesiasticorum officiorum lubros; unde & supersunt, inquiunt, etiam' num universa Biblia in quatuor tomos dispertita, ingens praeterea liber Missarum dc Sancti Bernardi opuscula praecellenti arte dc industria manu Thomae

descripta. Denique in libello seu Regula Ioannis Voossit de Huesden, muti

tum & saepe versatus erat, in ea enim tum toto septennio , quo Daventriae consuetudine Florentii dc Devotorum usus est; tum altero illo septennio, quo

145쪽

ro 6 VINDICI AEinter Clericos & Novitios in monte Sanctae Agnetis meruit, diligentissime se exercuerat, immo diu cum Ioanne de Huesden, Willelmo Vornehen, P tro Geriaci, caeterisque in Winde sem' praecipuis Devotis quam familiariter via

xerat.

, Atqui hoc etiam autoris librorum de

Imitatione Christi studium fui sis patet.

' ex eo quod nihil prorsus in quatuor l, bris suis habet, ut supra demonstravimus, quod totum ex his quatuor fontibus, Scriptura, inquam, Bernardo, Regula Ioannis de Huesden, & exemplis, Devotorum in min desem & monte Sam

sis cum stilo

sentandis rebus ingenio ac modo, ce loque quodam animi charactere, qui in diversis fere diversias est : ut enim norunt omnes, est in ingeniis incredibilis quaedam varietas nec pauciores animorum pene quam Corporum sunt formae r unde tantum inter se distant autores, ut nemo sit alteri similis. Is autem erat Thomae in scribendo modusciae Agnetis haustum non sit. Stilum vero quod attinet, is tribus quibus constat facile dignoscitur. Imprimis scribentis in tractandis ac reprae-

146쪽

& ingenii character, animi scilicet nitidi & candidi, Δί quodammodo prae se

ferentis in scribendo & dicendo nobilitatem quandam, innocentis simul pietate ferventis, Deo quam maxime familiaris, mundi ac pomparum ejus hostis, solitudinis, silentii, ad interiora

reditus, Crucis denique unice amantis.

Qui res ipsas sic tractet, ac describat, quasi praesentes agantur ; qui fiequenter exhortetur per hanc particulam, ElaseXclamet per O quando; abundet his suspiriis, O quanta, o Domines detestetur Mqueratur per proh dolom O Ch. teporis; denique autores haud aliter citet, quam dicendo quidam, quod videre est maxime in Soliloquio animae, in Tribus tabem. in Hortuo Rof & Sem. ad Novitios, &c. Atqui hanc etiam esse autoris librorum de Imitatione Christi in scribendo ingenii de animi formam, qui non videt, haud scio, an idem in meridiana luce quidquam videat. 10. Ad stilum etiam pertinet propria

certarum quarumdam sententiarum ac

peculiarium apophlegmatum usurpatior sic enim olim Caesar, cujus peracre judicium erat, cum volumina jam conse

147쪽

1o8 VINDICIAE cisset apophlegmatum, si quid asserretur ad eum pro Cicerone, quod Ciceronis non esset, statim dignoscere consueverat. Nonnulla ex Thomae familiaribus libet exscribere , & cum aut e librorum de Imitatione Christi compa

rare.

Thomas opusculo . seu canticis spiritualibus. Vita boni Monachi Crux es , sed Dux

Paradisi.

Et autor oper. de Imit. Chr. lib. 3. cap. y6. Vere vita boni Monaesi Crux est, sed

Dux Paradisi. Thomas Solitoq. animae cap. I2. Guo cumque te vertere at ons, dolores semper invenies, nisi fueris ad Creatorem converseus. Autor oper. de Imit. Chr. I. I. c. 22. n. I. Miser es, quocumque te verteris, nisi

ad Deum te convertas.

Thomas de Dsscip. Claust. C. H. Saepe putatur esse charitαν, se es magis carnalia

Autor Oper. de Imitat. Christi: Saepe videtur esse charitas, se es magis carna

148쪽

Κ E M p E N s E S. IO'Τhomas : Christus multos habet amatores se sodales mense ,sdpaucos sectatores ab mentiae. Hort. Ros. C. 7. Autor oper. de Imitat. Christi: Habet

Iesus plures socios mensae, sae paucos ab i

nentiae. Lib. 2. c. II. n. I.

Thomas: Diu vita Chrsi Crux fuit σMartyrium. In Cant. spir. c. 8.Autor oper. de Imitat. Christi: Tota vita Chrisi Crux fuitor Martyrium. Lib. 2.

Thomas: Es maxima consolatio anima religiose dicere cum beata Agatha , Mens mea solidata es, o in Chrso fundata, ideo non curo haec ima. De sit. c. 36. Autor oper. de Imitatione Christi: O quam bene sipuit sancta ista anima , quae dixit, Mens mea solidata es, se in Chri fundata fs ita mecum foret, non tam facile

timor humanus me sesticitaret. 3'. In autoribus praesertim asceticis, qui, ut cum Augustino dicam, morum vitia quam verborum amplius devitant ,& cordi casto linguam exer- Citatam Conferre non audent. Ad stilum maxime pertinet propria quaedamnationibus suis vocum ac phrasium peregrinitas , qua corum fere perspergi-

149쪽

conserturae m

rio VINDICIAE tur omnis oratio. Thomas autem, cum

Kempis , quod agri Coloniensis est oppidum , oriundus esset, Flandricliamis, ut diximus, & Teutonismis abundata

Atqui iisdem etiam autorem librorum de Imitatione Christi abundare supra demonstravimus. Denique quod spectat aetatem , qui de Thoma Kempensi SI operibus e)us scripserunt autores , in hoc plerique omnes conveniunt, libros de Imitatione Christi ipsum, cum admodum adolescens esset, seu non multo post emisisam professionem, de primis conversonis suae vitaeque religiosae annis composuisse. Istud ipsum innuit Trithemius, cum libro de Scriptoribus Ecclesiasticis ait, Thomam anno I Io. claruisse quo tempore agebat is annum aetatis suae circiter trigesimum. Guillelmus Ei-singrenius in Catalogo testium veritatis refert Thomam ad annum I o7. quo tempore erat 27. annorum. spondanus in auctuario suo , & Jacobus Gordo-nus annum assignant I I2. quo tempore agebat Thomas annos 32. Heserus parte i. Diopi. in sine, ait clarum sibi vi-

150쪽

ΚEM PENSE s. III deri circa annum 16Io. primum, secumdum, & tertium de Imitatione Christi librum jam perfectum fuisse; quartum accessisse cum Thomas initiatus est Sacerdotio , id est, tres primos libros

scripsisse cum 3o. annorum esset Thomas; quartum Vero anno circiter aetatis suae 32. aut 34. scripsisse et quam sententiam secutus est Fronto noster in argumento a Devotis sumpto. Neque dissentiunt Sommalius &1Rosveidus, cum aiunt Codicem Antuerpianum annii 41. ita esse Thomae Autographum, ut tamen primus non sit: quibus ego lubens etiam assentior. Sic nempe mos erat Devotorum & C nonicorum Windesemensium, ut jam supra diximus, ut primis conversionis suae annis, otio malorum Omnium fonti nunquam indulgentes, vel sacris libris lectitandis, vel in communem usum describendis, vel ingenio suo componendis incumberent. Sic ut plures alios omittam, Gera dus de Zutphania, unus ex primis Devo tis, initio conversionis suae & aetatis suae anno circiter 12 librum suum Beatus vir,

qui extat in Bibliot. PP. composuiL. Is

SEARCH

MENU NAVIGATION