Vindiciae Kempensis adversus r.p. Franciscum Delfau monachum ac presbyterum congregationis S. Mauri. Auctore r. p. ... canonico Regulari ..

발행: 1677년

분량: 263페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

221쪽

18o VINDICIAE magis esse possit. U binam enim toto sexcennio Novitium egisse Thomam logiit Autores enim omnes, dc ipse scilicet Thomas dc Continuator dc Anonimus unum dumtaxat annum in tirocia nio ipsum posuisse testantur. Verum opinatur, cum ait Anonimus, tunc temporis fuisse consocio inis, quod sic probarentur, Intelligendum esse de Novitiatus s ut nunc loquimur in probatione. Cum ex his quae addit antequam investirentur, aperte significet de tempore quod investitionem antecedit id intelligendum esse : revera tunc temporis id moris fuisse, potuit edoceri exemplis Buschii, Geriaci, immo & Oetberti, qui cum Thoma investitus est; qui omnes plures annos inter Clericos in Vindesem dein Monte Sanctae Agnetis probati sunt, antequam inter Canonicos initiarentur. Quod ait de Badio, more suo, doctissimo viro imponit: haec sunt enim verba Badii de Thoma Kempensi in ejus vita

Cap. 12. Acceptu a Florentio litteris optimus adolesiens, ad Montis Sanctae Agnetis Monsdrium advolavit. Prior aurem lectis

litteris ingenti gaudio est inius quidem a ffctus, Dia o puerum noverat, osciebat

222쪽

ΚEM PENSES. 28Ineminem a Florentio remere commendari.

quamvis in omnibus morigerum se ad Religionem aptissimum Thomam comperiret, istius tamen profisi ionem sexcennium di sit, e quod tunc cavebant quemquam ad ignotarum rerum vota as,ingere, sive quod adolesentem volebat per omnia pro

bare.

3' ait, ut potuerit per aetatem libros demitatione Chrissi anno aetatis io . componere, non potuisse per usum. At sciret jam ab annis quindecim & amplius in vita spirituali tum in domo Florentii, tum in Monte Sanctae Agnetis egregie Thomam hac aetate exercitatum fuiste; sciret quod libro I. cap. 4. dicitur : Bonamita facit hominem sapientem secundum Deum se expertum in multis, Thomamque nostrum, ut ab autore vitae ejus re fertur, tantae morum integritatis & innocentiae ab adolescentia sua, tamque eximiae pietatis & virtutis semper fuisse, ut propterea ipsum omnes praecipue mirarentur; sciret quod dicitur l. 3. qui est de interna Chrisi locutione ad ania mam Melem cap. I. Beata anima, quae Dominum in se loquentem audit. Reatae aures , quae venas divini susurri suseipiunt,

223쪽

18x VINDIC

or de mundi hujus suserrationibus nihil ad

vertunt. Beatae plane aures , quae non vo-

cem foris sonorem sed intus auscultant veritatem docentem. Et quod cap. 43. ad discipulum suum ait Dominus : Ego sum qui doceo hominem scientiam se clari rem intelligentiam ; parvulis tribuo quam ab homine positi doceri. Cui ego loquor, cito sipiens erit, o multum in spiritu pro ciet. Et n. 3. Ego sium qui humilem in pun

cto elevo mentem , ut plures aeterna verita

ris capiat rationes , quam se quis decem annis sudos et in scholis. Sciret, inquam,

haec omnia, Thomamque nostrum unum praecipue ex his aeternae veritatis intus

docentis discipulis extitisse : quemadmodum Religiosi omnes Montis Sanctae Agnetis, qui cum illo diu vixerant, his verbis testati sunt : Me bonus pater solitus erat dicere, quando fuit cum conventu, quando sensit in strationem divinam, quan

do sponsus ejus sesus voluit loqui cum son

sa anima ejus, tunc humiliter petiit licentiam dicendo , mires, oportet me ire 3 unus me expectat in restas Ur quid tunc loquerentur ad invicem , habemus in tractatu ejus de interna Chrsi locutione ad animam

in Hem , qui jam libem es tertius de Imita-

224쪽

tione Christi. Sciret denique multos alios Canonicos Vinde semen seS Thomae no- .stro coaevos 5c suppares, Ioannem scilicet de Huesiden, Gerlacum, Mauburnum, dcc. etiam tum cum ipso juniores essent, dc nondum annorum O. multo

rerum spiritualium usu detritos fuisse,& pluribus, iisque eximiis operibus, Ecclesiam ac Religionem similiter illustrasse. q. Non potuisse ait, etiam per ingenium, neque per eruditionem I immo, iu- quam, his maxime potuit, nam & aTr, themio commendatur Thomas noster

ut praestans ingenio, , diosius se eruditus

in scripturis ; a Langio vir Angelicae δε-ctrinae appetiatur. Et refert Anonymus illum propterea a Florentio ejusque fratribus prae caeteris omnibus unice dilectum fuisse , quod ingenio es bonarum artium stadio reliquis longe antecelle

ret s

y' ait, nonnulia quidem reliquo suae vita tempore composuisse opuscula ; sed quastigiis, jejuna, atque exanguia videri possint. At ut plures omittam, non ita videbatur vel ipsi Caietano, qui in Ap logia sua pag. IIS. Caetera, ait, bene in '

225쪽

i84 VINDICIAE ta Thomae Kerepensis opuscula excellinias esse doctrinae, pietatis eximiae, summaeque notae. Qui in App. suop. 6. Kem pensem ait cximie praedicandum, ut inter Asceticos principem virum multis nominibus do- cI fimum se clarissimum. Non ita denique videbatur trium illorum Christianae pi tatis, ut verbis Badii dicam, & religiosae observationis ordinum proceribus, R R. nempe P P. Benedictinis Divi Germani a Pratis Parisiensibus, Carthusianis, & Celestinis, qui saepissime convenerunt Badium anno Is 23. suo quique jure obnixe postulantes, ut plentissimi & optimae memoriae Religiosi fratris Thomae Kempensis opera molliflua, & ad veram Religionem maxime conducentia, praelo suo iterum divulganda committeret ; utpote qui nihil

hoc sanctius, nihil religiosius , nihil denique Reipublicae Christianae utilius

fieri posse existimarent. Factum itaque ab adversario contra sensum & existimationem bonorum omnium quotquot hactenus extiterunt,

cum ab illo scriptum est , Thomam Kempensem sic proprio penicillo posse depingi: Scolaru Daventriensis, qui Ar

226쪽

KEM PENSES. 18sbere ac legere utcumque noverat. Vitae s rimatas adeo rudis, ut nisi post exactum toto jexcennio ob animi levigatem aut tardititem tirocinium, nuncupandis votis idonem non fuerit. Gui anno trigesimo ut potuerit per aetatem libros de Imitatione componere; certe non potuit per usim, non per eruditi nem, homo rudis 'ibendique dumtaxat perbius. Imn o librarius es libestio ita praeclarus, ut misiades erratorum in suis operibus intexeret, quae nemo Grammaticus admiserit, neque vero in recta tantum Fribendi ratione

aberraret ,sed haud plane caperet quid riberet. Neque quisquam est, opinor, qui non videat haec Augustini verba ad praefervidi spiritus juvenem quemdam,

a quo , cum eum rationes deficerent, 'probris & contumeliis oneratus fuerat, se quaerere calumnias, quas nobis loquaciter se inaniter ingeras. Sed convitiare quan

tum potes, quis enim malus hoc non potes'

a Thoma Cilitum usurpari contra libros n m Kempensi adversum il- posse. Libris tuis apparet te .

227쪽

TERTIAE IOANNEM GERSENEM

de Canabaco librorum de Imitatione Christi non esse autorem.

CAPUT I. NULLUM TOTIS UADRINGENTIS

annis resimonium extare fannem Gemsenem de Canabaco in humanis unquam

es usiquam egisse. INViτi admodum, quod fatendum

est, partem hanc operis ultimam aggredimur. Cum enim demonstrandum suscipimus Ioannem Gesenem, aut Gessenem, vel Gersenem, qui enim ipsum nominaret non satis sciebat parens ejus Caietanus; oriundum de Canasaco, vel de Cavamia , aut de Gessate, neque enim unde genus & patriam ipsi assignaret plus sciebat; Abbatem denique vel Sancti Petri in m uia Mulegii ita enim pri-

228쪽

mum confingebat) vel Sancti Stephani Verrestensis, ita namque postea commentus est : cum , inquam , demonstrandum suscipimus personatum Abbatem istum non esse librorum de Imntatione Christi autorem , perinde sane nobis accidit ac si serio, quae jocis dumtaxat excipienda sunt, agere juberemur; Vel si fabulam refellere, aut demum adVersum larvam aliquam depugnare coger mur. Quod profecto nonnisi otiosorum,& otio suo intemperanter abutentium, negotium esse posse nemo non noVit.

Nobis itaque , quibus non licet esse tam otiosis , neque vero si liceat, unquam libeat bonas horas in nugis talibus terere; judicabit lector quam sit imgratum, & omnino molestum partem hanc operis aggredi. Utcumque tamen

consistendum est , & quandoquidem

magno apparatu ab adversariis ista de Gersene fabula adornatur, paucis proponendum, quibus viribus choragium ejus omne facile disturbetur. Primum adversum istam de Ioanne

Gersene fabulam argumentum est, ne minem unquam prorsus ante Caietanum , quem pro fabulatore plerique

229쪽

188 VINDI cIAE omnes aetatis nostrae viri docti, Naudeus inquam, Leo Allatius, Chiffletius, Pe-tavius , & innumeri alii habuerunt, istius Gersenis de Canabaco meminisse. Ut enim omittam Conradum Gesnerum, Iosiam Simierum, Albertum Mi- reum, plures alios, qui de Scriptoribus Ecclesiasticis indices texuere , in quibus omnibus altissimum est de Joam ne Gersene silentium ; eosque dumtaxat commemorem , quorum imprimis intererat istius hominis, siquidem 'unquam & usquam extitisset, mentionem

facere.

Certe non Trithemius Abbas Benedictinus, qui de illustribus sanctitate de doctrina viris ordinis Sancti Benedicti quatuor libros instituit, ejus usquam

meminit.

Non Arnoldus mion, & ipse Monachus Benedictinus Congregationis Cassinensis, in suo ligno vitae in quinque libros diviso, in quibus viri ex ordine Sancti Benedicti virtute & scientia illustres describuntur. Non Petrus Caletolaus, seu Ricordatus , & ipse Monachus Benedictinus,

qui in Historia sua Monastica in quin-

230쪽

que dies dispertita, de Monachis illustribus ordinis Sancti Benedicti ample& copiose disseruit. Non Franciscus Augustinus ab Ecclesiis in Catalogo Scriptorum Sabaudiae& Pedemontanorum, quorum Vercellae civitas est, in qua civitate volunt Ge

senem fuisse Abbatem Sancti Stephani. Non Ughellus in tomo 4. Italiae S crae, in quo Tomo Vercellenses Epi- 'scopos de Abbates, qui doctrina & pietate inter reliquos unquam excelluere,

diligentissime recenset ; non inquam Joannis Gersenis Abbatis Sancti Stephani in civitate Vercellensi usquam

Non denique toto illo quatuor saeciniorum aevo, ex quo hominem istum Joannem Gersenem extitisse volunt ad- , versarii, autor ullus hactenus aut reperiri potuit, aut inveniri, qui de Ioannis istius Gersenis nomine, natalibus, g nere, parentibus,&patria aliquid test tus sit. Licet abhinc septuaginta annis, nullis in hac causa RR. PP. Benedictu, ni sumptibus pepercerint, nullas'propterea provincias non adierint, nullum ex eruditis & antiquitatis peritis viris

SEARCH

MENU NAVIGATION