Symbolae litterariae opuscula varia philologica scientifica antiquaria signa lapides numismata gemmas et monumenta Medii Aevi nunc primum edita complectentes volumen primum decimum

발행: 1749년

분량: 229페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

I62 C. NONII CAE P. IN SCR.

verim. Nullum enim post Hygini aetatem superest illarum vestigium in monumentis, & Vegetius, cui Hyginus ignotus fuit , Cohortium eiu

modi non meminit, licet, ut antea animadverte-ham , ordinationem Legionis antigne explicandam susceperit. Itaque opinarer, paulIo post Traianum , cuius aetate scripsi Hyginus , ad pristinam Cohortium formam rediisse Romanos , eam ipsam, quam Vegetius describit, numero pro conditione temporum aliquantulum aucto, vel inminuto. Quid ergo Equitatae Cohortes fuerunt post Hygini aetatem Z Non illae certe, in quibus pedites , Equitesque militabant . tum enim omnes fuissent Equistatae, quum tamen aliae Cohortes equitatae dieantur, aliae Cohortes sine ullo additamento, atque adeo una, atque eadem Cohors uno tempore equitata fuerit, non item alio: quod ne ad aliena exempla e vagemur Coho m. Brit,

tonum probat, in nostro Marmore Equitatae nomine praenotata , contra quam in alia inseri,ptione, quam retuli numero I x. factum reperio. Igitur si me audis, peculiari de caussa augebantur aliquando Cohortes Equitum numero, & ea quidem lege , ut Turmae Centurias ipsas com ponerent . Nam in Vegetiana , eaque antiqua Cohorte, praeter Centurias aliquot Turmae Equitum censebantur : in IIyginiana vero Equitum Turmae Centuriarum ipsarum pars erant, easque exple-hant . Id ergo solum ex Hyginiana Cohorte deinceps servatum crediderim aliquando , gravioribus quibusdam de caussis, ut peditum numerus: ex Centuriis detraheretur,' ac totidem Equitum an mero suppleretur . Expende quaeso celebrem Ἀγeiti locum de Batavorum, & Caninefatium . COho tibus Histor. lib. iv. Is . Pretium itineris, donitivum s

182쪽

DE ARIMINE N sa a 63tiuum, duplex stipendiiran, augeri Equitum numerum , . . pinutabant Z Equites igitur aliquot habebant . At non eo certe numero , quem praesesert Hyginiana Cohors. Tum enim insana fuisset earum petitio, & Contra Omnem Romanorum conis suetudinem. Videntur igitur constitutae futile ad Vegetii descriptionem; dum porro augeri Equi tum numerum postulabant, aliam Cohortis formam induere petebant , & equites addi peditibus deintractis, inque Centurias ipsas referri . Equidem scio , augeri potuisse Equitum numerum , quin Centariis admiscerentur . Sed, Vere ut dicam, quum ab Hygino equitatas Cohortes dictas inveniamus, quae Centurias ex equite, & pedite coactas haberent , ac Pauno maior equitum numerus , nisi alia adcedant, equitatis Cohortibus a non equitatis secernendis vix videatur sufficere, id perplaceret. Hinc vides, cur quae Brittonum Cohors adpellatur equitata in Marmore nostro, equitata non fuerit anno Ccxi. quo alia illa Inlcriptio 'Osita fuit. Nimirum quo tempore illi praesuit Nonius, ad Hyginianam formam constituta fuit, duas tantum Turmas praeter Centuriat habuit de more, quunt a Tito Flavio Felice regeretur; Idem die de Batavorum Cohortibus, quas equitataF ali-, quando fuisse Marmora testificantur. At cur Uegetius plane equitatas Cohortes omisit Z Mirandum sane eius silentium , eoque mirandum magis, quod auctor ipsi serme aequalis, qui notitiam dignitatum Imperii conscripsit, earum aliquot recenset. Pudarem tamen, eam ob caussam de illis Uegetium nihil disseruisse , quod extraordinariae Cohortes eiusmodi essent, ac praeter normam iuris militaris . Hae meae sunt de Equitata Cohorte co-Diecturae, quae utinam tibi probentur l. L 2 TRIR.

183쪽

XIV. De Tribunis legionum passim rei militaris Scriptores, in quibus Lipsius in lib. de Milit.

Rom. & Stevechius ad Vegetii lib. D. cap. vis Tantae dignitatis erant Praesecti equitum , ut Tribunis legionum aliquando praelati sint ; sed Claudius id inmutavit; nam equores militias ita ordinavit , ut post Cobortem, Alam , post Aiam , Tribunatum Legionis daret. Suet. in Claud. cap. xxv. Id sane fugit Blanchum , qui Praefecturam Alae I. Asturum de qua mox, praecipuam fuisse ex dignitatibus a Nonio gestis adfirmavit quo vero fundamento P Reddo Blane hi verba: Sembra, ebe queso posio sa la mauior earica , ch' egli ab-hia Josenuta, venendo quoa neIι' Inscrtzione, co- me cosa piu onor ea, due volte mentovata. Uhinam quaeso Praefecturae huiusmodi mentio secundo in hac Inscriptione λ Sub finem scilicet, ubi

legimus : C. Valerius Saturnius Decurio Alae primae Assurum Praefecto optimo . At hele certe non ut honoris nota, reperitur Praefecti nomen, sed veluti caussa, cur C. Valerius Saturninus lapidem istum C. Nonio Caepiano posuerit, Decu-xio nimirum Alae Primae Asturum eiusdem Alae Praesecto optimo. Et plane hospes sit, oportet, in vetustis Inscriptionibus , qui exempla desideret. Vnum tamen habeto ex Marmoribus Pisaurensibus p. 26. LIX.

184쪽

D. M.

. X U. Astares, qui & Astyres, Hispaniae popu E. Vide tamen Cl. Gorium Inferipi. Etrur Tom M.

ΛLAE ASTvRvM . exstat apud Gruterum p. 378. q. Ala vero prima Assurum in alio lapide Gruteriano Occurrit p. Io 28. 6. celebres quoque in lapidibus cohortes Asturum. Ex his VII. ASTURE L. C . R . Assurianorum nempe ut explicat V satus , seu melius ad constantem Inscriptionum illam , iturum Equitata Ciuium Romanorum . Nempe in cohortibus socialibus quandoque Cives Ro-riani militabant; tum autem titulus addebatur Civium Romanorum, ut notatum invenio ab eruditissHuo oli erio p. xi 3. suarum in Marm. Pisaur. Notarum. Equites Alarios a Legionariis Equitibus, quos ad Cohortes spectasse antea dixi, alios fuis-

XVI.

185쪽

166 C. NONII cAE H IN SER. XVII. Io non mi sermo ora a considerare

attre esse di quesa lapida, come ὸ quel litoto di

Pia , e di ridete dato a quella Legione ; ne checona fosse quel pRAEPosiaevs NUMERI . EQUITUM ELECTORVM . EX. ILLYIUCO perciocche quese esse sono facilis, me ad intendersi da Unuvo , e nel Grutero, e net Reinsio, e net Te soro det Sig. Muratori siri trosano VAsti L Uempli Iostra CiASCvNA . Haec Blan- Chus : quae vera quidem sunt , quod ad Piae, ac Fidelis nominai legioni illi tributa adtinet . Uerum in universis illis Gruteri, ite inesti , ac Muratorii conlectionibus ne semel quidem occurrit Prae postus Numeri Equitum Electorum ex IIbrico. Habebamus quidem apud Gruterum p. MXCvi 6. Praepositum Numerorum teudentium in Pontum, &Praepositum Numeri Drorum Sagittariorum apud Murat. ΜYCiX. 6. At Praepositus Numeri Equitum Electorum ex IIbrico nunc primo prodit; neque quid eiusmodi Equites electi fuerint, imo quid Numerus facile est explicare. Nam ut a Numeris Ordiar, alii Cohortes intelligunt , Legiones alii, alii vexit sationes . alii generale quoddam militiae nomen ad agmina, & corpora militum significanda adhibitum. Nec vero dubitandum, aliquando Numerorum nomine Cohortes, Legiones aliquando denotari . c. AemiIius Severus Centurio Numeri pannonici memoratur a Muratoriana Inscriptione p. 773. I Ieic ergo Numerus, aut Cohors fuit, aut certe Legio ; nam alterutram indicat Centurionis dignitas. At in nostra Inscriptione, quum de Equitibus sermo sit , neque iis Legionariis aliud omnino a Legione . & Cohorte significat μ- Ansrus . corpus nempe Equitum , ac fortasse , quod nos Itali hodie dicimus, uu istaec amento di Ca- valleria . Numerum eques, em Tertiacorum dixit

186쪽

DE ARIMINENSI , 167.

Ammianus Marcellinus Lib. xxv. Saepe igitur Numerus generatim indicat CorpuS ,. ταγ- , manum militarem; atque hoc sensu a Vegetio saepe usurpatur , ut Lib. u. Cap. 1 I. & Lib. md Cap ix. & xv. XVIII. Ad Equites electos transeo Equitem Minlectorum publicis privatisque habet Muratoriann Inscriptio num. X1. descripta. Alii hi Equites ab Electis nostris , & iidem fortassis . atque extraordinarii , quos Polybius memorat Lib. vi. C. XXVIII.& Spartianus in Graealta. Cohortem primam Iu-tiam Lectorum valle alba invenio in Notitia Imperii : item V Alam praeelectorum I ub Comite Ae gyptii. Subspicatur autem Panciro Ius Cohortem, Alamque hiusmodi tamquam ceteris praestantiorem ,

felectam dictam fuisse. In hanc sententiam Tacitus Hist. Lib. iv. Cap. xii. Erat er domi delectus Eques praeeipuo naui sudio , arma , equosque retinens . Num hoc sensu Equites nostri Electi Sed fortasse haec somnia sunt, neque alia ulla de caussa electi dicuntur ex Illyrico, nili quod lecti in Illyrico suerint , seu Illyrici. Sic apud

Ammianum Marcellinum antea citatum Lib. xv m. p. 8. lego; duarum turmarum Equites circiter septingentos ad subsidium Mesopotamiae recens ex IlIFrico missos fuisse. Tacitus vero Hs. Lib. I. 3I. Misis er Celsus Marius ad electos Ill)rici exercitus: capite autem 6. dixerat . multi. ad hoc numeri e Germania , ae Britannia, O IIbrico , quos idem Nero ELEca os praenitosque ad claustra Co- .hiarum . . . revocaverat. Tum Nonius noster Praepositus fuisset Numeri, seu Praefectus Alae Equi est uim Illyrjcorum . Id mihi homini in antiquariare mysteria omnia defugienti veri longe suntlius

187쪽

XIX. Blanchus heic vulgaris quaedam de De eurionibus Turmarum- adscribit, eos monens olim x. tantum militibus praepositos suisse; deinde ve-TO Xxxn. Turma enim XXX. Equitibus eo astabat , ac tribus Decurionibus; tum dempti Decuriones duo , inque eorum locum duo subsecti milites, unus autem relictus Decurio, qui universis imperaret. At haec ad Turmarum, quae in Legione habebantur, Decuriones spectant. De Alis dicendum fuerat, in quibus Decuriones fuisse , testem habemus Inscriptionem nostram , aliasque , quas inter Muratoriana MX6. 2. Decurionem Alae I. Cafanatium nobis exhibet. Porro Savilius ad Tacit. Ηs. Lib. 1 I. I . Alam monet i Milliariam puto in decem Turmas complexam fuisse . Si verum id est , longe plures , quam XXXII. Equites Alari Turma censebantur. Ala enim Milliaria Μ. quingentaria ID. equites numerabat. Ammianus citatus duarum Turmarum Equites circiter septinis gentos enumerat: quo tamen in loco, si copia mihi esset, Graecum auctoris textum libenter gons

XX. Heine putaverim, Inscriptionem pasi 5so . nii Statuam substinenti insculptam fuisse, & a Saturnino publico aliquo in loco positam . suotiens mim inquit oliverius p. et . Noe. in Mam: PF D r. publico in loco ροuenda erat Inscriptio, sursacra

188쪽

sacra esset, sue profana, a Decurionibus eiu ens

Ioci concesso erat impetranda. inod autem ad me

scripsisti, haud ab Inscriptione procul inventa fuisse

marmorei capitis fragmenta quaepiam , rem mirifice confirmat. Nonii nimirum caput illud adcipio ad Statuam. spectans, a Saxurnino ibi conlocatam . Quaeri heie illud posset, num Inscripticii sthaec sepuleratis fuerit Z De ιοιο dato in sepuI-

ratibus, numquam mentionem vidimus, ait MaGius in Galliarum Antiquitatibus p. 6s. Quod si vere pronunciatum a Viro summo , a sepulcralium numero plane Inscriptio nostra dispungenda erit, quum in ea locum datum Decreto Decurionum haiaheamus . At Benedictinus, qui Parisiis an. MDCCXXXIX. librum edidit praenotatum 2 Explieation de divera Monumen 1 singuliers p. 8 o. aliquibus Iexemplis prohat, locum sepulturae a Decurionibus quandoque datum fuisse. Nihilo. tamen minus vix adducor, ut Insoriptionem nostram sepulcralibus adcenseam Nam praeterquam quod illud perraro factum fuit, ut Decurionum Decreto locus sepulcri daretur: nulla in marmore nostro sepulcralis formula exstat, contra quam in eiusmodi monumentis fieri con-s uevisse, ipsae illae Inseriptiones confirmant a P. D

Martin t hoc enim Benedictino illi nomen ) adversus Maritum prolatae . Nam haec in prima sub finem legimus: sub astia dedicaver : alterius vero hoc initium est: D. M. Tertia tandem, quam ille Ex Icirchmanno haust , ac post Gruterum eccLXxiv. I. Fabretius quoque descripsit Inscripe. p. VI. p. 463. , a filiis , filiabusque posita est M'. Baebio suetrio Patri optimo , ac funeris publici meminit eidem' Baebio a Decurionibus decre ti . Addamus quartam Inscriptionem ex Iacobi Menoetii Vasconcelli libro quincto de Antiquiν.

189쪽

Sed quoniam haec adnotamus ad sigias illas L .

D. D. D. , ad explicationem libet excurrere, quam oliverius citatus 1 . 142. tradit, haram notarum in Pisaurensi marmore XLIV. L D. D. D. P. I9eus datus Decreto Decurionum Pisaurensium . Ita illas interpretatur post Manutium Eques ille , amicusque meus praestantissimus. Mallem ego interpretari: locus datus Decreto Decurionum Publice. Concedo equidem ,' Inscriptionem illam ad Pilauia renses omnino spectare : quid enim Θ Insensus ego Pisaurensibus, quos ab eo tempore amavi semper , quo apud illos in Ecclesia principe sacri Ieiunii tempore verba feci Θ At Pisaurensis est & In scriptio, quam idem Oliverius primam in Marmoribus suis esse voluit. In ea autem lego. L. D. D. D. publice: quod adverbium in aliis quoque Pisaurensibus Inscriptionibus occurrit, ut in X lX. XX. XXXII. xxxv. Quidni igitur in marmore illo sigiam P. ex aliis item Pisaurensibus marmoribus interpretemur potius publice, quam Pisaurensium. Ad haec ad cedit, notam illam P. in monumentis legi, quae

190쪽

Inscriptiones interpretari malo, quam ex 'coniecturis. Haec amice contra amicissimum virum dicta sunt : qui si Pisaurensium omnino velit ibi legendum , me tandem non dissicilem habuerit subafragatorem

XXI. De aetate Inscriptionis agendam nunc est. Et eam quidem post Galbae tempora don-' locandam, argumento est Legio I. Adiutrix pia , fidelis , cuius Tribunus fuit Nonius; haec enim Legio, quum a Galba instituta fuerit, ut ex Ta-

Cito , ac Dione certum est , vetustior Galba In seriptio esse non potest, in qua Legionis eius mentio . Blanchus porro putat , illam non esse Domitiani Imperio recentiorem, eo ductus argumen to . quod numeralibus notis , atque adeo literaei. linea super posita sit; morem autem hunc ad Domitiani aetatem obtinuisse numismata confirment. Qua in re nolim ego, Blanchi errorem illum carpere , scribentis, in nostro marmore lineam nu . meralibus notis, ac literae L inminere ; quas vero , quae ibi linea distinguitur, litera Ι. numeralis nota non sit. Facile peccatum hocce condonetur homini raptim epistolam conscribenti. At doleo , eruditum illum virum ignoraste , longe post Domitiani Obitum consuetudinem apud Romanos perstitisse linearum supra numeros, literasque in marmoribus ducendarum . Vin P exempla . Vel sola inclyta Pisarum Vrbs , ex qua ad te scribo , tria

subgerit, in Inscriptionibus totidem , quas ex ipso lapide a me descriptas heic reddo

SEARCH

MENU NAVIGATION