Symbolae litterariae opuscula varia philologica scientifica antiquaria signa lapides numismata gemmas et monumenta Medii Aevi nunc primum edita complectentes volumen primum decimum

발행: 1749년

분량: 229페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

23 DE cRAssi ri E LATERUM ANT. rarescentibus, aliis vero densis perstantibus, neis cesse est , ut nexus intercidat, vel sat lcat. Illud etiam nosti, simul ac lateres constati sunt, sub dio aliquando retineri, donec intra, humoream ita, exaruerint. Verum, si qui minus graciles sunt, aegrius intimum humorem elabi sinunt, in aerem apricum dissundi. Quare non intelligo, quaenam firmitas huiusmodi lateribus inesse post, quorum intimae partes facile dissociantur, & inaequali vi adhaerescunt. Alia praeterea non desunt, quae ad late tum graciliorum usum me morentur, ac trahant. Comenti lateribus interiecti humorem ipsi maxime absorbent . Bibuli enim lateres sunt, &utpote succi insiti expertes, succum contiguum

maxime trahunt, & vi in se convertunt. Quo Vero maior laterum crassities est, eo maior humoris ardor , ac sitis exaestuat . Ecquis vero nescit, caementam vices quodammodo glutinis agere, cuius ope lateres invicem applicati ardtissime connectuntur Z glutinis vero vires non modo a materia , veram etiam praescrtim a liquore eidem Perfuso , & intermixto esse penitus repetendaS ZNeque enim calx , neque arena , neque utraque invicem composita caementum praestant, nisi humor intersit , qui utriusque naturam copulet, &Coniungat. Quod si humorem integr4in lateres ipsi quodammodo exhauriant , & suum faciant, intercidet sane ipsa caementi natura, & iterum in calcem, atque Puram putam arenam abibit. Id animadverterat Vitruvius , qui proinde monet, u lsru-

Iurarum genus , seu reticulatum , seu incertum , ex minutismis Instituatur, uti materia ex calce, O .reva crebiter parietes satiati , diutius contineantur . Molli , ct rara potestate quum sar , exsic-cβος sugendo e materia succum : quum autem fu-

152쪽

perarit, ct abundarit copia calcis , or areπae , pa-pies plus habens humoris, non cito set evanidus, sed ab his continebitur.

V. Verum non modo sngulorum laterum nexus, decrescente Crassitie , corroborantur ; sed etiam nexuum numerus , & copia augetur, unde nova firmitatis incrementa ducuntur . Quo enim graciliores lateres sunt, eo plures ad molem persiciendam desiderantur. Nequit vero laterum numeros augeri , quin etiam nexas increbrescant . Quod quantum ad molem sirmandam fulciendamque conducat , non ille recte intelligit, qui aedificiorum casus, & interitus vel levissime expendit. Quum enim caussa , unde substructiones collabi incipiunt, a resoluto partium nexu plerumque ducenda sit, eo difficilius ruina continget , quo plures ne Xus

intererunt resolvendi. Neque Vero unice numerus nexuum Crescit; verum etiam singulorum magnitudo , quod, ut interpreter , altius repetenda res est . Ex Geometria constat, magis decrescere Corporum solidorum magnitudines , quam eorum ambitus, superficiesque decrescant. Puta cubi latus constare pollicibus decem: erit eius ambitus I O. Cubus vero ipse Io oo. decrescat vero eius latus , & s. evadat; evadet ambitus 3 I. cubus Vero 729. Cuborum proinde magnitudines sese habent Iooo. 729. ambitus Vero ut Ioci. 8 . Verum in maiore ratione sant, Io Oo. 7 9. quam Ioo. 8 I. proinde minus cuborum ambitus , quam ipsi cubi decrescunt. Idcirco ea de causia COntingere arbitror , ut textura corporum eo densior, & solidior evadat , quo eorum elementa minora sunt, ac tenuia . Singulorum enim perimeter prae ipsorum volumine murus decrescit, ac

153쪽

r34 DE CRAssiTIE LATERUM ANT. propterea magis crescit punctorum numerus, Praeelementis circumstantibus vel nectuntur, vel applicantur. Cur tantopere exiguam laterum crassi item laudem, hactenus intellexisti. Cur idem in marmoribus improbem, brevissime subiiciam. V. Lapis, ac marmor praesertim uniformi, ae perpetuo sibi constanti textu a natura conficitur. Quare eius partes intimae aeque atque extimae densae sunt. Praeterea marmor specie, quam lateres , gravius est ac solidius , & suo ipso pondere nexum quodammodo perstat. Demum ita sectile

est. & planum arte evadit, ut alterum alteri applicatum , atque compositum validissime adhaere scat, licet nec calx . nec caementum oppositis frontibus intercedat. Quo Vero moles marmoris maiaior est , eo magis superiecti lapides subiectis incumbunt, & compagem firmiorem efficiunt. Lapides invicem sine calce, intrito , & caemento componere in magnis molium substructionibus in usa apud Romanos fuit. Idem factitatum aliquando a Graecis , quod Thucydides in Pyraeo portu describendo , & alii Scriptores luculentissime memorant. Verum de his satis . Tu interim rem gratissimam

praestabis, si quid in hac Epistola peccatum a

me sit , amice monueris.

Parmae, postridie Idus April. Anno MDCCXLIX.

154쪽

IACOBI BELGRADI

ANT. FRANCISCUM GORIUM

EPISTOLA ALΤERAIua Bois Ariminensis Inferiptio militaris

recens inventa illuseratur . Cribis ad me, V. C. ut ego quoque Symbolam meam conferam, & eruditissimum opiis tuum meis quoque pagellis ornem. Nae tu male conlatis eius immortalitati , qui praestantissimis monumentis levia , & inepta miscere velis , cuiusmodi ea sunt , quae tibi a me afferentur. Vtut se res habeat, votis libentissime adnuam tuis, & veterem Inscriptionem recens Arimini erutam, brevissima interpretatione comprehensam, ad te mittam, in quasi quid vel a veritate alienum, vel minus apte scriptum invenies , caussae me tuae prorsus subiicio : dirue, aediscar muta quadrata rotundis . Rem enim gratissimam facies , & amicitia tua dignam . Satius enim est, ab amico a m. ce reprehendi , quam a toto Literatorum coetu coram exsibilari .

155쪽

INSCRIΡΤΙO MILITARIS

insculpta in fronte Bois marmoreae strὶ Arimini inventae mense Ian.

Iuum novi Collegii Societatis IESU, vetere fatiscente , fundamenta ducerentur.

156쪽

ADIECTIs ANIMADVERSIONIBUS.

Cato Nonio Cai Filio. Aniensi. Caepiano Equo publico ex quinque

Decuriis Iudicum . Praefecto Cobortis tertiae Brittonum Veteranorum Equitatae. Tribuno Le ionis primae . adiutriris . piae . sistis . Praefecto alae primae Asurum. Praeposto Numeri Equitum Hectorum ex IIIIrico . Catus Valerius Saturninus Decurio Alae primae Asurum. Praefecto optimo Loeus Decreto Decurionum Datus a) Basis e marmore graeco constat , palmos Romanos circiter novem alta , basi & coronide Ornata . Latera quattuor ferme rectangula praefert , quorum tria artifex opere architelionico Ornavit quartum aversum rude , & inconditum re liquit . In fronte antica satis nitida Inscriptio exstat serme integra, nisi quod extremas literas, quae dextro legentium margini occurrunt, & reliquum ornatum, vel antiquitas, vel alius casus

delevit, ac perdidit. Non procul ab hoc alii lapides satis magni nullo ferme opere, sed unice materia s etallo antico insignes inventi . Puto, reliquias hasce ad publicum aedificium pertinuisse , in quo publica monumenta titulis inscripta Poni mos erat. Id coniicio tum ex postica Basis Parte rudi, & scabra, tum ex aliis lapidibus minime sectis , atque arte elaboratis . Puto enimaVersium basis latus ex circumstantibas lapidibus

157쪽

138 BAs Is MILIT . ARIMIN. tectum, ae septam serme latuisse , ae proinde nihil illud ornari intererat. Ornantur enim unice membra , quae oculis patent.

bὶ Noe est ex Tribu Aniensi. Mos erat inter

gentis nomen , atque cognomen , Tribum, ad quam pertinerent , inserere , veluti nobilitatis argumentum , ac tesseram . Innumera apud veteres Auctores monumenta exstant , quae certam rem em

ciunt. C. Verres Romilia Cic. 3. in Uer. Ser. Sulpicius F. Lemonia Cic. s. Phil. L. AELIANO L. F. AN. PROVINCIALI. Grut. 347. n. 6. T. AVFIDIO. T. F. AN. BALBO. Grui. sas. n. a. Aliquando duabus, aliquando pluribus literis Tribus nomen expressum legitur . Exstant duae Inscriptiones Ariminenses apud Gruteram, & Garumum C. Faesellio C. F. An. Rufioni,& C. Gallerio C. F. An. Iuliano ex eadem tribu Aniensi , & equo publico honoratis, ex Grutero Pag. Io 94. n. 2. & IO S. n. a. & Garussio in Thesauro Graevii Tom. VII. c) Equo publico, subaudi bonorato, aut exor nato , aut donato. Equo publico honorari diceba

rur miles s Sponii Μisceli. Erud. Antiq. etii equus impen sis publicis alebatur, st ubi equo publico legitur , subaudiendum honorato , vel donato et quod consirmat Inscriptio Reins. Cl. VIII. 33. M. METTIO. M. F. PAL. PIO EQUO. PUBLICO.

PRAEF. COHORT. V. THRACUM.

158쪽

BAs Is MILIT . ARIMIN. ' I39 Plures Inscriptiones exstant, in quibus VOX Bois noratus, vel exornatus modo exprimitur, modo reticetur.

δὶ Caius Nonius Quinque Decuriis Iudicam

adscriptus erat. Ex quo deducere licet, Inscriptionem hane non ante Caligulae imperium positam : puto autem, ut infra Ostendam, longe serius . Nam Suetonio teste, Caligula, ut labor Ie-vior iudicantibus foret, ad quattuor priores quin-ctans Decuriam addidit. Frequentius in priscis Inseriptionibus legitur ex quinta Decurio , vel quinctae Decuriae. Ita apud Reinesium :

EQUO. PUBLICO. EX. QVINCTA. DECVRIA.

Decuris pro Decuriis apud veteres usitatum. Ita Lavini pro Lavinii, nugatori pro nugatorii, Pontis pro Pontiis, & alia similia occurrunt. e) Brittonum . Aliae inscriptiones exstant, in quibus milites Brittones memorantur. fὶ Equitatae. Paucae Inscriptiones occurrunt, in quibus vox Equitatae integra scripta legitur. Duas unice apud Gruterum invenio P. DL, 4.

P. LICINIO. P. F. GAL. LICINIANO. PRAEFECTO. COH. VII.

PREF. RUM. Al. PRAEELECTORUM

159쪽

ido BAsIS MILIT . ARIMIN. Cohortes Equitatae memorantur ab Hygino, aciva etio . Fortasse vox Equitatae usitatior erat in castris , quam in urbibus , & elegantes auctores

malunt uti vocabulo Cohortes Equesres, quam Equitatae . Hermanus Schelias in notis in Hyginum conqueritur, ante se neminem , quid Cobortes equi ratae sibi vellent, vel leviter docuisse. I se partim ex pedite, partim ex equite consabant. Erant Cobortes peditum , quae habebant proprios, er insitos, ut cum Vegetio loquar, equites Dos . Aliae erant miliariae, aliae quingenariae. In hisce Cohortibus ratio equitum ad Pedites erat, ut I. ad 3.

g) Adiunctum Adiutricis, piae, fidelis, talis vulgare TRIB. MIL. LEG. II. ADIUTRICIS. PIAE. FIDE LlS

auctoribus, instituta. Romae pro Othone contra Vitellium stetit: Othone victo a Uitellio in Hispaniam missa f. inde bello Germanico contra Batavos in Germaniam Domitiano , & Muciano accita . Onuphr. Panu. Romae apud Gentilem Delphinum in fragmento legitur.

TRIB. LEG. I. ADIUTR. P. F. Alibi: V. F. Scilicet, Victricis, Fidelis.

Puto eius insigne fuisse Capricornum, ut constat ex numo Gallieni apud Mediobarbum.

b) Murum . Apud Gruterum Io 28. n. 6. LEG. X. PRAEF. ALAE. I. ASTURUM Alia

160쪽

Aliquando legitur ASTYRUM. Conversio Y in Upatrium frequens apud Romanos Epist. I. Pontaderae de veteri scrib. rat. ) lacruma, inclutus,& alia &c. i) Numeri. Exercitus, & Cohortes vocari coeptae Numeri seris Romani Imperii seculis. Ex quo coniicio, inscriptionem hanc declinante Romano Imperio, impressam. Soetomen. Exercitum , nou unam Cohortem, neque alam dicimus, sed Numeros multos militum

Grui. Io46. . n. 6. Numeri Du Fresne Gloss. Cohortes. Vox Via plano , Vopisco , Ammiano, ct aliis nota. Optatus lib. 3. Revers sunt vexati milites ad Numeros suos. Numeri militares opud alios . h) P. Ita ambigue scriptum, ut re ipsa posset aliquis ambigere, legendum ne sit D, vel P . Vero simillimum tamen puto , legendum Decurio, Eruditorum enim consensus, ratio ipsa , & Inscriptionum stilus id quodammodo exigunt. ἰ) Sigia usitatissima, cuius interpretatio Oedipo non indiget Coniectore Si quae vel Arimini, vel alibi in apricum aetas, Vel casus proseret, ad te seribam. Interim pagellas hasce excipe, & rem literariam strenuus urge.

Parmae postrid. Kal. April. MDCCXLIX.

SEARCH

MENU NAVIGATION