M. Friderici Christiani Baumeisteri Augusti ... Institutiones philosophiae rationalis methodo Wolfii adornatae

발행: 1792년

분량: 269페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

ro DE DE NIT 3ON fBUS. Exempl. Exemp. grat. si nonnulli scholasticorum des niunt qa ntitatem per accidens , a quo res dicitur quanta , tunc Lum termino quantus eamdem noti nem consulam jungunt, quam quantitati tribuunt , nullas vere; recensent notas characteristicas , per quas quantitas agnoscitur . Idem enim est, ac si dicerent, quantitas est, cum res est quanta , i. e. quantitas est

quantitaS.

schol. Hinc tamen probe observes definitionem identicam nonnunquam legitime adhiberi; cum scilicet terminus concretus fuerit in antecedentibus definitus, dc in 1 ubsequentibus terminum abstractum ita defini- veris , ut terminus concretus , ab abstracto descendens , definitionem abstracti Ingreaiatur ; tunc nihil peccatur. Sic e. gr. si definjvisti sapientem per illum , qui eligit optimum, & huic definitioni statim subjungis hanc, sapientia est perfectio mentis , qua quis est saniens , tunc haec definitio , identica licet sit , admitti potest in qrdine systematico. Idem enim est, ac si diceres: sapientia est persectio mentis , qua quis eligit optimum . Wolfius definit in Ontol. Lat. p. 406. ens verum per ejusmodi ens , in quo datur veritas . Haec defitatio merito exploderet , nisi β. praeced. definivisset veritatem tmeta phys. scit. per ordinem e

rum , quae enti conveniunt.

q. 164. Vides hinc, definitiones, per synonyma

non esse admittendas.

Demon r. Qui definitiones per synonyma sermat , ille terminos adhibet , qui habet eumdem significatum cum definito β. I 47. , adeoque, definitiones synonymicae idem per idem explicant . Cum vero delinitio non debeat idem per idem explicare f. i63. mtelligitur , definitiones per synonyma non esse admittendas.

Exempl. Exemp. grat. definitio infiniti per id, quodnollos habet fines , est synonymica . Infinitum enim esse , & carere finibus sunt synonyma grammatic

82쪽

DE DE INITION BUS. 7er63. Ex quo porro apparet, definitum minus ia-gredi debere des nitionem. Demon D. Si eoim definitum ingreditur definitionem ; tunc definitum per definitum explicas, adeoque idem per idem definis. Cum vero definitio, idem per idem explicans , si nulla nec admitti debeat 163. : liquet, definitum minus ingredi debere definitionem. I65. Cavendum est , ne termini, qui definitionem ingrediuntur , definiantur rursus per ipsuiu defi

nitum

Demonstri Urminis, qui definitionem ingrediuntur, recenseri debent notae characteris ficae , sufficientes ad rem definitam ab omnibus, aliis rebus, in Oinni Casu , statu & tempore , dii cernendam a se. ὶ , adeoque termini , definitionem ingredientes , definitum plenius& clarius explicare debent . Si itaque terminos qui definitionem ingrediuntur, ct definitum explicare debent distinctius , explicas rurius per defini dum tunc revera definitum per definitum explicas, adeoque formas definitionem identicam . Cum vero ejusinodi definitio, quae idem per idem explicat , sit definitio deceptrix , aut potius nulla , nec debeat admitti x63. : apparet hinc ratio , cur cavendum esse affirmemus , ne termini , qui definitionem ingrediuntur , definiantur rursus per ipium definitum. Exempl. Ex. gr. si quis sapientiam per habitum eligendi optimum definit, &.to eligere optimum explicat ita, ut, eligere optimum, nihil aliud bile, dicat,

quam 1apienter agere: tunc contra hanc regulam peccat . Re eoim ipsa definith sapientiae ita se habebit: saplantiis est habitus sapienter agendi . Ea definitionem identicam l . q. I 67. Cum terminus , desinitionem ingrediens , per definitum ex scatur, dicitur comm tti circulus in d finiendo . Hi ne molaus ciretitum in definiendo dicit e, vitium , quo in definitionem admittitur terminus cujus definitionem ingreditur de initum . .

83쪽

ν, DE DLFINITIONIBUS.

N ota . Exemplum circuli vitioli habes in ' tione praecedenti . Cur v Cro hoc virium dicatur circulus , ratio in aprico .eit , uberiusque in rccitationibus coram dcmoni: rabithr.

. 168. Circulus in desiniendo tollicite est evitan

ποπf. r. Cum enim cavendum sit , ne terminos doli nitionem ingredientes , per definitum explicemus s. Ic6- tum autem, cun terminos, definitionem ingregi tes per des ait.m cxpi camus, circulam committamus g. i 63. palam est, circulum in definiendo esse sollic. te vitandum. . rcs. In definitionibus non uti debemus terminis vagis , inde terminatis di impropriis , si ve metaphoricis. sed utendum est terminis proprii s cto fixis. Demossa: Cum philosopsius in omni omnino semmcne uti debeat trerminis propriis s. i i. ) itemquasi xis 133. , adeoque tranStatos & vagos terminOS respuat . citat.ὶ , multo magis iu definiendo utendum est terminis fixis & propriis , ct improprii vagique sunt ex definitionibus excludendi . in definitionibus enim condendis id intendimus , ut aliis signiscemus , quomodo res definita ab omnibus aliis rebus ,

in omni casu & tempore se possit discerni C r3z. Jrequir tur itaque , ut nos lii definientes intelligant . Cum vero ab aliis vix vel ne vix quidem intelligamur.si terminis impropriis , &' vagis usi fuerimus . t i. intelligitrer , in definit diu bus esse adhibendas terminos proprios & fixos , vagosque & improprios ex i isdem eli e proscribendos. Schol. si terminus meta'horicus sive improprius in desinitione quadam adhibetur , .lunc debet antea desiit cone erpi cari , se ita a senta aequivoco libera

ri . Ex. gr. Wolfius definit Iegem per normam sive regulam , secundum quam actiones nostras conforma re obligamur ; Utitur ψOlsus voce mepaphorica nsr-

84쪽

vit . per normam enim nihil aliud intelligit , quam

propositionem, quae determinat actiones nostras, i. e.

quae aliquid vel agendum, vel fugiendum dictitat.

. 1 o. In definitionibus sormandis debemus tertirianos adhibete in recepto. significatu .

Demonstr. Cum philosophus sine necessitate ab usu loquendi & recepto verborum significatu recedere noli debeat . 14s. ) definitiones quoque ita instruat, ut terminos adhibeat ii, itidem , qui u1u loquendi sunt recepti . . t i. In desinitionibus abstinendum est a terminis, qui negationem inserunt; sive , quod idem est , desinitio negativa non est toleranda. Dὰmonsr. Cum in definitionibus clarius debeamus characteres evolvere , quibus definitum ab omnibus aliis rebus , in omni casu & tempore , intei noscatur β. 13 o. e debemus per definitionem declarare , quid res sit. Cum vero, si negativis usi suerimus definitionibus, non dicamus quid res sit , sed quid res nos, sit, patet , finem definitionis in definitionibus neg. vis non obtineri , adeoque definitiones negativas pro definitionibus non esse habendas. Schol. Fit tamen persaepe , ut ob intellectus noliri imbeci Ilitatem politiva rei attr buta perspicere nequeantus . Hinc tolerandae nonnunquam definitione; negativae, sed N. B. in casu , ubi versamur in evolvendis notis characturist cis notionum contradictorie di immediate oppositarum , tertium at quod non 36- mittentium. Hoc enim in casu, explicato contradictorie opposito uno , alteri tribuunt characteres contradIctoi te opposito . citc ex. gr. ens compositum pla sunt sibi ita oppolita , ut tertium aliquod non admittant . Si igitur expIicalli ens compo:itu ni per ejusmodi ens , quod constat partibus , a se invicem istinctis, sed inter se connexis ; poteris ens simplex definire per illud ens , quod non habet parte, o id quod non i cet si versatus sucris in terminis, quἱm,ia sunt coucr idictorii . Abi utile definires Eomiuom qu id

85쪽

DE DEFINἔTIONIBUR . . quod non sit angelus . Inter angelum enim & hombnem multa adhuc dantur tertia. t β. r a. In accuratδ definitione genus . ct differen, ia specifica requiritur. Demonstri In omni definitione enumerantur characteres , qui isteris tantum competunt speciebus re rum , adeoque sgnificare debent, quomodo species altera ab altera differat g. 148. . Cum vero inter hos characteres semper quidam deprehendantur , qui sunt communes rei definitae ςum aliis speciebus , adeoque specierum exprimant similitudinem , intelligitur , nonnulla attributa , in definitione recensita , genus exprimere sq. to . in Cum etiam ejusmodi cha racteres allegari debeant , quibus res definita , tamequam species ab omnibus aliis speciebus dignoscitur O. et so. manifestum est, definitionem quoque constare debere differentia specifica g. II 7. i 3. Definitio dispescitur cum a veteribus tum a recentioribus philosophrs, in nominalem dc realem.

. Eadem hac utuntur appellatione cum veteres tum

recentiores; at aliud quid illi per definitionem nominalem, & realem intelligunt; aliud vero quid hi per

definitionem nominalem, & realem indicant. . I 4. Per definitionem nominalem intelligimus ejusmodi definitionem , qua enumerantur notae sive attributa, quae sufficiunt ad rem definitam , ab omnibus aliis rebus, in omni casu, statu & tempore distinguendam. Schol. Aristotelici per de nitiones nominales Intelligebant grammaticas vocum explicationes . Huc reserebant e mologiam, qua in vocis definiendae

aliae idem significantes voces adducuntur; τὶ Do-vmiam , qua affertur multiplex vocis significatio . Itaque veterum definitio nominalis , quam ονμαν quoque appellitabant , respondebat semper

quaestioni; quid vox Rus et ὸ Sed ipsorum definitio Iealis rem ipsam exhibebat , adeaque respondebar

86쪽

quaestioni: quid res My Εjusmodi autem definitionem

nominalem , sive vcsum explicationem , relinquimus Grammaticis cum in definitionibus nominalibus sormandis philosophus id agere debeat , ut notas recenseat, quae declarant significatum termini definiti. Sic ex. gr. definitio nominalis spiritus est , cum vocem spiritus ita determinas , ut per spiritum nihil aliud intelligas , quam iubstantiam intellectu & voluntate praedit4m. . t s. Realis definitio recentioribus est notio distincta , quae exponit rei definitar genesin , seu modum, quo seri vel formati potest . molfius ita eam definit: realis definitio est , quae exponit modum, quo aliquid fieri potest. Cons. LV. Lat. I. I94. Exempl. Sic. ex. gr. J olfius tristitiae definitionem realem suppeditat in dis bal. empir. Ian p. 47 C. cum eam definit per adestim , qui in nobis oritur ex opinione rei praesentis , quam nobis confuse , tamquam malum haud parvum repraesentamus. in hac enim definitione exponitur , quomodo oriatur in nobis tristitia, adeoque modum , quo fieri potest in nobis tristitia, explicat. Not. Dicitur alias haec definitio realis se itio ge nerica , quia rei genesin sive ortum , & causas ex

ponit .

. t 6. Definitiones nomidales sunt arbitrariae. Demonstri In definitione nominali recensentur attributa, rem definitam ab omnibus aliis rebus, in omni casu & tempore, distinguentia r74. in . Cum vero unius rei plura dentur attributa per princip. πι- raphis. patet , definitiones nominales a variis varie sermari polle , adeoque essis arbitrarias , sive , quod idem est , in cujusvis positum est arbitrio , quodnam ex pluribus atlibutis allegare vel st. Not. Potest quis aliud aliudve rei definitae attributum in definitione enumerare ; modo attributum

enumeratum s ἀ si ejusmodi , ut sussiciat ad rem definitam ab omnibus aliis rebus discernendam. a in

87쪽

. D u DEFIN Ilio I RUS: Sit attributum aliquod, .ex quo cetera, quae rei Jes nitar competunt , legitimo nexu deduci pollunt . Cave itaque , putes , alterum statim errare & labi , si non eadem decum definitione nominali laqrit usus. . 1r . Ex indole definitionis nominalis patet ;non omnia a; tributa & characteres , qui rei desilit ad

competunt, esse enumerandos ἰ modo ea recenseantur

praedicata, quae sussiciunt ad rem definitam ab omniabus aliis rebus discernendam, & ex quibus cetera deduci possunt.

sches. Cavendum verum est, ne existimemus, quem piam omnia ea rei attribui Vel negare prorsus , vel - in dubium vocare , quae in definitions non enumerantur . Contra hanc cautionam peccari iubinde video , cum controversias Wolfianas lego . Sic ex. gr.

eum molfius animam definit per substalitiam , quas sit praedita vi repraesentativa universi , pro situ corporis organici hanc definitionem ex eo capite imia pugnari memini , quia nulla in eadem mentio fit libertatis . Itaque molfium negant admittere libertatem animae, quia ipsa definitio animae libertatem nul lam adserat. De his plura coram.

a q. Ex his intelligi pq test

Cor. te. Omnia finita polle des niri realiter , quia omnia habent ortum, qui ortus investigari potest. Cor. β. Realem definitionem de Deo dari non polle . r. Ad realem desinitionem formandam tequiri, ut causas objecti inquiramus, ut , quid earum quaelibet ad hoc producendum contulerit , despici

Cor. Hinc patet , cui plurimarum rerum nullas habeamus definitiones realeS . Cum enim caulas &ortum plurimarum rerum ignoremus; mirum non est. multarum rerum nullas dari a nobis posse definitiones

. et 79. A definitione distere descriptio . Sicut iadefinitione notae charii eristicae enumerari dciant , quin suisiciua: ad rem definitam ab omnibus aliis re

88쪽

bus , in omni calii & tempore discernendam .iso.); ita contra in descriptione notae allegantur, quae rei descriptae non perpetuo & constanter , sed ad tempus competunt, ut adeo descriptio nihil aliud sit , quam notio rei disti iusta , incompleta oratione cxpresia. Exempl. Ex. gr. Si dico , atramentarium est vasculum ligneum si in mensa eonstitutum , & contio Dens liquorem nigrum , ducendis lineis & litteris

aptum tunc atramentarium describo . Notae enim h E atrament rio non perpetuo competunt . Descriptiones sunt individuorum ; quae autem definiuntur , abi racta ABnt , dc maxime in classe specierum constituuntur.

CAPUT IV. D. divisionibus.

OUemadmodum ens aliquod , ex plurhus partibus

compositum , generatim dividere dicimus , si si illud retiavimus in suas partes ; ita logice quoque ideam aliquam totalem, & plures determinatione; complectent dividere solemus , si illam resolvimus in ideas suas particulares . Universe itaque S generalius divisionem desnimus per resollitionem totius in partes suas . Id ipsum, quod dividitur & in partes suas distribuitur, dicitnr di istim . Ipsae autem partes, in quas divisum resolvitur dicuntur membra dividentia. Schol. Doctrinae de definitionibus subjungunt eum

Veteres tum. recentiorum nonnulli caput de divisionibus ; idque jure meritoque optimo . Divisiones enim nihil aliud sunt , quam definitiones nova' , secundum certas modificationes partium totius sormatae . Si ens aliquod compositum & extensum in . suas

89쪽

DE Divis IONIBUS.

stias partes resolvimus, tunc illa diviso dicitur pis Pa. Si vero iάeam aliquam universalem in suas particulares ideas ; si genus in suas species resolvimus : tune illa divisio nominatur mentalis sive logica . De qua in praesenti eapite . Num & quale discrimen inter divisionem, di instionem & partitionem reperiatur, uberius coram definietur. . x8t. Divisio a numero membrorum dividentium diversas fortitur denominationes . Quae duobus constat membris , dicitur bimembris sive Dichotamia ; quae tribus constat membris appellatur tri- membris leu Trichotomia , quae quatuor habet membra dicitur quatrimembris sive Tetrachommia ; &sie porro. . :

Not. Exempla dishotomias, trichotomias, tetrach tomias adieram in ipsis lectionibus. β. 121. Si membra dividentia dividimus rursus In novas partes dicimur subdividere. Exempl. Ex. gr. Cum conscientia dividitur in rectam & erroneam : tecta autem conscientia distinguitur in certam & probabilem , subdividere dicimur . Quid sit condiviso , apparebit ex iis , quae in

recitationibus hoc loro adseram. β. 18 3. Cum divisionem , esse totius sive composti resolutionem in suas partes, dixerimus rgo. zpatet , ut est compositum , sive totum , ita quoque esse ejus divisonem . Iam vero cum totum variis sub relationibus considerari possit , oriuntur hinc vastae species divisionis. Exempl. I. Totum universis sive genus in speciere suas dividitur , e. g. animal est vel homo , vel brutum . a. Totum essentiale id partes essentiales disiciss , e. gr. homo dividitur in animam & corpus . 3. Totum instegrais seu corporeum dividitur in partes suas quantitativas , e gr. corpus humanum dispescitur in caput, truncum & artus reliquos . 4. Totum potestativum , sive. quod constat variis

potentiis , sive facultatibus s. dividitur in suas realitates

90쪽

DE Diu Isso Nisus. Tytates , e. gr. anima in Varias facultates , veru grato senilis Imaginationem , memoriam , .attentionem ,

abstractionem , dic. Addunt hic philolophi divisionem subiecti in sua accidentia seu modos , ex. gr. omnis. homo est vel pius , vel impius , item accidentis per sua subjecti , e. gr. poena aeterna est vesdiabolorum , vel hominum damnatorum ἰ porro effectus. per suas causas, e. gr. religionis ebristianae impugnatio alia ex ignorantia, alia ex malitia est; causae denique per suos electus , e. gr. aliud verborum Dei hominum mentes terret , ut lex , aliud easdeni solatur , ut evangelium . Res aliqua ctiam per obj

cta sua distribuitur, e .gr. aliud gaudium est ob creatums, aliud ob Deum. s. I 84. Membra dividentia , simul sumta , debent esse adaequata diviso , L e. divisum nec plus , nedminus complectitur , quam omnia membra dividentia simul. Der Ur. Divisium consideratur ut totum ; membra autem dividentia ut pastes simul sumtae β. 18o. in cum .autem Omnes partes debeant esse aequales toti per princ. intolog. membra dividentia debent quoque adaequare divisum ; sive divisum nec plus , nec minus complectatur , quam omnia membra dividentia simul sumta . sebes. Alii ' hanc propositionem ita enunciant 2 'Membra divisionis debent exhaurire totum diviseum .

Alii ita .r Ditisam is membra ditidentia , sub disjunctione simul sumta , debent esse reciproca . Falsa

hinc divisio Esset , si omne. animal distingueres ita hominem , brutum & plantam . Divisum enim minus contineret , quam omnia membra dividentia se mul sumta . Planta enim non eontinetur sub conceptu animalis . Ceterae regulas bonae divisionis comtinentur his positionibus : Μembra dividentia , bi e pugneut , nec unum eorum debet continere alterum . Haec regula a nonnullis Logicorum ita proponitur Membra dividentia nunquam coincidere debent . Com

SEARCH

MENU NAVIGATION