장음표시 사용
131쪽
Ad Ilerodem missus illuditur .
Condemnatio tua, Christe , Maior iniquitas est, Quam ut illam unicum rapere forum possit: Α sacro ad profanum reiiceris, Ut utriusque iudicem agere In utroque Reus edisceres . Non miraberis post hae De Iudieijs querelas pauperum , Qui eorum expertus in Iudiciis sortunam es . Causa minime quaestuosa, 'Non inuenit in tam multiplici Curia Cognitorem. A foro suo,& Sacerdos,& Praetor Reum exeludit Cui omnis inest innocentia, nulla petunia . Ditioni suae subditum Bene te non norat Pilatus, Nisi mox nequiori Domino subditum credidisset .i Haereditaria Herodi odia tua sunt A patre hausit, ut & videre te cupiat sEt illudere. Et illust ille te plane sIn eo vel maxime , Quod cum tuam tibi vocem sIoannem videlicet, ademisset ,Αdhue a te responsum exigeret. Lupum quia videras, Agnus taces. Expectanti monitia
Non habes quod maius obijcias De
132쪽
Deo misero, verbo muto Pascendis Aulae olijs natus non es; Vtpote qui omnium utilitatem intendis, Nullius admirationem . Reges ridiculi tui sunt, Non tu Regum.
De te illi semel , Tu de illis semper fabulas dabis ,
Ut assidue Iudas in orbe terrarum. Hystrionicus nunquam extitit lusus tuus .
Homicidam homo mitissimus In Colloquii communionem non recipis, Mauis ab eo credi fatuus, Quam parum opportune festiuus: Transfiguras te iterum in veste alba; Supplet color iste Patronum ;Τuam describit Innocentiam cum illudit ;Atratum te tam bona causa non patitur: Candidatus Crucis Accusari de illius ambitu potes, . Condonas exercitui, Quod te negligat; In Herodis enim aula iam nosti, Plus aliquid Regis exempla posse , Quam Dea.
133쪽
Matth. 27. Marc. I . Luc. 23. D. I 8.
Excedit promissa sua Deus in donise
Pacem promisit bonae voluntatis hominibus, a. Dedit& malae. Pilato,& Herodi odia omnia Mitissimae Maiestatis excussit aspectus.
Cum utrique antea In nullo conuenire se crederent,
Ea die in eo agnouere se similes, Quod utrique plurimi facerent homines , Nihili Deum. Ita impios
Qui verae amicitiae capaces non sunt, Solius conciliat improbitatis affinitas ;Amici non aliter ,s Quam quia idem omnibus Inimicus opponitur Deus. Exiguntur a Pilato Carnificis partes, non iudicis, Ad quem Reus non iudicandus, Sed crucifigendus adducitur. Fatigatus accusatorum clamoribus Haeret in silentio Rei. Extorquet ab eo responsum , Dum intumescit deceptus. Vel cum captiuus foret Superbis restitit Deus ;Laudantem se a potestate non sua Corripuit:
134쪽
- ιον Et quo leuius assuetum palponibus
Hominem Pungeret admonitio , Ab innato studio veritatis , Fiduciam excusauit . Miratus Aulicus est nomen nouum , Qui consueuerat inter Principes, Veritatis ne definitionem quidem audierat .
In tam odiosum mundo munus venire Inuenit malus discipulus Optimum praeceptorem ;Cuius tamen , interrogatione contentus, Non sustinuit expectare responsum a Ut pote qui more multorum Videri vellet veritatis auidus , Cum non esset. Doctrinam suam positus in schola non sua Dedignatus est explicare. Enodationem arcani Dogmatis In Crucis Cathedram distulit , Et taciturnitate suos docuisse contentus
Non esse veritati locum in Aula . Vbi Adulatio omnia est . EI
135쪽
Flagellis caeditur ad columnam .
Mirum erat si sub tumido iudice
Ossendit in LatroneS , Vel ipso Praetoris in Atrio, Viator Deus; Nudatur vestibus suis , Semivivus & ipse Plagis impositis relinquendus. Sitiens iam non aquam , sed sanguinem Populus Moysis, Virgis iterum Consequentem se Petram sollicitat. Vteistitur illa beneficio vulnus , Et plagis petita dat statebras Quales amauit. Librum situm scriptum intus, & soris Deus quoque ipse Censurae hominum
Ad eolumnam exponit Bene nunc assiduo lectore frangatur , Quando quod in ea affixum est verbum , Arcana Dei omnia continet, Diruite , Scythar, COIumnam
Ex PyIadis , & orestis historia Ueri Magistram Amoris ;Nobiliora suae Charitatis emblemata Ad eruditionem omnium gentium In Columna era statuit Deus . Amorem naetu Eurauheum Alcides noster, Nullam sibi indulgeri ab eo sentiens
136쪽
IrrVbi alius, non plus ultra , descrIpsit. Fabulosa Virtus, se elaudi terminis passa est . Quod pati vera non potuit. Monstrum fuerat lapsum Mundum Sine columnis erigi, Et a Pharaone duriori Meliorem Dei Populum eripi, Quin et index itineris
Sua etiam Columna praeiret . Timeat templo suo Dagon a Sampson alter Columnas amplexus
Hostium tuorum ruina sepelire se praeparat . Quam non mitior Lictoribus Iudex est , Qui vel in ipsa crudelis
Clementia, Hoc unum punit in Reo , Quod nullam in eo causam inuenit ;In foro nequitiae Fuit semper innocentia summum crimen . Qui te tamen, mi IESU, Ex ore iudicet tuo , credat Te saxo alligatum Promethei poenas luere , Quod & ipse , te teste , Ignem venisti mittere in terram.
137쪽
In Regno Patientia Non aliud coronat , quam quod cruciat . Spinarum Deum finxerint Ethnici, Fecere Iudaei. Ex radijs nouam speciem Diuinitatis Intelliges,
, , Viarum Curator Moras itinerantium praecavens,
Impedimenta pedum in capite sepelit. Quidni Arbores Rhamnum olim in Regem eligerent, Tanto quandoque sessurum in vertiee Colligamus de Spinis Uuas, Ex quo vepres inoculantur in Vite , Labile unicum Christi Regnum non qst ;Illius unius corona radices habet, Ita robuste mauilli, quam venuste regnare . Initiandus in Dolorum arte Magister , Post examen seuerius laureatur Arundinea tamen Rude donatur , Ne grauis cuipiam disciplinam eius accideret Qui linguam nequam audierat,
Debuit de ptiescripto Sapientis Spinis aures sepire sine phaleris videri Veritas amat y
Sontes mauult tolerare , Quam frondes.sepire vineam suam venit Bonus Agricola, Colligi t undequaque maceriem sepium,
138쪽
Id unum stupens , ac dolens , Quod terra etiam, Quae maledicta non fuerat, Spinas ferret. Coronaris deuota lacri scio victima ;At quia Luxuria hominum omni iam rosas legit ex horto , Solae tibi spinae supersunt. Sub ludicro palliastro
Ad quod natus su eras Τe negare non ausus , Quod nullus tibi inuideat Regnum ambis. Meliore utique dignuS , Nisi hoc ipsum secisses omnium optimum , Quod omni accepta a Patre optIone Elegilli tuis, ac tibi.
Ostenditur populo, & exsibilatur.
Matth-7. Marc. I s. Luc. 23. D. I9.
Inter Milites quies esse quae potuit Deo Pacis Perierat illi plurimum de laude patientiae Nisi quae armatis licent toleravisset. Duriores illos expertus est serro suo, Crudeles Ludiones hilarauit illusus . Suis eos deseriptos sibi vidit in donis a Leues agnouit ex Arundine. Cruentos ex purpura sM
139쪽
Matth. 27. Marc. Is . Luc. 23. D. I9. 4
In Regno Patientiae Non aliud coronat , quam quod cruciat. Spinarum Deum finxerint Ethnici , Fecere Iudaei. Ex radijs p ouam speciem Diuinitatis Intelliges,
, , Viarum Curator Moras itinerantium praecavens,' Impedimenta pedum in capite sepelit . Quidni Arbores Rhamnum olim in Regem eligerent, Tanto quandoque sessurum in zertiee Θ Colligamus de Spinis Uuas Ex quo vepres inoculantur in Vite , 'Labile unicum Christi Regnum non etsi a
Illius unius corona radices habet, Ita robuste mauult, quam venuste regnare. Initiandus in Dolorum arte Magister , Post examen seuerius laureatur Arundinea tamen Rude donatur ,
Ne grauis cuipiam disciplinam eius accideret , Qui linguam nequam audierat, Debuit de praescripto Sapientis Spinis aures sepire Sine phaleris videri Veritas amat 9 Sentes mauult tole*are Quam frondes.sepire vineam suam venit Bonus Agricola, Colligi t undequaque maceriem sepium ,
140쪽
1d unu in stupens , ac dolens , Quod terra etiam, Quae maledicta non fuerat, Spinas ferret. Coronaris deuota lacrificio victima ;At quia Luxuria hominum Omni iam rosas legit ex horto , Solae tibi spinae supersunt. Sub ludicro palliastro
Ad quod natus fueras Τe negare non au sus, Quod nullus tibi inuideat Regnum ambis. Meliore utique dignus , Nisi hoc ipsum secisses omnium optimum . Quod omni accepta a Patre optIone Elegisti tuis , ac tibi.
Ostenditur populo, & exsibilatur.
Matth. 7. Marc. Is . Luc. 23. D. I9.
Inter Milites quies esse quae potuit Deo Pacis Perierat illi plurimum de laude patientiae , Nisi quae armatis licent toleravisset. Duriores illos expertus est serro suo, Crudeles Ludiones hilarauit illusus . Suis eos deseriptos sibi vidit in donis a
