장음표시 사용
141쪽
Rapaces ex Spina. 'Nobilis actor serati scenae seruiens. Dum ageret Regem , Tributi nomine alapas colligit , & stomata: Apud talem populum scierat Sola haec abundare. Gratulationes ludicras de vero Regno Consentientis in mortem tacitus excipit. Spectari iam vult, non audiri, Quia pro una lingua tacente Mille loquuntur in eo vulnera.
Agit Pilatus in desiderii huius interpretem ,
Eum soras edueens Improperat caecitatem spectantibus,
Quibus describit illud ipsum , quod obsieit:
Ne credatur congeries vulnerum ,
Occurritur oculorum errori , Irritatur spectaculo illo barbari s , Non expletur rApud praeoccupatos ab ira Non inuenit miseratio locum. Cruorem, quem auent conculcare
supra se postulant, Et quo tanti poena steteris Maneat in plures , Ipsa posteritas culpae vocatur in partem. Non sufficit timor infelix Liberare, aut se a molestia , Aut innocentiam a pina . An non illi isitur . . Omni iure ceIata definitis Ueritatis , Qui ita parum patrocinari cognitae posset Homo Bulla Ad primos vulgi stactus est flatus.
142쪽
ras litus illieo Deum est , Cum sibi Caesarem , Plebemque proposuit ἰ
Abiit in accusatorum perfidiam , . Quam damnauerat Ita omnis suit illi ratio furoris alieni , Nulla muneris sui.
Posthabetur Barrabae , & eondemnatur, Matth. II. Marc. I s. Luc-D. I Aptare legibus popularem vesaniam sperare nemo potuit , nisi vesanias. Suetus attendere quae placerem alijs, Non quae se decerent, Fatilitate erudeli Perdidit semetipsum, & Deum. Cautus ut estet, ae solers, Ne ipse quidem duobus, ν Seruire Dominis potuit; In eo venia non dignus Quod deteriorem reueritus , Meliorem eontempsit: Pilato vigilanti non audent Consilia pr clara se sistere. Ad illum non nisi per Vxoris somnia veniunt. Terretur hare visis ιMagis ille tamen auditis. Plane frater mortis est sopor Imminentem Sorori
143쪽
Aut differre. At male monetur caecus per visa ,
Et apud Impios Quaelibet Dei monita somnia sunt. Miseri Principes, Quos Magistratuum falsa modestia
--Τam saepe populis contemnendos exponit. Et, tu Caesaris amicum te dixeris ,
Qui metu tuo nequiorem illum iudices , Quam ut placere illi valeat iusta decernens ΘAtqui senseras de Deo ipso nil melius, '. Qui ad datam ab eo legem Iudaeos dimitteregrie si posset per illam licere Innocentis Oppressio, Quae non licebat per suam.
At popularis aurae eaptator , Ita quos places attendis Vt quem plectas non videas. Insontis merita oppositis Barrabae sceleribus iuuas, Non feliciore consilio , quam euentus In eo plurimum iniurius causae tam bonae,
Quod eam nisi compositam pessimae
Videri venia dignam non crederes. Impie, linguam absterge, non manus . Contractam labem aqua non eluit, Quam nec aeternus ignis purgabit. Cave te coactum excuses ;Memorem mendacem esse par est:
Iactasti te posse dimittere a Volens igitur perdidisti. ELori
144쪽
Matth. 27. Marc. I s. Luc. 23. D. I9.
Purpuram exue venturus ad Crucem ;Bene Regem non exprimis ' Τuo nondum fixus in Throno.Quid tibi eum Arundineo sceptro commune rIllo abiecto Crucem assume ;Grauior ut haec sit, erit & gratior , Eani si tuleris. Rependet beneficium , cum te seret,
Tuas iterum vestes induere , Mariae labori venerationem hane debes , Ut quamdiu non elegeris nudus incedere
In die praesertim desponsationis tuae
Alia tegumenta non quaeraS. Recusare sarcinam nescis , Quae tuos beat amoreS , Dum grauat humeros.
Illi tamen impar serendae ζ ΓRo ipso, quo releuaris , labore torqueris. Gravat te beneficium , Quod extorquetur inuito.. Condonanda tamen Rustieitas De Villa venienti. Condonandus & horror feralis ligni: Odere Crucem homines; Nimirum fures sunta, & Latrones, Agnoscit sudoris tui pretium obuia Berenice e Nobiles sordes in linteo colligit, In quo , & accipit vultum tuum. Extare ubique volueras Dolorum tuorum
145쪽
Imaginem subi illos non potes in animis , Pingis in telis. Erant lim artis tuae rudimenta sindonem facere perdiscentis . Expertus te Primum es Respondens Agabato a Nunc tanti operit molitioni iam pruximul Non ultra delineandi ,
Quae tolerantem iniurira lugeat , Cum lugere magis debuerit inferentes a Totas tibi lacrymas impendi non vis . Aliis miseris huius cedis partem solati j , Damna non passurus fortassis luseri tua. Nisi ipsa etiam vostra essent. Sed colorandi peritiam probas. Agunt nondum mortuo Prificas
Piae mulieres a Histrationem tamen non audis ,
Nudatur vestibul. Muth. 7. Marc. I s. LM. 23. D. Isa; Ex quo se ipsum
Suprema deglutitur in Coena , Concepto igne sebricitat Amor meus sCqnaculi vel capacissimi Iam non serens angustias, In horti aperta respiraturus prosilite , Et iterata toties emissione sanguini Expertus ardorem non minui ,
146쪽
Tegumentis abiectis duro reclinatus in strat Frigidiorem in Monte Aerem nudus captat.
Supremam euocattis ad luctam , Omne de se spoliunrhostibus adempturus, Impedimenta vestium exuit: Miserata Nuditatem Parentis sui Natura est Inuoluere illum tenebris studuit. Tantas tamen illi esse nou patitur Quin clare cernere vel ad illas non liceat , Furem se quamuis creditum Nihil a tellure asportare se tamen , Ptieter Clauos, & Uepres , Cum alioqui , te ste Matre , quae aderat , Qualis venerat, talis abiret. Ad Nundinas Rirumnarum suarum Coacto Mundo.
Ambitione quadam miseriae Ne unum quidem de acceptis verberibus Passus est tegi . Ne possedargui minus honorifice sensisse De sui pretio sanguinis :Illi si purpuram quamlibet praetulisset a Prae illo, vel cum Rex Credi potissimum vellet,
Omne aliud paludamentum contempsit. Baptizandus Baprismo , Quo tamdiu ambierat baptirari, Ad noui delicias balnei Nuditate se praeparat. Mortis suae studiam in Lictoribus ,
Quia conueniebat cum suo , Datis munerat vestibus a Scindi tamen illas non vult sHinc etiam probaturuβQuam
147쪽
Ito Quam amaret integritatem in moribus. Qui eam ne laedi quidem Pateretur in vestibus. 9 Reuixisse Innocentiae Sqculum Mundus credat, Quando Nouus Adam in Paradiso suo Iterum nudus incedit. l
Matth. 27. Marc. I S. Luc. 23. D. I p. Pandorae insortunio Mortales admoniti Didicere iam tandem Fugae libertatem non relinquere 4 Summis bonis.
Vnum nunc igitur nacti, in quo sunt omnia , Ut sit in mundo stabile , figunt. Felices si scierint 4ua hute alligare via , ne fluctuentis Demersit Τiphin nostrum tempestas a
Adhaeret ligno Naufragus , Et in eo Brachia Τ γQuasi nataturus eXtendit. Cum omnia dederit ei Pater in manus sRetinere illum quidpiam velle ne crederes a Stringere illas ne posset. Clavo voluit prohiberi. . Ita tenaces Prodigus Ne in compressa quidemi Imitari potuit manu.
148쪽
Obseerantis in morem extendens brachia sigi illa vult, Cessaturum illum , ut Moysen
Ex defatigatione ne putes. Vbi cubet in meridie Vltra Sponsa non quaerat 3 Hora sexta, Quo sit aeger reci inatus in strato perdidicit. In eo ille ad horam v R. Nonam se torquens Cum ne nox quidem superinducta Conciliaret soporem , Memor tandem Cervicalis Quo Ioannes erat usus in Cena , Supra pectus & ipse recubuit suum . Qui audierant
Futurum ut omnia traheret elatus a terra , Nisi clauis manus impediant , Securos se ab earum rapacitate non credunt Antiquaturus decretum Deus , Quod erat contra nos ,
Ut de Ligno Vitae Tuto iam comedere homini lictat Eum illi fructum appendit,
Ex quo , nisi te nutrias, moriaris. Militares animos Pax nostra concepit φErecto Labaro otiari iam suos prohibet , Non aliud ijs scutum e3 hibens, Quam id ipsum, quod signum est . Felix, qui vel in hoc, vel cum hoc , E Bello redierit. Quod Deus coniunxit, homo ne separa: Affxa sal iis tua Cruci est, Salutem sine Cruce ne spera .
149쪽
ε .Rex Iu daeorum inscribitur Matth. 27. ε --2 3- D. 19.
Clim caetera omnia mLubens hominibus cesseris , Auidissimus A rumnarum ' , , unam tibi Crucem reseruans Non contentus Pedum positione Possessionem eius adusse , 'Eidem nominis tui mutionem assigis. Illam tibi vix ullus invideat , Quam ita oneroso possides titulo . Condimentum aliquod Doloribus tuis quaerens . Suavitate Nominis tui Nullum Opportunius inuenisti.
Admouisti illud propius aegro capiti , Et eo quasi galea usus
Irato opposuisti te coelo: , Ussicinam summus Archiater aperiens aQuo inueniri commodius possit Illi Hieroglyphicum Salutis appendis. Abire, ut lubet, potes ad Patrem a Patentes habes ab hominibus litteras Quibus quam egregie opus tuum impleueris
Propugnaturus Crucis in Cathedra Theses tuas solio sit libera omnibus arguendi facultas , Earum publice proponis epitomen , Impugnauit extremam partem Iudaeus et Qui te Rege agnito
150쪽
. . DI Inanem de nomine quaestionem Dignatus responso non es ;Illam ipse irrisit litis praeses Pilatus , Videre nesciens In quo posset Cavillator distinguere , Ab eo quod Veritas diceret, id quod esset Nobile Symbolum veri Amoris expositus, Lectorem ne lateant in te reconditi sensus Haebraica , Graeca , & Latina Elucidaris Epigraphe.' Sapit haec stylum tuum; 1llam Pilatus dictante te scripsit a Voluisti tamen illum
Ante manus abluere , Quo demum minus impurus Nomen Sanctissi naum attrectaret.
superauerat hominum fidem Charitas tua . Ne suis quidem ullus crederet oculis Potuisse pro Ingratis tanta te pati ;Nisi scripti publici auctoritas
Extorqueret assensum.. Tuus in te aspectus non est;
Suppleri illum affixione nominis iubes a Quia nulli bi minus ignorari vis, Quam in Cruce. N.
