Aloysii Iuglaris Niciensis ... Christus Iesus, hoc est elogiorum. Pars prima secunda, diuina continens

발행: 1680년

분량: 238페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

In publieo totius orbis Iustitio i

Unicum non cessauerat Dei forum. Extremum diem Suspicantur ex signis Mortui , Et tuba nond um audita nouissima Iam resurgunt. Perire Deum posse non crederent , Nisi iterum viverent, ut viderent. Aterni Spolium Pontificis, Vel a tumulis latrones excivit. Suffecit rapinis haereditas. De Spiritu oris eius omnes accepimus . Iam non Solus Adamas , Sed saxa quaelibet Agni Cruore franguntur: Solem Nostrum Hodie primum tenebrae comprehenderunt. Mirare modestiam funeris, In quo ne publicas quidem Coeli faces admisit.

Agit Auctori suo

Natura Praeficam, Eclogarium Mundus , Suetus virtutem exercere Viventem Lugere Mortuam.

182쪽

ELOGIUM LXXVI.

Ex aperto mortui latere manat sanguis, R

aqua . D. cap. 29.

Vbi eam c si populo eredimus

Coecus miles inuenit ,

Ibi profugam latuisse diem ne dubita

Ad tam conspicuae spectaculum Charitatis Sine oculis neminem adeste vult Deus . Quae fuit in illo probrorum ambitio lDedecora sua Ne ipsis quidem tegi passus est carcis. Elatus in Cathedram Veri Magister Amoris , Idiomate amantium posthac loquuturus , Ore clauso , Cor aperit . Fideliorem interpretem Doctrina cordi itin hactenus non inuenit. An plane loquatur ex Corde Nouum guttur interroga. Officinam in Petra Faber Amor iam habet, Vbi tela producat sua . Importuosum iam non sit Caeli littus Ex quo talis eo Nauigantibus sinus patet. Conciliato sibi per mortem Mundo Amico iam , & non seruo ,

Vel ipsa pectoris sui pandit arcana . Vbi quasi parturiens exclamallet, Quos in lucem edideiat filios

Lactaturus suammillam Cordis aperuit. Ex laboris vehementia Solutum in sudorem Cor est , ηι 2. G In

183쪽

I46 Inde lacus iste coaluit

Prosecerat dolor eius in poena ;Qualis sudor in horto filuxit ex corpore Talis in Cruce manavit ex Corde. . Detectus ibi fons est , ' Vnde manabant in oculos fletus. Lacrimarum Nobilis institor , In Gazophy lacio cordis sui, Non alias merces visus est custodisse , Cum flere adhuc multa volentem Spiritus defecisset . auos iam non posset dare fetus ex lumine

Dedit ex vulnere. Ita hoc voluerat nouo argumento Probatum , Calamitates Mortalium Se plane miseratum ex Corde is Agnosce ex adhibito aquarum remedio Vim ArdoriS.

Igne Patris, quem condebat in suur , Orbem Uniuersum incenderat Secundus Phaeton ;Nisi & ipse provide Mersus esset in aquis.

184쪽

ELOGIUM LXXVII

Mortui pendentis in Cruce Mysteria. Hane in Insulam ,

Quae a terra in coelum soluentibus Prima occurrit, & unica, Reus nimiae charitatis Deportatus est Deus.

Aliter ab Hominibus Quibus ita ex animo adhaeserat , Auelli non poterat. ExiI ij tamen sui moerore tabescens Describens nutu capitis vota Cordis A tellure ne totus abesset . Eo , unde fugatum Corpus fuerat, Emisit Spiritum. Nudus Amorem exprimens, Non iam puerum, sed Adultum , Ipse sibi Arcus , & missile , .... - Expugnare Coelum volentibus Machinam offert. , Supra conditionem suam elatos homines, .Quia non inuenerat in tellure

Venatur in Aere. -

Demissionis Μagister, Quod ita supra coeteros emineat

Ne mireri S.

Contorta in nos fulmina . Captat Excel sus. Hare illi unica ascendendi eatra . Appensus , & ipse est in Statera , ' Et quia inuentus non est minus habens Firmatum est regnum eius.

185쪽

r 8 Amoris Extasim passiis Eleuatus & ipse in aerem est , Humani stimus Portitor Τransfretare in Coelum volentes De naui sua adhuc terrae finitima Sine Naulo vecturus inuitat. Aquila magnarum alarum Reptantes humi pullos Prouocat ad volandum, Prospecturus tamen Icaris suis Cautior Daedalus, Exemplo suo monet alta non sapere , Ascendit de terra sitienti . Hoc in Meteoris igneis Nobilissinium , Et sine alterius consortio luminisi Fuscato micans in aere, Solis, Astrorumque solatur absentiam. FVix , haeσsi te Phaenomena Fecerint Gymnosophistam.

E Cruce depositus tumulatur . MatIh. 27. Marc. I s. Luc II. D. I9.

Absoluta l bri vitae elucidatio est, Audito fine plausere discipuli ,

Descendere de Cathedra Magister potes, In Coeli finibus Non habes vltra quid queras , Ex quo Spiritus tuus apud Inferos est , Accede propius redituro ;Triumphanti non occurrisse

186쪽

Ιnurbanitas credi possit. Τua consessione decoctor , Qui omnia consummasses; In pudoris remedium

Nocte non contentus, quam seceras ,

Adhuc densiores tumuli tenebras quaeris , Seu te Crux nollet dimittere , Seu tu Crucem ;Inserenda utrique a Nicodemo vis suit , Tibi ut tua probra desereres a Illi, ut sua decora.

Dubitem An Crucis fueris auellendus a brachiis,

Nisi matris in brachia rediturus . De sinu Patris in suum olim ista te traxerat Quidni in eumdem te traheret De sinu Crucis pTanta fortuna naufragus eiectus ad littus Omnem penitus oblitus procellam es;

Adeo ut rediuiuus postridie Nescieris quae passias esses , Ni si memoriam

Abeuntes in Emmaus refricassent. Repuerascere visus es Matris iterum vinis exceptus ;Fuit haec infantia mortis tuae , Quae lactata Mariae lacrymis Immortalem usque adoleuit ad vitam . A mundissimis manibus In Syndone munda depositus ;Ne mortuus quidem toleras sordes , Sponsus sanguin mΤhalamum habiturus in tumulo Vndequaque pretiosam mortemPxetiosiorem essicis delibutus unguentis ,

187쪽

o Inter mortuos liber Adhuc institis ligari te pateris ;Non admissurus ad ostium lapidem , Nisi tecum sepulta mors esset, Quam ultra liberam nolles . Seductor vocatus Titulum hunc pro Epitaphio excipis , Nulla tibi magis laude placens, Quam quod ambulantes in tenebris Seduxi sies in viam lucis Sane Iudaea Maiorem nunc verbis tuis , Quam suis oculis fidem habet. Videt illa te mortuum , Et adhuc tamquam iam rediuiui sugam Custodit.

Epitaphium sepulto. Mortem quia vincere Christus potuit, Declinare contempsit. Sta Viator; Τua hoc saxo clauditur Via . Diem laboris sui Deus Tibi Sabbatum fecit Felleis lautit ijs

Vsque ad horam nonam meridiatus , Pa aecipitato in noctem die. Ne Sybaritam crederes di Si somno se daret ante Solem 1 Auersatus ubique mollitiem Saxeo sopitus in strato recubuit. a ,

188쪽

Ex quo tamen Iudaeorum inauguratus Rex est Dignitatis suae tenax Nulli iam sumptui parcit; Atque ita praeter Aloes , Myrrhaeque delicias , More Regio,

Excubitores admouet somno suo. Talem urnam mortuus exigens s Qualem uterum nondum natus ,

Vel in Sarcophago Qui nullum adhuc absumpserat , Innocentiam commendauit. Clauso supra se ostio solus , Quasi Arcanum quid meditetur, Terrae suae Mappam in lino delineat a Nauigaturis in .Coelum Hanc sciens suturam perutilem

Geographiam.

I umina sua expressurus per Umbras Artis testes exclusit; Illi una dumtaxat Mors comeS, Quae notare artem non potest , Quia caeca est. Syndone teste Habet ibi adhuc humorem , Vnde amplam rediuiuum in messem Exuberet. Cineres de illo ne cogita sIn centro suo Ignis Excrementa non habet.

Inclusus sensit, Advoluto ad Osfium lapide Tellurem ita dispositus Secum attollet in Coelum .

189쪽

3sa fTumuli loeum attende; Non Eremus , sed Hortus est.' P Corda Hominum In terrae Corde vestigat , . Ea ibi esse sciens , ubi & Τhesauri sunt, Inimicitias in se omnes Quod Christus interfecerit hinc cognosce , Mors & Uita Vno hoc se patiuntur in tumulo.

Sepultae Cruci Epitaphium.

Mortem perijsse qui dubitas, Habes hic telum , quo deleta est , Feretrum quo elata. In hoc Mari Magno Pyraticam exercentem Sagax bellator In tempestate corripuit, Et in hoc ipso Myoparone suo , In quo tam multas egerat praedas . Oppressit. Celebrauit ingenti Natura tripudio Inferias Mortis. Exiliere saxa prae gaudio μEi in Choreas excitata cadauera Τumulos reliquere.

Illaturi violentiam Coelo Ignotam Poliorcetis Machinam Inueni stis λ

190쪽

ri .

. I Is 3 Quae quia Adamantinas

Pulsare fores debuerat, Non Arietem , sed Agnurn retulit. Baculus Iacob

In mensuram omnem extentus Geometras nouos instituit ,

Qui soli & imas expiscari profunditates 3

Et veras venari altitudines sciant. Veri Athlantis victa ceruice e Ne meret in homines Cel uiri Hoc fulcro mundus indiguit, In Aibore Mortis Facta vitae insitio est ιRecisum ad hoc de radice Iesse Uirgultum , Et ab Agricola Patre Virginea inuolutum in terra. Vitiato agglutinatum est trunco . Diuinus Amor Τaedam profano non inuidet , Ex quo ignem suum, Quo salutares Mundum agat in furias , Τorri huic applicuit , Hercul is N ,stri Clatia , Qua creuerit ex radice vix scias. Ne omnem uni superbiam faceret , Diuisus pluribus honor est. Ara Miserationum Ex olea tota e ste debuerat ,

Nisi Uictoriarum officina Este debuisset ex Palma. Erudimini sub scientiae ligno, mortales νA quo vel ipse omni scius Deus Didicit aliquid , Paulo Teste.

SEARCH

MENU NAVIGATION