D. Aurelii Augustini ... Omnium operum tomus primus decimus quo Retractationum libri duo, variáque illius opuscula, ... continentur. Omnia vetustorum codicum collatione, ab innumeris mendis repurgata, ac summa fide pristino suo nitori restituta, nunc

발행: 1563년

분량: 1298페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

791쪽

D. Aug. de temp. Ser. CCLI.

mcis diebus, & in natalitiis sanctorum diuino studere cultuiqDominicum ergo diem Apostoli& Apostolici viri ideo resis. giosa solennitate habedum sanxerunt, quia in eodem redem-xat.18. ptor noster I mortuis resurrexit. Quique ideb dominicus appellatur,ut in eo a terrenis operibus vel mundi illecebris abstinentes, tantum diuinis cultibus serviamus, dantes scilicet diei huic honorem & reuerentiam, propter spem resurrectio'nis nostrae,quam habemus in illa. Nam sicut ipse dominus Iesus Christus & saluator resurrexit a mortuis, ita & nos resurrecturos in nouissimo die speramus. Apparet aute hunc etiam

cem t. in scripturis sanctis elle solennem. Ipse enim est primus dies seculi, in ipso formata sunt elemeta mundi, in ipso creati sunt angeli, in ipso quoque a mortuis resurrexit Christus, in ipso caelis spiritus sanctus super Apostolos descendit, manna in Exodi is eodem eremo primum de celo datum est. His enim speciebuyi ac talibus indiciis, dominica dies extat insignis. Ac ideo sancti doctores Ecclesiae decreuerunt omnem gloriam Iudaici sabbatismi in illam transserre,ut quod ipsi in figura,nos celebraremus in veritate : quia tunc erit requies nostra vera, quando resu rrectio fuerit perpetrata, & remuneratio in anima & co

pore simul persecta. Obsermemus ergo diem dominicam tratres, & sanctificemus illam, sicut antiquis praeceptum est de EMLio. sabbato, dicente legislatore. A vespere usque ad vel peram celebrabitis sabbata vestra, Videamus ne otium nostrumvanum

sit, sed a vespera diei sabbati usque in vesperam diei dominici

sequestrati a rurali opere.& ab omni negotio, solo diuino cultui vaccemus. Sic quoque sancti scamus rite sabbatum domisi, dicente domino, omne opus non facietis in eo. Veniat ergo cuicunque possibile sit ad vespertinam atque nocturnam celebrationem, & oret ibi in conuentu Ecclesiae pro peccatis suis Deum. Qui vero boc non possit,saltem in domo sua oret, re non negligat Deo soluere votum, ac reddere pensum seruitutis, In die vero nullus se a sacra missarum celebratione separet, neque otiolax quis domini remaneat, caeteris ad Ecclesiam pergςptibus neque in venatione se occupet. & diabolico mancipetur ossicio, circumvagando campos & sylvas, ct

M morem & cashinum. ore exaltans, non gemitum nec oratio.

nis verba ex intimo pectore ad Deum proferens. Adbuc quo

que quod detestabiliu est, ad am aliqui veniqntes non trant, non insisti in precibu n expectant cum silentio sanct

792쪽

Dom. xxv.post Trinitatis, Ser.I. 733

sanctarum missarum celebrationem, sed quando lectiones diuinae intus leguntur, tune ipsi soris aut causas dicere, aut diuersis student calumniis impugnare, aut videlicet in alea vel in iocis inutilibus insudare. Aliquoties enim, quod peius est, aliqui nimia iracundia succenduntur, & amarissime rixantur, ita ut armis se vel sustibus alterutrum impetant, & saepe homicidium perpetrent, & hoc ab illis maxime fit, qui pleni inuidia & odio, diabolo ductore, in conuentum Ecclesiae per- .gunt, non ut semetipsos adiuuent, sed ut alios laedant. Tales etiam si homicidio ibi pereunt, aut subita morte rapiuntur, quo aliὶs, nisi cum ipso, cuius secuti sunt vestigia, vadunt in aeterna tormenta Nolite haec facere fratres mei, nolite vos- EDef. metipsos decipere, nolite in conuentu vestro locum dare diabolo, sed magis vosmetipsos praeparate hospitium Christo. Non ergo foris sabulis, sed intus psalmodiae dc orationibus studete. Nolite inuicem in Ecclesia verbosaii, sed quieti estote. Sunt enim plurimi, & praecipue pleraeque mulieres, quae ita in Ecclesia garriunt, ita verbosantur, ut lectiones diuinas

nec ipsae udiant, nec alios audire permittant. Nunquid talis nyentus cu m tali ordine in domo Dei debet seri, aut taliter decet in conspectu Dei & sanctorum angelorum eius assistere 3 Adhuc quoque, quod valde dolendum est. conqueri vobiscum volo,quia sunt aliqui,& maxime potentes istius mundi, cum veniunt ad Ecclesiam, non sunt deuoti ad laudes Dei celebrandas sed cogunt presbyterum ut abbreviet missam,&ad eorum libitum cantet, nec ei licet morem ecclesiasticum sequi propter illorum gulam & auaratiam, quatenus unus

punctus diei ad Dei officium ,& reliquum diurnum 'aesum

cum nocte simul ad eorum deputetur voluptates. Nolite fratres mei dilectissimi haee facere, nolite haec facientibus eo sentire, quia non solum qui haec faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus pereunt. Ante omnia ergo causas ins stiuitatibus nolite dicere, neque audire, sed alio tempore, &cum iustitiae nec munera accipiendo subuertatis iusta iudicia , quia secundum domini sententiam. Quocunque iudicio Icat. . iudicaueritis, iudicabitur de vobis. Nullus se vestium inebriet, quia ebrius insano simillimus est. Nolite in hominibus bibendo nomina vestra delere de caelo.Sunt quidem multi, quod peius est, qui non solum seipsos inebriant, sed etiam alios cogunt & adiurant,ut amplius quam expedit bibant, &inde δ

793쪽

73 D. Aug. de temp. sen C C LII.

inde sepe inter eos nascuntur turpia & homicidia. NunquHperpenditis fratres, cuius isti in noc sequantur voluntatem i. cor. 6. Ebriosi enim, ait Apostolus, & homicidae regnum Dei no ponsidebunt. Obsecro vos dilectissimi patres & matres, fratres Scsorores, per nomen domini nostri Iesu Christi,& per regnum venturum eius ac iudicium,ut subtrahatis vos ab omni homine ambulante inordinate, & digni ambuletis vocatione qua nes 3. vocati estis,nec negligatis honorem vestrum. neque parui pendatis redemptionem quae est in Christo Iesu. Fili j Dei nuncupati estis quia verus filius Dei vos liberauit. studete bonis moribus tanto parenti placere, quatenus vos non ut nequissimos seruos perpetuam tradat ad poenam, sed ut charissimos filios supernam ducat ad patriam , ut sitis cohaeredes fili j eius Iesu Christi, cum quo uiuit regnat Deus in unitate spiritus Δωcti,per omnia secula seculorum, Amen.

Iu auniuersar:o de Aciitionis Ee. I sae ver altaris, Sermo I.

Votiescunque fratres charissimi altaris, vel templi festivi tatem colimus, si fideliter, ac diligenter attendimus, e sancte ac iuste vivimus quicquid in templis manufactis agitur totum in nobis spirit li aedificatione completur. Non enim mentitus est ille qui di- . I. r.3. xit , Temptu enim Dei sanctum est quod estis vos Et iterum,

G 6. Nestitis quia corpora vestra templum sunt spiritus sancti qui in vobis est 3 Et ideo fratres charissimi,quia nullis praecedentibus meriti per gratiam Dei meruimus fieri templum Dei,

quantum possumas cum ipsius adiutorio laboremus,ne dominus noster in templo suo. hoc est, in nobis ipsis inueniat quod oculos suae maiestatis offendata sed habitaculum eordis nostricvacuetur vitiis & virtutibus repleatur,claudatur diabolo,&aprriatur Christo , & ita laboremus ut nobis bonorum operum clauibus ianuam regni eaelestis aperire possimus. sicut enim malis operibus quasi quibusdam seris, ae vectibus vitae nobis ianua clauditur,ita absque dubio bonis operibus aperiatur. qt ideo fratres charissimi,unusqui': consideret conscie tiam suam . . e quando se aliquo crimine vulnςratum esse cognouerit,prius orationibus, ieiuniis vel eleemosynis studeat mundate conscientiam suam, & sic Eucharistiam praesumat accipere. Si enim agnoscens reatum suum,ipse se a diuino altari subtraxerit, cito ad indulgentiam diuina misericordiae petraea

794쪽

Inania lucrsario dedi c. templi, Ser. I. 73s

perueniet. inua licui qui se exaltat hu mi liabitur, ita econtra-mo,qui se humiliat exaltabitur. Qui enim sicut dixi,agnosces Lucae I . reatum suum,ipse se humiliter ab altari Ecclesiae pro emenda- ω it. tione vitae remouere voluerit, ab aeterno illo S caelesti conui- oro excommunicari penitus non timebit. Rogo vos fratres, diligenter attendite, si ad mensam cuiuscunque potentis hominis neino praesumit cum vestibus conscissis , di inquinatis accedere, quanto magis a conuiuio aeterni regis, id est, ab altari domini debet se unusquisq; inuidiae vel odi j veneno percussus,iracundiae furore repletus, cum reuerentia,& humilitate subtrahere, propter illud quod scriptum est, Vade prius Icati. s. reconciliare fratri tuo, & tunc veniens offeres munus tuum. 22. Et iterum, A mice quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem' sic enim habet textus euangelicae lectionis, quod quidam fecerit nuptias filio suo, & intrauerit ut videret simul Tecumbentes , Sividens ibi hominem non habentem vestem nuptialem, dixit ad eum, Amice quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem Et illo obmutescente, lixit ministris, Ligate illi manus & pedes, di proiicite eum in tenebras exteriores,ibi erit flatus & stridor dentium. Ecce qualem sententiam merebitur audire qui ad conuiuium nuptiale, id est, ad altare domini, aut ebriosus aut adulter, aut odium in corde retinens praesumit accedere Auertat hoc Deus 1 nobis fratres charissimi ,&concedat ut mala ista, aut nunquam velimus admittere, aut si admissa fuerint sine ulla mora poenitentia vel pace studeamus sanare, & largioribus eleemosynisse-stinemus abluere, ne sorte si cum peccatorum vulneribus ante tribunal aeterni iudieis venerimus, ab illa aeterna Ecclesia,& ab illa caelesti Hierusalem perpetua excommunicatione separemur.Considerate fiat res rogo vos,si hodie aliquis conuentu Ecclesit huius pro aliquo crimine proiiciatui seras, inquato dolore vel tribulatione erit anima sua λ Et si intolerabilis δolor est de illa ecclesia foras proiici,ubi ille qui proiicitur de manducare & bibere&cu hominibus loqui potest,& habet

spem ut iterum mereatur ad ecclesia reuocari: luantus putatis

dolor ille erit si aliquis pro criminib suis ab illa ecclesia quae

in cassis est,a conuentu angelorum vel sanctorum omniti congregatione fuerit separatus, cui nec hoc solii suis ciet ad poeianam quod soris proiicitur, sed insuper in tenebras ex teriores aeterno incendio concremandus excluditur ui enim in illa

795쪽

D. Aug. de temp. Ser. CCLI 1.

caelesti Hierusalem excommunicari metuerit, non solum hoc poene habebit quod nec manducare vel bibere poterit, sed etiam flammas insernales sustinebit, ubi est fletus S stridor σμεο dentium, ubi ululatus, lamentatio& poenitentia sine ullo remedio, ubi est vermis ille qui non moritur, & ignis qui nunquam extinguitur,ubi mors quaeritur.& non inuenitur.Qua re in inferno mors quaeritur,&non inuenitur Quia quibbus in hoc seculo vita offertur, & nolunt accipere, in inie no quaerunt mortem, dc non poterunt inuenire. Ubi erit nox

sine die, amaritudo sine duleedine,obscuritas sine lumine, binec diuitiae,nec parentes, nec coniuges, nec filij nec vicini piterunt subuenire,ubi nihil peccator inueniet, nisi quod de hoc seculo caste & iuste vivendo per eleemosynarum largitatem transmiserit. Haec ergo cogitantes fratres cbaxissimi, tam casti, e tam sobrij, & tam pacifici ad istud altare,Deo auxiliante

studeamus accedere, ut ab illo aeterno altari non mereamur

excludi.Qui enim ad istud altare casto corpore & mundo corde cum munda & securaco scientia venit, ad illud altare quod in caelis est scelici transmigratione perueniet. Ad extremum fratres charissimi non est graue nec laboriosum quod suggero, hoc dico quod vos frequenter facere aspicio. Omnes viri quando communicare desiderant, lauant manus suas, & omnes mulieres nitida exhibent linteamina ubi corpus Christi accipiant. Non est graue quod dico fratres, quo modo viri, lauant aqua manus suas, sic eleemosynis lavent conscientias suas. similiter & mulieres quo modo nitidum exhibet linte Ium ubi corpus Christi accipiant. sic corpus castum & cor msidum exhibeant, ut cum bona conscientia Christi saeramenta

susci piant. Rogo vos fratres, nunquid est aliquis qui in arca sordibus plena velit mittere vestem suam 3 Et si in arta sordibus plena vestis non mittitur pretiosa, qua fronte in anima quae peccatorum sordibus inquinatur, Christi eucharistia su. eipitur Et quia istis verissimis exeptis loqui ecepimus etiam& hoe quod non nostis insinuo. Non puto esse aliquem hominem qui in arca sua ubi pretiosas vestes habet repositas, aequiescat,aut carbone vivum aut qualemcunq; scintillam i eludere. Quare hoc fratres Quia timet ne comburantur u

stimenta quibus in festiuitate induitur. Rogo vos fratres,qui in area sua non vult scintillam ignis includere, quare in anima sua flammam iracundiae non timet accendere Sed quare hoc

796쪽

In anniuers dedici Tcmpli, Ser. II. 737

hoe fiat, manifeste D euidenter cognoscimus. Ideo enim in arcam ignem non mittimus, quia giligimus vestem nostram: flammam vero iracundia' ideo non ex inguimus,quia non sinIum non diligimus, sed etiam odio habemus animam nostram . secundum id quod scriptum est, Qui diligit iniquita--ro. tem, odit animam suam. st ideo narres charissimi, exempla ista attentiu ς cogitantes, arcellas interiores, id est, conscientias nostras quantum possumus cum Dei adiutorio custodire

diligentius studeamus, ut clim dies iudici j aduenerit, in illa

aeterna Se beata Ecclesia, ubi nunquam habitare poterit malus, unde nunquam exiturus est bonus, non cum pannis veteribus foras in tenebras exteriores exesuli appareamus, sed stola immortalitatis induti,castitatis vel iustitiae gemmis ornati, eleemosynarum luce vcstiti audire mereamur, Venite Atat. 1s.

benedicti patris mei percipite regnum. Et illud, Serve bone dc fidelis intra in gaudium domini tui. Ad quod gaudium nos dominus sua protectione perducat, Oui vivit & regnat in

secula seculorum, Amen. Fodem die Sermo II.

Ecte festa Ecclesiae eoi unr,qui se Ecclesiae filios esse sermo

recognoscunt. Haec enim omnium credentium ma CCLIII. ter est . qu π natos a morte regenerat ad salutem.

Haec est post synagogam quidem vocata. sed ante synagogam promissa. Haec enim iam in primo homine praefigurata est. Nam sicut ex Adae latere fabiicata est Eua, ita ex genes. r.

Christi corpore & vulnere redempta creuit Ecclesia. Haec in- Genes tra arcam diluuio exundante seruata,erucis beneficium de baptismatis m3 sterium praesignauit. Hanc Sara sterilis & despe- Genesir. rata in senectute unico pignore foecundata praecinit, quod Ecclesia unicum id est dilectissimum Deo populum seculo iam senescente progenuit. Hac est regina illa, de qua ad dominum dicitur, Astitit reginaadextris tuis in vestitu deaurato Tla I. 4.

circumamicta varietate id est,diuersarum circundata preci se decore virtutum Haec est illa regina, quae venit a partibus 3 Reiro. Aethiopiae audi re sapientiam Salomonis. Sed haec non tam ex una regis ite,quam ex uniuersis mundi partibus reges paritura conuenit. sicut etiam Euangelista commemorat: Regina I cri. Austri venit a finibus terres audire sapientiam salomonis. Venit Ecclesia ad redemptorem & eruditorem suum, ut de

stultitia erroris doctrinam perciperet veritatis. De quapi Aa

797쪽

738 D. Aug.de temp. Ser. C C LIII.

nius,sicut audiuimus regnorum scribit historia ita dicensae:

na Hierusalem cum multo comitatu & diuitias,

, . Ins

cum eamelis portantibus aromata, & aurum insinitum m

inis & gemmas pretiosas, venit ad Salomonem, & locuta eliei uniuersa quae habebat in corde suo. Ergo in figura reginae huius Ecclena venit ex gentibus. de a finibus terreimponens finem cupiditatibus vitiisque terrenis, ut audiret sapientiam. Salomonis,id est,ueri pacifici domini nostri Iesu Christi, qui fecit utraque unum, soluens inimicitias inter Deum & hominem in carne sita. Venit post veteres & profanas superilitiones audire di discere de fidei illuminatione& iudicio futuro,

τε ν io de animae immortalitate, de speresurrectionis& gloriae. Ve- nil ergo in Hierustalem cum multo comitatu, id eu, no a meum una tantum genre Iudaeorum,ssicut prius synagoga lotos habuit Hebraeos, ted totius mundi gentibus diuers1lque nationibus. Venit ergo exhibes munera digna Christo urum αRemmas pretiosas, & hoc camelis portantibus, id est,ex gentili populo venientibus, qui prius fuerant vitiorum finditate distorti, & malorum onere curui, ac peccatorum prauitate deformes. Cum his tanquam muneribus regina haec ingreditur ad pacificum regem CHRIs TvM , exhibens fidei a rum , puritatis incenta pretiosa, splendoresque gemmarum, morum scilicet insignia & ornamenta virtutu & locuta eli eIuniuersa quae habebat in corde suo: id cst, aperuit ei cor suum, manifestauit ei occulta conscientiae suae in consessione & poenitudine praecedentium delictorum. Videamus quid agat haec regina. Videns, inquam, regina Saba omnem sapientiam Salomonis, & domum,quam a dificauerat, & cibos menta eius,& holocausta quae offerebat in domo domini non habebat vltra spiritum. Quid erat rationis ut praepotens regina domus expensas, & cibos regios tantopere miraretur 3 Ergo hoc Io- eo aliqua maiora nos oportet inquirere. Vidit erso Ecclesia ex 'entibus congregata sapientiam ς H R I s T i, id est, pollearnalia instituta gentilium, post humanam & animalem doctrinam philosophorum, accepit intellectum salutis & vitae, inspexit spiritalium membra bonorum, agnouit verum sabricatorem cacli & terrae, & potentissimum humani generi ris conditorem, de cuius sapientia dicitur, Omnia in mensi

P ra & pondere & numero constituisti. Vidit & domum , quam

coli Di, aedificauerat, id est, iocarnationem hominis asiumpti, in do

798쪽

In anniuers dedita Templi, Sex. III. 739

habὶtat omnis plenitudo diu initatis corporaliter. Vidit & ebbos mensae Salomonis, id est, illos de quibus dominus dicebat, Meus cibus est, ut faciam voluntatem eius qui me mi- Dan. 4. sit patris. Cibus enim CHR Hest salus nostra, reficitur eaelestibus epulis prosectibus nostris. Cibus eius sumus, dum aequisiti Ecclesia an membra eius corpusque transimus. vel cibus eius altaris sacramenta caelestia sunt, de quibus dicitur, Panem caeli dedit eis, panem angelorum manducauit homo. Ual. r. Vidit de holocaulla eius, orationum sine dubio supplicati numque mysteria, de obstupuit, ubi vidit inaestimabiles diuitias domini sui, dixitque ad regem, Verus sermo est, quem audieram in terra mea super termonibus tuis, S super sapientia tua, & non credebam narrantibus, donec ipsa veni &vidi oculis meis,& probaui quod media pars nuntiata mihi non sui siet. Maiora sunt sapientia de opera tua, quam rumor, rem audiui. Cum ergo peruenerit regina haec sive Ecclesiaue qua cunque anima sancta in aeternam Hierusalem, id est. visionem pacis, & ingressa fuerit beatam requiem&gi riam caelestium promi librum, multo plura de magnificentiora perspiciet, quam ei sunt in hac terra per sacra eloquia, per Prophetas atque Apostolos nuntiata. Nunc enim tanquam in I.corii3. speculo S in aenigmate, tunc autem oculis suis videbit,id est, facie ad faciem. Tunc beata &illustris anima inter stupendas remuneratoris sui constituta diuitias, ineffabilibus reginae huius verbis uti ad Deum poterit dicens, Verus est sermo, 3 m. io quem audiui in terra mea super sermonibus tuis, maiora

lint opera tua, quam rumor, quem audiui. Et revera id,

quod parat Deus diligentibus se, fide non comprehenditur,

spe non tangitur, charitate non capitur, desideria de vota I.cor. r.

transgreditur Acquiri potest, aestimari non potest. Habet de perceptionesructum,non habet de satietate fastidium. Ad quae vos bona perducat, qui vivit& regnat in secula seculo

rum, Amen.

Eodem die, Sermo balitus in regione tertia, in Bamlicasaucti Petri Carthaginenss,

Sermo III.

Ecorem domus Dei, de locum tabernaculi clarita- sermotis eius diligimus, si & nosipsi sumus. Quis ergo CCLri In decor est domus Dei de locus tabernaculi ei aritatis Tyri. 1 eius,nisi temptu eius,de quo Apostolus dicit, Tem-I . r. 3.

799쪽

7 o D. Aunde temp. Ser. C C L IIII.

. plum enim Dei sanctum est, quod estis vos Si eut ergo in fabricis manufactis cum eleganter & magnifice construuntur, eorporalis noster mulcetur aspectus:ita cu lapides uiui,id est, corda fidelium charitatis vinculo continentur , decor est domus Dei,& locus tabernaculi claritatis eiu . Discite ergo

quod amare debetis, ut amare possitis. Qui enim ἀiligit decorem domus Dei,non est dubium quia Ecclesiam diligit,non in fabrefactis parietibus & tectis,non in nitore marmorum α uat.22. laquearibus aureis,sed in hominibus fidelibus, sanctis, Deum

diligentibus ex toto corde suo, & ex tota anima sua, & ex tota mente sua, & proximum suum tanquam seipsum. Sed in congregatione Christiana quantum pertinet ad participationem ct communionem sacramentorum, multiplicati sunt super sal. 93. numerum. Alius est ergo numerus, alij super numerum. N 2.rran. a. merus est de quibus dicit Apostolus Novit dominus qui sunt eius. Super numerum autem, Quoniam in magna domo non solum vasa sunt aurea & argentea sed & lignea & fictilia, alia

quidem in honorem, alia in columeliam. Numerus ergo va. Lorum in honorem: super numerum autem vasa in contum

Ud. 2s. liam. Cum ergo sint ista duo genera vasorum, nunquid dubitamus ubi sit decor domus DeitSi ergo vis diligere, agis quod eantasti,decorem domus Dei,& locum tabernaculi claritatis eius. Quaere vasa in honorem, & nolo dicas, Quaesiui & non inueni. Ideo enim quaesisti & non inuenisti, quia quod quaesistitu non suisti. Similis simili cohaeret, dissimilis dissimilest sugit.Si fuerit vas in contumeliam. proculdubio vas in honorem graue tibi erit ad videndum. Non audis quo modo qui- sapieu.2. dam de quodam dicant Grauis est nobis etiam ad videndum Quod tibi graue est ad videndum, quando erit apertum ad inueni edum. Vasa enim ista interiorum hominum sunt.Non utique cum visus fuerit iustus, iam agnoscitur iustus. Eundem aspectum habet iustus & iniustus. Uterque homo, sed non uterque domus Dei. Et si ambo Christiani appellantur,

utrunque vas,sed non utrunque in honorem, sed aliud in limnorem, aliud in contumeliam. Nunquid propter mala vasa deserenda est domus magna Nouit uti Deus, id est, dominux magnae domus& vasis in honorem &vasis in contumeliam. Sicuti est malorum male uti etiam bonis : sic econtesimi be-I.T m. . ne uti etiam malis.Quantis bonis utuntur maliZOmnis enim

creatura Dei bona est, quo modo ea male utuntur mali ὶ Quomodo

800쪽

in anniuers dedi QTempli, sex. III 7 1

modo eos increpat scriptura dicens, Petitis & non accipitis, eo quod male petatis, ut in concupii Tntiis vestris insumatis. Deil; . Quod nomen acceperunt isti male utentes bonis Dei Sequiatur & dicit, Adulteri. Vnde adultera Nescitis quia amicus

huius mundi inimicus Deo constituitur Adulteri inquit.Sunt anim e adulterae, sunt fornicariae. Discutiamus eas. Fornicariae animae sunt, multis diis fallis quodam modo prostitutae. Adulterae autem tanquam legitimo iam coniugio copulata & ipsi legitimo coniugio non seruantes animae callitatem. Vt hoc dicam expressius, pagani anima fornicaria est, Christianimali adultera. Pagani anima fornicaria, legitimum virum non habet, sed per diuersa daemon ia prostituta corrumpitur. Christiani autem aliqua re adultera est, quia nec castitatem distigit, nee virum delerit. Non ergo dicas, Quare lunt asta in domo Dei' Respondetur tibi, Vasa lunt in contumeliam. NO-2. Tm. Muit eis uti Deus. Non errat qui creauit , quoniam qui potuit

creare, nouit ordinare. Habent in domo magna locum ilium. Σ.Rur. IS Si autem quaeris a me,quo modo eis bene utatur DeusὶFateor,

Dei consilium sicut homo explicare non pollum. Nouicnim cum Paulo Apostolo expauescere, quod etiam ille cum conlideraret expauit, & expauescens clamauit, O altitudo diuitiarum sapientiae&scientiae Dei, quam inscrutabilia sunt iudi-eia eius:& inuestigabiles viae eius. Quis enim cognouit sensum domini, aut quis consiliarius eius fuit, aut quis prior dodit illi,& retribuetur illit Quoniam ex ipso& per ipsum & in ipso sunt omnia, ipsi gloria in secula seculorum. Nobis consideratio, admiratio, tremor, exclamatio, quia nulla penetratio. Ipsi autem quid Gloria in secula seculorum. Sive de va. sis in honorem, siue de vasis in contumeliam, ipsi gloria in

secula seculorum. Alios coronat, alios damnat, nusquam errat. Alios probat, de aliis probat, omnes ordinat. Qujd f ciunt, inquit, in hoc mundo homines mali 3 Responde mihi, in fornace auriscis palea quid facit Puto non ibi esse sine causa paleam , ubi aurum purgatur. Videamus quae ibi sint

omnia. Fornax est, palea est, aurum est, ignis est, artifex est. sed illa tria, aurum, palea, ignis in sornace, artifex ad sornacem. Attende etiam istum mundum. Mundus sornax est Palea,homines mali: aurum, homines boni : ignis, tribulatio: artifex, Deus. Attede&vide,aurum non purgatur si palea non

uratur. Vide aute ia hoc ipso Psalmo, ubi diligimus decoxeru et Aa I

SEARCH

MENU NAVIGATION