Defensio Arnaldina siue Analytica synopsis libri de correptione et gratia quae ab Arnoldo, doctore sorbonico, edita est an. 1644 ab omnibus reprehensorum vindicata calumniis ..

발행: 1700년

분량: 856페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

άρο Defensio Arnatilina, Hervaeo nihil significari aliud ,

quam causam cur omnes salutem

non consequantur, in ipsis esse, non in Deo: ut late disputat in caput 9' Epistolae ad Romanos. Miseretur, inquit, secundum gratiam quα grnis datur, non meritus redditur. Indurat aurem secundum judicium quod meritis redditum uia seretur magna bonitate, indurat asetem nulla iniquitate i ut nec liber tus de siuis meritis glorietur, nec damnatus nisi de suis meritis conqueratur. Sola enim gratia Re

demptoris disiernita perditis, quos

in unam perditionis concreverat massam ab origine ducta causa communis. Cum ergo totus munos jurissime posset damnari, Deus cui vult miseeretur se quem vult indurat, id est, non miseretur ei, nec cmollit cor ejus , nec tamen injustas ejus voluntas volentis alii misi reri, aliique non volantis. uis enim dicat aliquem poleotem injus rie gero, si ex duobus reis j unam

342쪽

eanalytica Syno s. 19Ijusse velit interimere se alterum misericorditer liberare ' Sic , Deus in nullo potest reprehendi ,stive damnet, e misereatur. Meritum enim misericordiae nullum es : meritum autem indurationis cst peccatum totius masse damnatae. Nec indurat Deus impartiendo duritiam ,se non

impartiendo misericordiam , sicut nec digni sunt.

Caetera quae in toto hoc comenistario leguntur omitto, in quibus

omnia Augustini principia seci

tur auctor, praedestinationem gra tuitam adstruit, reprobationem xejicit in peccatum originis: quo ex principio Petavius consequens esse fatetur, ut nulla sit in Deo reproborum salvando

rum Voluntas. In caput as ad

Philippenses explicans illud ,

Deas est qui operatur in nobis velle se perficere, gratiam ad perseve inlidum qualis data est Adamo & qualis jam datur sanctis pras destinatis exprimit iisdem verbis

343쪽

α'S , Defensio Amaldina, ac Augustinus. Quo vel solo, ut cepe ostendi, voluntas conditionata funditus evertitur. Sed ista de Hervaeo sufficiant. CApux XIX.

PR:epositivus sub initia sae

culi x1n. floruit in Acad mia Parisiensi, vir suo tempore celebris. In summae principio non aliam agnoscit Dei voluntatem, de salute omnium , quam qua

vulgo signi dicitur, quaeque posita est in praeceptis & consiliis;

probat quoque interpretationem Augustinianam. πιι eritur, inquit, utrum v luntas Dei maneat inexpleta aliquando. Δ Puod numquam maneat inexpleta, probatur ex illa aurit ritate : δ omnia quaecumque vo

luit , fecit: se ex illa, b voluntati ejus quis resistet. ς Et ex illa rvinilas volui congregare siboi

344쪽

sse Analytica Synopsis. ammos, quasi gallina congregius pullos suos sub alas, &noluisti riui dicis Augustinus dita dicit ac risi voluntas hominis infirmi vo- luntati Dei resistere possita quod is

non est. Immo sic intelligendus vidi En-Qst: quotquot congregavi, te nota ia ς rito lente, ex voluntate mea semper - 'essicaci congregavi. Si voluntas vi ejus semper efficax, ergo nunquam remanet inexpleta. Sed dicit auctoritas e Deus muli Objectio.

omnes sinuos eri: sied hoc non tu

ego voluntas remanet inexpleta. Sed ad hoc respondet AugusK- Resionsio - nus, vult omnes homines sis,

em id est, omnes qui salvantur

ejus voluntate salvantur. Item Deus non vult morum Alia O peccatoris, sed ut convertatur,

misat, sed dicit de merito peccatorem istim praescivit ad mortem riarit enim μ - Deus vult ut se convertatur se vivat; sed hoc no fit nec ei; ergo ejus voluntas re- amnet inextota.

345쪽

auod hoc nomen , voluntas, duo-

accipitur, scilicetprobet neplacito, quod i e est De s, ct pro signo beneplaciti. Signum auis. um beneplaciti est quintuplex ni-

. mirum fraeceptum, prohibitio , co

filium, operatio, termist, , es c. dei duobus ultimis dicit Augustinus υψ nihil fit quod Omnipotens fleri non velit vel sinendo, vel itie facie

B. uod ergo dicitur, voluntas

Dei nunquam remanet. ,expleta,

intelugendum est de beneplacito ssigna enim sese inexpleta remanent. Unde cum dicitur, Deus vult utis, convertatur, id est, consulit vel pracipit : sic videtur. He . Vult,

id es in beneplacito ejus es, , Ac facit. Multa deinde de signis

dilputat, quae omnia eo semper

collineant, ut nunquam Voluntas divina inanis & irrita esse possit. Hactenus illi Theologiae Scho' lasticae principes de interpretatio-

346쪽

sse Analytica syno, s. 29snibus Augustinianis inter se consentiunt, easque probant: qaOIum omnium Una eademque est

Tatio, quam Augustinus potissimum adhibuit: voluntatem Dei semper efficacissimam esse. Neque enim tum nota erat illa Dei voluntas inefax, quae ab Abbate Germanico & ab aliis hodie velut propugnaculum Fudet Catholicae praedicatur. Comtra Praepositivo nostro adeo persuasum erat, omnem Dei v luntatem semper impleri, ut ipsam permissionem peccati, non aliter concedat esse signum v luntatis divinae , quam quia signum est poenae peccatum consequentis, vel boni cujus pecc tum est occasio.

Sic adversus id quod dixerat, praeceptum & prohibitionem esse signa voluntatis divinae, sibi objicit Adamo Deum praecepisse ut lignum scientiae boni & mali

non attingeret: CX quo cons

347쪽

1 6 ι Defensio Amatrina, uens videatur . vel Deum id impleri noluisse, vel voluntatem ejus irritam & inanem fuisse. hoc forte re pondebitur, inquit, Fcut de Baptismo. Solet enim δε-ci, quia Bapti simus qui receptus est

ηb isto ste ,sic estsignum gratiae Dei, non quia potimi sit, sae quae

esset, nisi culpa ejus impediret. Ita prohibitio illa fuit signum divino*oluntatis, non qvia fuerit, sed Viafuisset, nisi culpa hominis impedisset. Sed ex hinc infertur, ema culpa hominis potes impedire voluntatem divinam. sed respon--det prohibitionem se praecutum

, andoque esse signum voluntatis divinae directe, tunc scilicet cum impletur, quia Deus vult impseri; quandoque non directe, ut quando

non impletur, o tunc est signum

boni, quod inde elicit Deus. Ita ille respondet, ne Voluntatem

Dei aliquam inefacem confiteri

videatur.

Nulla quoque extat apud v

348쪽

teres illos Theologos voluntatis antecedentis, consequentisve mentio : quam distinctionem Guillelmus Altiti odorensis aequalis P possitivo, nam an . I223. obiisse dicitur ; scripssit tam npost Praepositivum, quem ab eo interdum citari video. in Primus Latinorum omnium quem legerint, u surpavit; quamquam non tam ipse usurpasse, quam a Damasceno usurpatam indicasse videatur. Ita enim loquitur L. I'. Cap. x. de Providentia divina. Item dicit Damasienus, quod pro-m dentia diυina duplex est. dum est secundum acceptionem , quaedam secundum concessionem. Secundum acceptionem sinit quaecumque si contradictione Funt bona cui gratia, gloria, s hujusmodi. Dicit Damascenus , qVod Deus ante edenter vult omnes satavari: ad hoc enim es ejus antec

dens voluntas, s acilio ex ipso exsens, bona enim spiritualia ex O v

349쪽

Defensio Arnat ina,

corde suo dat. Providentia secum dum concesonem est voluntas Dei consequens ex nostra causa : sicut punire quod nisis infligitur ex

peccato nostro.

Alia tamen distinctione ututur Cap. XIII. in quo quaerit an voluntas Dei semper impleatur. Dicimus, inquit , quos hoc ver bum , Vult, secundum quod ADG cat voluntatem beneplaciti duobus modis accipitur, quia quaηdoque accipitur pliciter : scut cum dicitur , Deus viat bona esse, quan

doque secundum quid ; Acut dicis

Apostolus : Deus vult omnes homines salvos fieri non Ampliciter, seri quantum in se est. Ita Cap. XII.

illuci Ezechielis nolo mortem peωcatoris explicans : hoc verbum, nolo , inquit, sumitur st , nstra volo; vel potes dicit nosi quantum in me est. Ita ille. Frequens deinceps occurrit voluntatis antecedentis apud V teres Scholasticos montio, ut

350쪽

e Anal tica Ρηo s. apud Alexandrum Mensem , Ss Albertum Magnum, ex quibus S. Thomas distinctionem suam deprompsit, ac plerique deinde

Theologis non sic tamen ut o nes voluntatis antecedentis nomine voluntatem beneplaciti S proprie dictam intellexerint , uti postea constabit. CAPuae XX. -

De Alexandro 'ADU.CUm cribebat Alensis, communis erat Theologorum omnium opinio, voluntatem beneplaciti ae salute omnium in Deo nullam inesse , ut ipse in prima parte q. 36. membro 2. testatur. Ibi quaerit an Voluntas beneplaciti semper impleatur , an interdum irrita esse possit. Respondet scriptum esse in Psa

mo : omnia quaecumque voluim

cit. Et in Epistola ad Romanos: voluntati ejus quis res et 8 Addic

SEARCH

MENU NAVIGATION