장음표시 사용
81쪽
Lotum materiam esse . Verum perspicuum est, non hane Loeum, de quo nos modo disserimus, ae a Umamus, eqse corportim compositorum capacem, materiam appellasse, sed quadam nuturalium formarum proportione , Locum appellavit Materiam. Quoniam quemadmodum omne corpus naturale in Loco e , ita omnis Forma naturalis es in Materia, ut etiam ipse Arisoteles in Iibro de Anima appellavit Animam Locumspecierum e eleuim, inis quit , bene dixerunt, qui Animaω esse Locum specierum, Mentem specierum intentionalium a se ruerunt. Hunc
igitur in modum ct ipse Plato inquit, Materiam Locum esse Formarum naturalium; na cuisse habent speetes sensibiles, vel intellectuales ad Animam, ita se habent O Formae uatiaraIes ad materiam. Om Anima appe
latur Locus specierum'Ubirium, o intellectuatum,
igitur Materia dici poterit Locus Formarum naturalium , tanquam earum receptrix , ct capax , ac id sine quo illae consistere nequeunt. Haec aliaque multa his non absimilia adversus Aristotelem disseruit Philopo-nus, studio tamen brevi raris a nobis libenter praeter missa.
Cui ergo e Lycei similia dehinc animus dubitandi suppetet , in hoc negotio mendaci ore , & per calumniam aggressus ab Aristotele Platoῖ Tot, tantisque ab 33 Stagirita illatis Platoni injuriis D. Thomas commotus, illi cognomentum indidit Imposioris , ut jam dixi . Quid y Idem ipse Doctor Angelicus , quarto volumine opusculorum nonne testatur, quod etiam ipsi Commentatores Aristotelis hoc eidem attribuunt , quod non plane retu erit aliorum opiniones, o praesertim Socratis ,
82쪽
AGe perpendamus tandem ingens illud decumanumque mendacium , quod inverecunde nimis, de magistri fama detrahens , comminiscitur discipulus insolens. Trita porro, & pervagata res est, Platonem AEgy pium , eamque oram Italiae, quae quondam magna Graecia vocabatur , laboriosissime peragrasse , & qui Athenis magister erat egregius,cujusque dod trinam Academia cum gloria personabat, seri peregrinus, atque discipulus voluit , malens aliena verecunde discere, quam sua imprudenter ingerere . Sacerdotum aegypti consuetudine adeo is profecit , ut ob ejus divinam scientiam , apud universam antiquitatem , Divini cognomen invenerit . Hac eadem doctrina Ethnicos caeteros cujuscunque aevi Philosophos tantum antecelluit, ut eum ipsissimis Gentium Diis praeserre , templumque eidem justius quam illis ponendum non dubitaverit Augustinus. Quot quantaque idem 34. nostrae Fidei consona docuerit, quisnam brevibus narraturus y sussciat tantum eumdem audire Augustinum , Platonicos paucis mutatis fieri Christianos ajentem Et quamvis non negaverim, quam plurimis locis Coelestem Veritatem metaphoris, allegoriis, Poetarumque sabulis ab eo obvolutam 3 verum id propterea sadium , inter Graios Peripateticos aliqui volunt , scilicet Atheniem gestium popuIum veritus, ne sententiam, qua Socratem capite mulctarunt, contra se ferrent.
Dialogo igitur Phaedon inscripto , posteaquam dcthumanarum animarum immortalitate multa docuerit
Plato, illarum poenas, & praemia post mortem deinde edisserens, ad Poetarum fabulas, consulto sese recepit .
83쪽
Antequam vero earundem sortes distribueret , orbem Terrae proprio arbitratu essnXit; ea tamen arte, ea animadversione, ut, ne serio illa quisquam dicta sibi suasis.set, ipsius narrationis initio, ita Socratem cum Simmia alloquentem faciat: Si enim etiam fabulam pulchram referre oportet , operae pretium est audire, o Simmia , qualia sint illa , quae in terra sub Gelo sunt; Cui Sim-mias: Atqui , o Socrates , nos hanc fabulam libenter nudiemus . Neque dictis acquiescens solertissimus vir, allegoricae narrationi fine praescripto, subditi me igitur Urmare ita se habere, quemadmodum ego recensui, non decet virum intelligentia praeditum . Exorditur quippe Socrates , ut indicavi, sabulo e Terrae narrationem , & post multa, sic idem fabulari pergit: Locos autem in ipsa ce a Terra esse juxta
ipsus cavitates per totum circuitum multas , partim profundiores, & magis expansas, quam in quo nos habitamus: partim prosundiores quidem , sed qui minorem hiatum habeant , quam locus, qui apud nos est . Quosdam etiam breviores profunditate esse, & ampli res, quam qui hic est. Hos autem omnes inter se , alteis rum in alterum perseratos esse multifariam, & angustioribus, & amplioribus foraminibus, & transitus habere, per quos multa quidem aqua ex aliis in alios , velut in crateres fluat ,& perpetuorum fluviorum immensae re
gnitudines sub terra & aquarum calidarum , & frigid rum e multus autem ignis, & ignis magna flumina: Multos etiam illic esse fluvios luti liquidi, & purioris,& coenosioris , quemadmodum in Sicilia, qui ante riuum sunt luto fluentes fluvii, & ipse rivus torrens &ex his sane singulos locos repleri, prout ad singulos seminper defluxio contigerit. Haec autem Omnia moveri su
dum, ac deorsum velut vectabulum quoddam, quod sit
84쪽
in terra rest autem hoc veetabulum, propter talem quanis dam naturam. Unus quidam ex terrae hiatibus, tum alias maximus, tum in totum per totam terram perso- ratus est, is sane de quo Homerus dixit, Barathrum ipsum appellanS.
Nine procules ubi sub terra Barailrt hJrofundu. Hunc etiam alibi & ille , & alii multi Poetae
Tartarum vocaverunt . In hunc enim hiatum & consuunt omnes fluvii, & ex hoc rursus omnes eiu uunt. Fiunt autem singuli tales, qualis est terra per quam flu-Xerint. Causa vero cur hinc effluant, ac rursus influant omnia flumina est,quod hic liquor neque fundum, neque1undamentum habet. Elevatur itaque ,& exundat sursum, ac deorsum, &aer, & spiritus circa ipsum idem sacit, sequitur enim illum, & qnum in partem ultra illam terram processerit, & quum in partem, quae huc vergit. Et quemadmodum in his, qui semper respirant, spiritus fluens & expirat, & inspirat; sic etiam illic, d .m una cum liquore spiritus elevatur , vehementes quosdam , & ingentes ventos excitat, & ubi ingreditur& ubi exit. Quum igitur concitata aqua ad locum Infernum appellatum secesserit, ad illas aquas, quae in illis fluminibus sunt, per terram influit, & replet ipsa, velut hi, qui effundere solenti quum vero rursus illine abierit, & huc processerit, ea quae hic sunt rursus reple p. Haec autem repleta, suunt per rivos, S per te ram , & singula ad locos pervenientia, ad quos singulos deducuntur & Maria, & Stagna, & Fluvios , R Fontes aesticiunt. Hinc vero rursus terram subeuntia,& partim longiores, ac plures locos pergressa, partim pauciores, .ac breviores , rursus in Tartarum irruunt; alia quidem multo in serius quam effusa essent, alia vero paulo .
Omnia vero subter effuxionis locum influunt, & aliqua
85쪽
ex adverse ejus partis, per quam exierant influunt, aliqua secundum eandem partem . Sunt ea, quae omnino in circulum circumvagata , & semel, aut saepe circa terram obvoluta, quemadmodum serpentes solent, quantum ejus fieri potest infra demissa , rursus irruunt. Fieri autem potest, ut se dimittant in utranque partem ad medium usque , ultra vero non . Acclivis enim fit utrisque fluxionibus ea pars,quae utrinque est,ac alia quidem multa, & magna , & varia flumina sunt. Verum inter
haec tam multa, quatuor quaedam sunt, quorum maximum , ac extimum per circuitum fluens Oceanus est.
Huic ex adverso fluit Acheron, qui per desertos alios locos fertur, & sane etiam sub terram labens, ad paludem Acherusiam devenit. Quo pleraeque mortuorum
animae deveniunt , R. ubi per quaedam a satis destinata tempora, aliae longiora , aliae breviora isthic manser in rursus ad animalium origines dimittuntur. Tertius fluvius in medio horum erumpit , & prope eruptionem in magnum quendam locum multo igne ardentem excidit,& paludem facit nostro mari majorem V aqua , & luto scrventem ὁ hinc autem procedit in circulum turbidus, S lutulentus; & dum circum terram volvitur, tum alio pervenit, tum ad extrema Acherusiae paludis , ita ut aquae illius non permisceatur; saepe vero sub terra obvo. lutus , in serius Τartaro irruit r hic est quem adhuc Pyriphlegetontem cognominant, cujus etiam rivi avulsiones efflant ubicunque terrarum fuerint . Huic rursus ex adverso quartus es abitur in locum primum horrendum, &agrestem, velut dicunt, sed qui colorem t tum velut Cyanus habet, & hunc sane Stygium cognominant , & paludem ess cit, irruens hic fluvius Stygem. Hic vero illapsus , & vehementibus viribus in aqua acceptis , terram subtergrestis, dum circumvoluitur,adis
86쪽
versus Pyriphlegetontem procedit, & exadverso illi in Acherusia palude occurrit, & neque hujus aqua ulli miia1cetur , secl&hic in orbem circumvagatus , in Tartarum irruit , ex adverso Pyriphlegetontis ; nomen a tem huic est Cocytus, velut Poetae dicunt . His vero ita a Natura se habentibus, postquam devenerint mortui ad locum, ad quem Daemon unumquenque
deducit, primum quidem dijudicantur, & qui recte , ac
san Ete vixerunt, & qui non . Et qui quidem medio modo vixisse comperti suerint, pro sedit ad Acherontem, conscensis his, quae ipsis sunt vehiculis,in his ad Paludem de
veniunt, & illic habitant ; & si quis injuste quid perpetravit , ubi datis injuste factorum poenis purgati suerint, absolvuntur, & bene factorum etiam praemia serunt , quisque prout meritus est. Qui vero ob peccatorum magnitudinem insanabiliter affecti esse visi fuerint, utpote qui sacrilegia multa, ac magna, aut caedes injustas,& multas iniquas perpetrarunt, aut alia, quae hujusmodi existunt, hos sors conveniens projicit in Tartarum, unde nunquam egrediuntur . Qui vero sanabilia quidem magna tamen dei idta admisisse judicat i suerint , velut qui adversus patrem , aut matrem violentum quid praeiracundia perpetrarint , & per reliquam vitam poenituerunt ; aut homicidae tali quodam alio modo fuerunt, eos necesse est in Tartarum incidere, eoque illapsos, ubi annum illic manserint, unda ejicit; homicidas per C cytum , parentum percussores per Pyriphlegetontem. Postquam autem delati fuerint ad Acherusiam paludem, illic clamant , & ad se vocant ; alii eos , quos occiderunt; alii eos , quos injuria affecerunt ἔ hos autem a citos rogant, ac precantur , ut sinant ipsos in paludem
illinc egredi , eosque suscipiant . Et si quidem persuaserint, egrediuntur, &a malis liberantur; sin minus,
87쪽
rursus ad Tartarum feruntur, & illinc rursus ad fluvios, S haec perpeti non cessant , priusquam persuaserint illis, quos injuria affecerunt: haec enim poena ipsis a judicibus statuta est. o L. At qui insigniter sancte vixisse comperti fuerint, hi sunt , qui ab his quidem locis , qui in terra sunt liberantur , ac velut e carceribus discedunt, sursum autem ad puram habitationem deveniunt, & supra terram ha bitant . Ex his ipsis autem, qui per Philosophiam abunde purgati sunt, hi &absque corporibus penitus, in posterum tempus vivunt, & in habitationes hi adhuc pulchriores deveniunt, quas neque facile est declarare, ne que satis temporis est in praesentia . At horum , quae recensuimus Rratia, o Simmia, omnia sacere oportet, ut virtutem ,& sapientiam in vita consequamur: pulchrum
enim est praemium , &spes magna . Haec Platonis sunt
Qitis,quaeso, tam stupidus,tanque bardus erit,ut non videat, hanc Terram , & haec subterranea flumina a Platone delaripta, mera us sirim coin menta,ad aequas soniatibus poenas, & praemia justis per allegoriam stabiliendaῖ Hanc quamvis commentitiam,non tamen e X toto su tilem tanti Philosophi narrationem, veluti de hac nostra Terra serio, ac vero habitam, prave detorquet Aristoteles, ejusque auctorem contumeliose propterea lae diu, criminatur, & arguit, ac si Tartarum aquarum omnium revera fecisset initium . Verumenimvero si hoe per ignorantiam ab Stagirita factum , inter Thebanos merito, Boeotiosque is ascribendus; si vero callide , ver-' suteque , ut aestimo ; haec qui animadverterit & illum veluti sycophantam habebit , &justo dignum odio ducet . Audiamus ipsum modo Aristotelem , qui dum vigilat, somniare videtur. Quod vero sunt ejus verba i apud
88쪽
apud Phaedonem de fluminibus, &de mari scriptum reis
peritur, nullo certe modo esse potest. Siquidem assiti- matur, aquas omnes subterraneis soraminibus inter se , concurrere, & coire, Tartaram vero fontem , origianemque aquarum esse omnium, quae eadem vis est aquarum medio circumfusarum , a quo omnes quae fluunt,
uaeque stabiles sunt emanent: singulis autem rivis as- uentem parere copiam , quod primaria aqua , & origo semper agitetur . Nam stabili, certaque sede non utitur , sed perpetua circum terram volubilitate sertur: permotum etiam ultro, citroque actum, rivis a iuuentem pa-Iere copiam, multis quoque locis restagnare, cujusmodi apud nos mare est, Omnesque aquas in orbem initium Te petere unde emanare coeperint. Multas etiam esse, quae Per cundem serantur locum , alias item haberi, quae per adversum quasi alveum di manenr, ut superiore de loco influant, si ex inseriore affluxerint, & usque ad medium delapsam, aquarum ubertatem exaestuare, atque posthac aquis omnibus concedi, & ad editiores perlabi : easdem item sapores contrahere, coloribusque infici pro natura iterrae , per quam sorte fluxissent. Ista est summa imaginariae commentationis Platoniacae de subterraneis regionibus , & Tartaro ab Aristotele tradita, sed veteratorie adeo , ut tantum ab inventoris mente dissideat, quantum conficta longe absinta veri S .
Age videamus, quomodo sapientum quorumcunque .sub Coelo natorum sacile princeps , vires suas totas colligens , adversus umbras deblateret, praesteturque mOre Andabatarum . En veneno , insidiisque conflata tela, quibus ad personata φ πασμαm jugulandum insurgit.
Sed ratione hac cita argumentatur Stagirites ) minime 3Iaccidit , flumina in eundem semper locum profundi ;
89쪽
quandoquidem ad medium omnia perlabuntur, unde elabi solent . Nec illorum ubertas inferiore de loco magis constabit, quam desuperiore, sed eodem exaestuabir, quo undabundus Tartarus delapsus fuerit . Atqui si haec ita eveniant, id fiet, quod adagio usurpatur, sontes in
supremam fluminum partem profundi ; quod quidem
fieri non potest . Quin etiam aqua, quae tum oritur tum iterum tollitur, unde prodierit y Illorum enim ra tio hoc totum necessario frangit, & debilitat, cum praesertim contendant, eandem incolumem semper circum- labi, quod quantum effluat , tantundem ad Originem, principemque locum assiuat. Atqui flumina omnia, quae inter se non confunduntur, in mare praecipitare , & desinere videntur, nec in terram ullum desinit, imo aliis locis redduntur, si absorta suerint . Vasta quoque intumescunt, quaecunque a suis fontibus remota , distentiore alveo per cava terrae dissivunt , quod multis fluminum rivis augeatur, cursu eorum impedito, tum locis, tum via longiore. Quocirca Danubius, & Nilus vastissima fluminum omnium sunt , quae in interiora effundantur maria . Nec desunt, qui fontes, unde haec duo flumina oriantur , modo hos, modo illos esse dicant, quod in unum , idemque flumen complura suos , pr priosque habentia fontes influant. Itaque perspicuum est fieri non posse , ut quae diximus consequantur , praesertim cum Vel mare ipsum a Tartaro originem ducat suam. Et certe minus constat , Iocusne is aquae pa- teat, an mari ὁ & quam ob causam dulce , ac potulentum influentibus retineatur aquis, salsum in proprio aquae loco consistat. Haec habuit a Dersus Platonem diacere Arisoteles . Horum argumentorum vim, soliditatemque , nostri
quidem instituti in praesentiarum non est perpendere; idque
90쪽
que magis,quum ea adversus Orestis somnium sint parata , insomnii quoque ad instar , ut ex sese evanescant opus est , & in sumum abeant. Tamen nihilominus ob istas offucias , hasce ob pravas adversus Platonem Aristotelis artes , Peripatetico Cabeo Iesu itae bilis intumuit, & confutata prius Arisotelis iniqua impugnati ο-ae , ut ipse loquitur , addidit: si antiquorum opinionibus receinfendis apparet,Aristote m non aequum omni- 38οo se praebere, videtur enim semper illorum dicta, ad pHbm minus aptum deducere . Et post multa r Dicendum igitur es, male Aristotelem nomine Tartari intelligere originem , ct qua ontem aquarum in hae nostratcrra , cum manifeste Loquatur Plato de loco a se conficto per auegoriam , non de hac nostra terra: quare imp gnationes Aristote is contra Tartaram nihil conetu- Πt , nec sunt prorsus ad rem , de qua agit ibi Plato. Bene sit tibi macte virtute , veritatisque custos Cambee, jubeo te laeto animo esse, neque propterea ira lumii mere Lyceum ; Aquinas nanque Doctor Angelicus tecum est, ac Stagiri tam de eodem crimine sic repraehen- 39dit: Ex quo accipitur, quod Arisoteles disputans comtra P tonem , alios hujusmodi , qui tradiderunt si iam doctrinam occultantes Jab quibuscum aliis rebus , non disputatsecundum veritatem occultam , sedsecundum ea, θυα exterius proponuntur .
Eat modo Ammonius , & a justis criminationibus iniquum magistrum hisce , si potest, defendat e Ari- ΑΟsotelem noni simpliciter Platoni contradicere sed iis, qui dicta eius minus recte sunt interpretati; quando jam luce meridiana appareat Harius, ipso Aristotele, nemunem Platonis nequiorem, insdumque magis interpretem extitisse. Eat, inquam , & illum sic excuset , ut