Venerabilis servi Dei Bartholomaei Holzhauser ... interpretatio in Apocalypsin. [With the text.]

발행: 1850년

분량: 291페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

ωρ. D. r. I5, I 6, 17. III. Vers. 15. EI Reges terrae et mineipes, et tribuni, etaimiles, et Dario, et omms sertus, et liber abaeonderunt ae in speluncis, et in petris montium. Vers. 16. Et meunt montibus, et petris: Cadite super nos et abscondite nos a facie aedentis super thronum, et ab ira syni. Vera. 17. Ouoniam renit ales magnus irae i sorum: et

quis poteriι stare ν Tangitur his verbia angustia Tyrannidia istorum temporum, in qua omnes Christiani coarctabantur; quia, ut dictum, Christiani neque in insulis gentium, neque in munitissimis locis, neque in desertis montibus, neque apud barbaros, ad quoa confugerant squia omnia isti Tyranni diri-

Puerunt, occuparunt, perscrutati sunt, et redegerunt in suam potestatem securi esse poterant, absconderunt se in speluncis, et in petris montium. Et Reges terriae, et principe' et tribuni, et vivites, et fortes, et omnia servus et Iiber. Septem ponuntur sortes hominum, ad exprimendam crudelitatem hujus persecutionis, a qua nemo erat immunis, sicut

in aliis persecutionibus, quae plerumque tantum Summos in Antistites EccIesiarum, et praedicatores, aut qui se sponte objiciebant, desaeviit, haec autem animadvertebat in omnes. Porro per Reges designantur summus Pastor Ecclesiae, et Patriarchae. Per Principes, Episcopi, per tribunos coeteri Praelati, per divitea nobiliores in populo. Per sortes Christiani milites: Per servos Christiani, qui fugientes ad barbaros captivos se tradiderunt, et per liberos reliquus populus Christianus aut, Imperio Romano constitutus. Et vicunt

montibus est petris: Cavite suPer nos, et Maeonaue nos a fa-

eis sedentis super thronum. Exprimitur his verbis desiderium moriendi prae nimia angustia, in qua constituti erant Christiani, timentes, ne etiam in speluncis, et Petria montium, quo plurimi confugerant, tanquam ultimum asFlum,

perserutarentur, et caperentur. proderentur, et longo cruciatu deducerentur ad mortem; ideo desiderabant mori, et obrui a montibus breviter, ne vi tormentorum ad exemplum plurimorum inclinarentur ad Christum negandum. Et ineunt montibus, et yetriae Cadus stiper nos, et abaeondite nos a facis aedentia super thronum h. e. ab immani, horribili et nimium crudeli persecutions Diocletiani et Maximiani, tunc sedentia super thronum Romani Imperii. Et ab ira agni h. e. Christi. quem existimabant Christiani iratum contra Ecelesiam suam tantorum malorum, et tam diuturnorum permissione. Et Diocletianum putabant Antichristum esse, in Diuitiaco by Corale

132쪽

Cap. VI. v. Ir. et Cap. VII. o. I, 2 iis stare lite extremum judicii diem, et exterminium ultimum Ecclesiae, ac Regni Christi super terram; talis enim tunc erat facies Christianitatis. Unde subditur. 9uoniam veniet dios maynus irae ἐρ-rum . h. e. tempus ultimae persecutionis, quam describit Christus Matth. C. 24. Magnus dies vocatur ob saevitiem Tyranni, et permissionem Dei, quae superavit omnes persecutiones praecedentes Christianorum, et omnes permissiones DQi, quae dicuntur metaphorice ira Agni, quod is flagellet suos instar irati, et omnia ad purgationem peccatorum nostrorum et augmentum gloriae et proemii in coelis, hie in terris ad tempus ex sua benignitate permittat nolens eos aeternaliter punire cum impiis in gehenna ignibus, et ardoribus sempiternis, Et quia poserit stare ν ΕAt vox humanae fragilitatis, et pusillanimitatis ex consideratione tantae carnificinae prosecta, qua simul exprimitur difficultas victoriae de Tyranno, ut patet ex lapsu S. Marcellini.

DE CONSOLATIONE TAΜ MILITANTIS, QUAM TRIUMPHANTIS ECCLESIAE SUPER PERPESSAS TRIBULATIONES. Vors. 1.

I. Post haec ridi quatuor Ansteios stantes super quatuor AnsuIos terrae, tenentes quatuor ventos terrae, ne flarent au- per ferram, negue Super mare, neque in tiuam arborem. Deseripta acerbitate persecutionis Diocletiani, subditur consoIatio maxima, quae facta est in Ecclesia Dei tempore Constantini magni ex Helena nati. Habet autem hoc caput duas partes, in quarum prima describitur consolatio, quantum ad existentes in Ecclesia militante, ibi:

Vers. 2. Et vidi alterum Anselum ascendentem ab ortuaolis est. In secunda, qtiautum ad existentes in Ecclesia triumphante, ibi: Post haec ridi turbam masnam est. Diuiii Oo by GOoste

133쪽

p. VII. r. I, 2.

Da comolatione et liberatione EecIesure militantis a jugo, et

persecutionibus Tyrannorum. Cap. VII. V. 1-8. Vera. 1. I. Post haee vidi quatuor Angelos stantes super quatuor Ansulsa terrae, tenentes quatuor ventos terrae , ne flarent super terram, neque super mare, neque in ullam arborem. His

verbis innuitur quaedam adhuc brevia continuatio persecutionis per quatuor Imperatores in quatuor partibus Imperii existentes, scit, Galerium, Maxentium, MaXiminum et Licinium. Ideo dicitur; post haec, h. e. post persecutionem Diocletiani, ei Ma stimiani, qui dεposuerunt insignia Imperii. Vidi quatuor Angelos,

h. ei praedictos quatuor Imperatores, et perseeutores Ecclesiae, stantes, h, e. dominantos suPer quatuor Angulos terrae h. e. Super quatuor partes Imperii Romani, quod extendebat se quasi ad sines terrae, ut supra dictum. Tenentes quatuor lentos terrae, ne starent, h. e. impedientes universos Docto-rηs Ecclesiae a praedicatione Evangelii ac Verbi Dei. De hoe vento dicitur: Cant. 4. Surge Aquilo, et veni Auster, psella hortum meum, et fluant aromata illius i quia sicut terrae pse ventos, ita per statum praedicationia foecundatur hortus Eeclesiae militantis super terram. Neque super mare, neguesn tiuum arborem. Sumuntur continentia pro contentis; Chri silanorum enim aliqui habitabant in arida, aliqui in insulistillirin, et liliqui in silvis, timore persecutionis, qui omnes foedeum istorum nomine designantur. 11. vers. 2. ridi alterum Angelum ascendentem ab ortu solio. Hic describitur dictorum quatuor Urannorum repressio per constantinum M. imperatorem facta An. Christi 312.

Alterum Angelum, h. e. prioribus omnino contrarium, Scit. Constantinum magnum ascendentem ab ortu solis: venientem ad Imperium Romanum ex ordinatione Christi, solis, justitiae, ut daret Ecclesias pacem. Dum enim Romae occiso Severo tyranni garet Maxentius, nobiles nomani evocarunt Constantinum , Constantii Chlori filium, in Galliis agentem , ut urbem a tyrannido Maxentii liberaret. Habentem Signum Dei nisi, h. e. signum Christi. Describitur enim in historia Eccles. Lib. IX. quod Constantinua veniens Romam contra. laxentium, ibi tyrannigantem, frequenter cogitaret de dispo, Diuili oci Corale

134쪽

CU. VII. r. a. ieisitioine belli, et pro victoria eXoraret Deum coeli, quamvis nondum esset baptiEatus; aspiciens in coelum, viderit Signum crucis rutilare; et cum miraretur de insolita visione, viderit Angelos assistentes, et dicentesi Iti hoc Signo vinces. Tunc de victoria sutura securus, signum crucis, sicut viderat depingi secit in militaribus vexillis; et sic procedens contra Maxentium obtinuit plenam victoriam, et triumphum.

Uers. 3. Et clamanti voce mayna guatuor Ansetis, quibus datum est nocere terrae, et mari, dicena: MIite nocere terrae, et mari, nepue arborisus, quoaa uague aisnemus aereos Dei

nostri in frontibus eorum. His verbia describitur fortitudo, et pietas maxima Constanti ui Magni erga religionem Christianam. V elamarit voce magna quatuor angelis, h. e. praedictis quatuor persecutoribus, eorumque ministris in quatuor partibus Imperii existentibus, per edicta sua pia clamavit, quibus mandavit, templa idolorum claudi, et omnes gentes Imperii, repudiatia idolis Christianorum religionem amplecti, templa ubique terrarum aedificari jussit, et aedi-seavit ipse Romae Ecclesiam Laistranensem, et plurimas alias lugentibus impensis cumulavit, ornavitque celeberrimis legibus omnibus interdixit, ne idolis sacrificarent, ne vaticinia

sciscitarentur, ne nimulacra erigerent, ne sacrisicia occulta sacerent, ne civitates singularium certaminum sanguine polluerent, ne Aegyptii fluvium per viros estheminatos colerent, ideoque universum Androgynorum genus tanquam adultorum e vita tollerent. Ρrovinciarum praesidi biis quoque legem dabat, ut dominicum diem colerent, ut Martyrum dies honorarent. Hist. Eccles. L. IV. De vita Constantini. Ex publicis tributis per singulas civitates vectigal certum deduxit, ageriusque loci Ecclesiis, et Clericis deputavit, eamque muni scentiam firmam, ac perpetuam habere per leges statuit. provocationes a civilibus judiciis ad Episcopos concessit. et potiorea eorum, quam judicum sententias esse voluit. Judi. eium, et iurisdictionem iisdem Episcopis in Clericos mandavit, ubiquo locorum sacerdotibus immunitatem coneessit, literis savit, institutis multis scholis, et bibliothecis, et earum Peosessores multis privilegiis, immunitatibus, et stipendiis, et honorariis dolavit, et ita hie dicitur, clamasse voce magna, dicens: Nolite nocere terras, et mari, neque arboribus,

h. o. Christi fidem, et religionem exterminando, et impediendo: In arida, in insulis maris, et in locis silvestribus. quod et obtinuit, quatuor tyrannos, eorumque minit stros re Duilir fla

135쪽

122 Cap. VII. r. 3, 4. primendo a nocumento Christianorum. Nam Maxentium debellavit, et occidit; idemque postea accidit Licinio, contra Christianos crudeliter insurgenti in Alexandria, et Aegypto. Alios vero duos suo mandato deterruit; Itaque, quo majore prius Ecclesiae Nomenque Christi fuit in contemptu, exterminio, et desolatione, in eo postea majore honore, exaltatione, et consolatione suit tempore Constantini magni, qui regnavit pius, et potentissimus ad 33 annos. Ouoaa tisgus

signemus servos Dei nostri in frontibus eorum. Haec verba

significant publicum exercitium Baptismi, quem Constantinus mandatis, et exemplis per totum Imperium introduxit. Is enim a B. Sylvestro baptizatus honoravit, et exaltavit Ecclesiam, et ejus ministros per totum Imperium ; aedificavit magnificentissima templa; baptismum, et publicum catholicaenseligionis exercitium promulgavit, et mandavit, missis ad Orcum idolorum apurcitia, salsitate, et foeditate. Hic aciendum, quod dictio quoad usque non accipiatur sinite, sed infinite, sicut cum dicitur: iste non poenituit, quoadusqne vixit h. e. nunquam poenituit, quia post mortem poenitere non potuit.

III. Vera. 4. Et auatri numerum stynalorum emtum quadraginta quatuor millia sisnati eae omni tribu sitiorum Israel. Sequitur fructus praedictae repressionis, quae est

multiplicatio credentium in Christo sub Imperio Constantini

M. Et audiri imaginario et in spiritu numerum signatorwm, h. e. baptizatoriam atque credentium, centum quadramnia quatuor millia. Est numerus determinatus pro indeterminato. quod frequens est in S. Scriptura: Nam longe multoque plures per diversas partes orbis temporibus illis suerunt baptigati. Eae omni tribu filiorum Israel. Νomen Israel, transit secundum rem, et veritatem ad omnes gentea in Christo regeneratas per baptismum, ut impleretur illud osea C. 2. v. 2... Et dicam non populo meo, populus meus es tu. Ad hoc etiam saeit illud Isaiae C. 44. v. a. Effundam spiritum meum

super a men tuum, et benedictionem meam super stirpem

tuam, et germinabunt. Et iterum: iste dieet: Domini Ego sum, et ille invocabit in nomine Jacob: et hic scribet in manu sua: Domino; et in nomine Israel assimilabitur. Quod i litet. Iigitur de gentibus conversis ad Christum. Idem dicit Apostolus ad Rom. C. 2. Νon enim, qui in manifesto, judaeus est: neque quae in manifesto, in carne est circumcisio: sed qui in abscondito Judaeus est: scit. per sidem christi, et circvmcisionem cordia in spiritu. Eae tribu Iuda oderim mutia si-Diuiti so by GOoste

136쪽

Cap. VII. v. s. ira gnati etc. Consequenter jam etiam per duodecim tribus intelli. utitur hic literaliter duodecim Apostoli novi testamenti, qui correspondent, et assimulentur duodecim Patriarchia V. T. Sicut enim per hos ex Jacob omnis generatio Israel secundum Carnem, ita per Apostolos omnis generatio ex Jesu Christo secundum repromissionem et spiritum descendit. Et sicut loco tribus Dan, de qua Antichristus dicitur e tressuriis, ponitur hic tribus Joseph, ita locum Judae praevaricatoris S. Mathias obtinuit.

I. II.

De consolatione triumphantis Ecclesiae Christi super perpessis tribulationibus et eis oriis, quas M. Martyres ob peraecutiones

reportarunt.

Vers. s. I. Post haec vidi turbam magnam, quam dinumerare nemo poterat eae Ommbua sentibus, et tribubus, et populis eι linsuis: atantes ante Ihronum etc. In sequentibus verbia describitur, et

revelatur beatissimus status omnium S S. Martyrum in Ecclesia triumphante existentium, qui tempore Diocletiani, praecedentiumque Drannorum per multas, easque varias tribulationes , ac mortes transierunt ad vitam immortalem, et hoc in consolationem et consortationem reliquorum Christi militum, qui usque ad consummationem saeculi propter fidem, Justitiam. et honorem Domini Dei sunt passuri in Ecclesia militant B etc. Post haec puta ordine revelationis, nivi turbam magnam Martyrum et Sanctorum Dei, qui primis trecentis annis post passionem Christi transierunt ad coelestem gloriam.

Ouam innumerare nemo poterat: Ρonitur in sinitus numerus,

per quod significatur multitudo maxima SS. Martyrum qui annis illis trecentis transierunt ad vitam immortalem. ut patet ex dictis. Ex omnibus semibus, et tribubus, et populis, et tinguis. Ponuntur haec quatuor genera ad signisicandum nobis, quod ex omnibus nationibus hominum, qui sub coelo sunt, in quatuor mundi plagis, plurimi transierint dicto modo ad vitam aeternam, et quod nullum genus hominum excludatur a coelesti gloria. Stantes ante thronum. Per hoc signi sicatur a tatus sanctorum, qui est clarus Dei aspectus, requies, et sta- Duiligod by GOoste

137쪽

24 Cap. VII. v. s, Io, II, fB.hilitas aeterna; dicuntur enim stare ante thronum, h. e. reis quiescere ab omni laboro in visione Dei beatifica. Et in con- speetia Agni. Per hoc denotatur gaudium beatorum ex visione humanitatis Christi, qua seu uritur etiam in aeternum. Sicut ellim beati reficiuntur interius in aspectu divinitatis, ita exterius in aspectu humanitatis Christi. Amisti stolis a bis ete. Per stolas albas designantur gloriae, proemia, ac laureolae speciales pro diversitate certaminis, et meritorum, ut supra; unde statim auliditur: Et mimae in manibus e rum in signum victoriae persectae, quae non habentur in praesenti vita, in qua homines quantumvis Sancti continuo versantur in pugna. EX quo patet hic vere statum beatorum triumphantis Ecclesiae describi. Vers. 10. Et elamabant roce mayna. De notatur his veris his officium beatorum Dei, simulqtie exprimitur vehementia, et assectus maximus amoris divini, cujus impulsu laudant. et glorificant Deum, et Agnum de sua salute in omnem aeternitatem securi, dicentes: Salus Deo nostro, et Agno, h. e. Salus, et felicitas, et Omnia quibus fruimur, a Deo et Agno

promanant.

II. Vers. 11. Et omnes Angeli stabant in cireuitu throni, et seniorum, et quatuor anim lium, et ceciderum in conspectu throni in faeies suas, et adoraverunt Deum. Sequitur applausus omnium SS. Angelorum super salutem beatorum Maris rum Dei. Et omnes Anyen stabant parati ad exequendam omnem Dei voluntatem. In circuitu throni, et seniorum et

quatuor animalium. Ubi adverte, ordinem SS. Angelorum, qui sunt in Ecclesia Catholica triumphante in tres Hierarchias, et s Choros divisi, in circuitu throni Dei et semorum,

h. e. Ρrophetarum et Apostolorum. Et quatuor animalium Neu Evangelistarum, ac Doctorum, continuo versari, et inservire creatori suo, quod eXprimitur per verbum stare. Et ceciderunt in convectu throni in facies suas, et adoraverunt Deum. Per haec verba designatur persectissima submissio, reverentia,

humilitas, et cultus, quo SS. Spiritus Angelici Christum JΚ-aum, verum Deum, et hominem adorant in omnem aeternitatem, ipsi omnem laudem et gloriam tribuendo pro statu suo beato, et gratias agendo pro triumpho Martyrum, Dicentes: Amen.

vers. 12. Benedictio, et claritas, et famentis, et stratiarum aeno, honor. et virtus, et forti uas Deo nostro in sae M saee lorum. Amen. h. e. attribuuntur Deo nostro virtus, benedi Diuili od by Corale

138쪽

Cv. III. r. Ist, I 3. 125 clio, laus, et claritas, clariscatio nominis, et sapientia squoad aeternam formam) et gratiarum actio de omnibus perpessis tribulationibus, quae ad summam gloriam Sanctis Mart ribus cesserunt. Honor in publicis Ecclesiis et altaribus, quae post ultimam tribulationem passim per totum mundum erigebantur. Et virtus etc. esseclus virtutis, et miracula facta in testimonium fidei. Et fortitia , scit. potentia resistendi, quatJrannos, et persecutorea Ecclesiae anstulit. Item Constantia admirabilia SS. Martyrum, quorum infinita quasi multitudo utrilisque sexus vicerunt omnia tormenta mundi, et pervenerunt ad regna coelestia. Haec omnia esse attribuenda

Domino Deo, utpoto unico fonti, et infinito mari bonorum omnium, testantur, et declarant SS. Angeli; unde elaudunt suam acclamationem voce Amen li. e. siat, sat, per quod eorum ardens desiderium exprimitur. III. Uers. 13. Eι Respondit unus de senioribus, eι dioeit mihi. Hi, qui amicti sunt stoIis albis, qui sunt, et unae renerunt ' Quaestio ista hic sapientissimo instituitur super personis ipsis, quales sint, et quomodo ad statum adeo he. aliam pervenerint; ad consolationem et gaudium, et spem certam justorum in omnibus adversis, quae ab omnibus impiis hominibus supor terram ex Dei permissione contingit nos pati, scit . ut intelligeremus, non esso exterminium, exitium, et mortem contumeliosam justorum, sed transitum ad statum omni gloria et omnibus bonis aggregatum. Sapientia C. R Justorum animae in manu Dei sunt, et non tanget illos tormentum mortis, visi sunt oculis insipientium mori, et aestimata est amictio exitus illorum, et quod a nobis estiter, exterminium: illi autem sunt in pace. Id ipsum sateri, et deplorare cogentur, et ipsi impii in extremo judieio sed

sero, et ad aeternam suam confusionem. Sapient. C. 5. Tun astabunt justi in magna constantia adversus eos, qui se angustiaverunt, et qui abstulerunt laboros eorum, videntes tur,

babuntur timore horribili dicentes intra se, poenitentiam agentes, et prae angustia spiritus gementes: Hi sunt, quos habuimus aliquando in derisum, et in similitudinem imprope. rii; nos insensati vitam illorum aestimabamus insaniam, et snem illorum sine honore. Ecce quomodo computati sunt inter Filios Dei, et inter Sanctos sors illorum eui. Et respondit unus ast senioribus, et disit mihi. Hic est S. Petrus, qui dicitur unus seniorum, h. e. primus inter Praelatos Ecelesiae, titDiuiti od by GOoste

139쪽

supra dictum est. Hi, qui amieti sunt stolis assis, qui sunt, et unde venerunt ν Est interrogatio ista, non discere aliquid, sed instruerct nos volens, uti dictum. Unde subditur responsio S.

Joannis humilis, qua instruimur, divina mysteria coelo disei

debere.

Vera. 14. Et diri tui, Domine mi tu scis. Et illico aequitur instructio veritatis aeternae. Et diXit mihi: tii sunt, qui venerunt ae tribulatione magna, h. e. hi sunt, qui fuerunt in hoc mundo in opprobrium hominum, et sustinuerunt rotas, ignes, bestias, enses, carceres, et exilia, et exierunt de mundo per martyrium tempore Diocletiani et Maximiani, et praecedentium Tyrannorum, quia tunc suit tribulatio maxima. Et laeerunt stolas suas, et dealbanerunt eas in sanguine Ayni. Per

hoc significatur augmentum gloriae animae, quod est laureola martyrii, quam obtinuerunt per testimonium fidei in JΕ- sum Christum. Sanguis ei lim martyrum sanguis Agni dicitur moraliter, quia est sanguis membrorum ejus, in quibus dicit, ne persecutionem pati. Actor. Cap. s. Saule, Saule, quid mopersequeris 3 Item dicuntur stolas suas lavisse, et dealbasas in sanyians Ayni, quia omne meritum, et mora sanctorum sundatur in morte, et sanguine agni, as su Christi, et radicantur tanquam palmites in vite, et tanquam fructus in arbore, et tan- qiiani segetes in semine ete. Vers. 15. Ideo sunt ante thronum Dei et serviunt ei die, ae

nocte ela. Sequitur condigna, et plena tribulationum retributio perparticulam laeo significata. Speciscantur autem hic octo retributiones, quae sunt correspondentes octo arduis gradibus virtutis, bet victoriae per quas Christianos oportet ascendere, et venire ad Regnum Dei. Hoc Christus Matth. Cap. 5. militibus suis promiserat, et est numerus, per quem universitas, et satietas omnium bonorum denotatur; ut videbimus. IV. Primus gradus est paupertas in miruti qua Christi nus armatus debet esse paratus. omnia temporalia perdere potius, quam negare 1idem, et in persecutione distribuero pauperibus, sicut fecit S. Lauretilius, et omnes SS. Martyres, quorum bonis insidiabantur Tyranni, et his promittitur Regnum melorum, quod est stabilitas aeterna personalis. Unde dicitur: Ideo sunt ante thronum Dei h. e. positi sunt in stabilitate aeterna, videntes eum a facie ad iaciem. sicuti est. Secundus gradus est, mansuetudo, qua praecincti SS. Dei Martyres suου tinuerunt jugum, et tyrannidem terrenorum

Regum ad exemplum Christi Domini sui, tanquam Agni ad

140쪽

CU. VII. r. I 6. 127 occisionem ducti sunt, non aperientes os suum, et ita vicerunt in bono malum, quibus promittitur possessio terrae; et haec est libertas plena, ae possessio aeterna summi boni, iii qua regnabunt cum Christo JEsu Capite suo in saecula saeculorum, quia servire Deo, regnare est. Proinde subditur: D ser-riunt ei viri ac noele in templo ejus. In aeterna quiete, libertate, felicitato sine timore laudantes creatorem suum in omnem aeternitatem. Hine. Ps. M. dicitur: Beati, qui habitant in domo tua Domine, in saecula saeculorum laudabunt te.

Per tomplum enim intelligitur hic coelum empyreum, palatium aeterni Regis, tabernaculum incorruptibile, in quo habitabit Deus cum hominibus, et Angelis suis Sanctis ut in. Da videbimus Cap. 21.

Tertius gradus est Luctus justorum, quo ingemiscunt, sentes in adversitatibus, instabilitatibus, concussionibus, malis tentationibus et alliis innumeris aerumnis, et calamitatibus hujus mundi. Et his promittitur consolatio plena, et selicitas persecta, quae est esse cum Christo, et regnare cum eo, Monarcha justissimo, sanctissimo, et potentissimo, cujus bonitas, et potentia, et regnum non mutabitur in aeternum. Unde subditur: Et qui sedet in throno, habitabit super illos, neque servient terreno Regi amplius, nequct subjicientur amplius, neque mutabitur status eorum, amplius in saecula saeculorum; quia Christus Dominus, ReX Regum, et Dominus dominantium erit eorum neX, cujus jugum suave, et Onus levor dominabitur illis iii omnem aeternitatem, et non poterunt ab eo avelli amplius. 9uartus gradus est Zetira justitiae, cui promittitur plena satietas omnium desideriorum et bonorum. Homines enim justi Dei videntos, in hoc mundo tanta mala perpetrari ; oppressionem pauperum, pupillorum, et Viduarum, impios praedominari justis, consilia stultorum audiri, et sapientum contemni, tot bona impediri, tot animas perire, tot injusta bella moveri, et non esse justitiam, neque veritatem, neque timorem Dei, neque charitatem, neque sinceritatem in plerisque hominibus etc. affliguntur iii spiritu quasi aestu cujusdam sitis, et lamis, quod mederi non possint: Pro Bο- latio ergo additure

Vera. 16. Non esurient, neque sitient amplius; saturabuntur enim omnia, eorum desideria cognoscendo desuper decretum divinae voluntatis. Pa. 16. Ego autem in justitia apparobo conspectui tuo, satiabor cum apparusirit gloria Diqitigod by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION