Venerabilis servi Dei Bartholomaei Holzhauser ... interpretatio in Apocalypsin. [With the text.]

발행: 1850년

분량: 291페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

28 Cap. II. r. 6, 7. menaeus et Alexander, quos tradidi Sathanae etc. Item I. Corint. α 5. v. a. Similiter Satanao tradidit incestuosvin. Et hic Zelus est adeo it eccessari iis in omni regimine, politico, et spirituali, ut sine eo membra et corpus putrescant: Ubi enim omnia malefacta dissimulantur, et non castigantur; ibi impune peccatur, et velut torrens multiplicata delicta in corpus redundant, illudque successive corrumpendo ita perdunt, ut nesciant tandem, ubi sieri debeat medicinae remedium. 9ui eum. Cum vero gladius anathematis, et justitiae Zelua per se est coecus, proinde prae requiritur sussiciens malorum notitia, ideo summo etiam necessarium est in bene ordinato regno, ut

ait sedula malorum inquisitio sive vigilans Principis in omnes etiam quibus tuto et plus ceteris confiditur subditos oculus,

qui omnium calcaneo insidietur, et scrutetur eorum vestigia et actiones. Hoc totum insinuatur his verbis: Et tentasti eos, qvi se dicunt Apostolos esse, et non sunt. Experimentum accipiendo de ipsis per eorum vitam et doctrinam, qui se etiam a Christo et Apostolis missos esse et spiritum Dei habere gloriabantur, ad docendum populum, et non erant. sed potius subversores fidelium, quales erant Εhion, Cerinthus, Menander, Nicolaus, Simon magus, et ceteri haeretici, qui tunc in Asia alarreXerunt, et similiter pseudo - apostoli qui dicebant, se missos ab Apostolis in Ierusalem manentibus acii. Petro et Jacobo, et sub hoc praetextu salso tamen docebant observationem legalium simul cum Evangelio esse neceAsariam ad salutem , ut patet ex pluribus locis Epistolarum S. Pauli. Sextum ex prae habito sussicien ii malitiae et salsitatis alicujus experimento restat, ut prudens et justus Princeps procedat ad judicium, sententiam, ad condemnationem malefactorum, quod colligitur ex verbis, et in renisti eos menaaees, non solum in doctrina, sed etiam in vita, quia exterius sanctitatem simulabant, ut

simplices facilius deciperent: Unde praedictos Haereticos Eeclesia a consortio fidelium ejecit; et ita hic dicitur: quod invenerit illos mendaces per sententiam anathematis declarando ex Cathedra S. Petri, quod nemo horum fuerit missus, neque a Deo, neque a Christo, neque ab Apostolis, neque eos habere veram doctrinam, neque vera signa, neque justitiam legalem esse necessariam ad salutem. Et quia ob gladium justitiae et veritatis nonnunquam adversa, rebelliones, et Perse cutiones ab impiis intentantur, necessaria est sortitudo, et magnanimitas, ut propterea Princeps rion absterreatur a vindicta justa malorum, aut deserat justitiam et veritatem. Ita Diuiti eo by Cooste

42쪽

Cap. II. v. a. mpassus est primus statua Ecclesiae plurima adversa, et tribulationes, quas supra dicti haeretici in ipsius membris excitarunt, quae omnia sortissime tulit, sustinens in sententia justi, tiae et veritatis necessaria ad salut m. Unde hic laudatur ob suam fortitudinem his verbis: Et yatientiam habes. Octavum ' Verum, quia adversa quaedam solent esse diuturna, ob divinam permissionem, et ob impiorum nequitiam, sortitudo Principis debet initi longanimitate , qua armatus sustineat omni tempore quascunque adversi tales propter justitiam, et veritatem, et in hoc laudatur Ecclesia prima: Et sustinuisti Wopter nomen meum. Quibus verbis intimatur consequentia

scit. Gloria Νominis Jesu Christi, quod supra dicti haeretici et judaei blasphemabant, dum negabant ejus divinitatem vel humanitatem, vel adventum vel opera, ut patet ex Epistola S. Pauli. Nonum: Denique cum mala quaedam et adversa extirpari penitus non possint, in principe debet esse perseverantia in Justitia, et veritate, ita maxime in Ecclesia Dei, in qua

Ligania cum tritico crescere usque ad diem messis et esse haereses oportet, necesse habet Praelatus, ut sit perseveraria in omnibus adversis, semper vincens in omni bono malum.

Ita hic laudatur et praescribitur universali Ecclesiae norma, qualis esse debeat, his verbis: Et non defecisti. VIII. Post laudem et narrationem bonorum prudenterponitur correptio desectus:

Vers. 4. Sed habeo adversum te pauca, quod charitatem tuam primam reliquisti. Omne institutum super terram, quantumvis sanctum, et beneordinatum Solet quotidianis membrorum desectibus et fragilitate defluere et tepescere. Ita etiam contigit primo Ecclesiae statui sub typo Ephesi ilao

Ecclesiae descripto, ut charitatem suam Primam relinqueret. Prima Christianorum charitas consistebat in persectissima unitate et communione bonorum Act. h. Multitudinis autem Credentium erat cor unum, et anima una, nec quisquam e Grum, quae possidebat, aliquid suum esse dicebat, sed orant illis omnia communia. Item per primam charitatem in , telliguntur opera charitatis, et missericordiae; consueverant enim sustentare pauperes Christianos ferventer et devote, et mittere eleemos3nam fidelibus , in Jerusalem habitantibus. et alibi, qui suas possessiones, ob fidem in Christum amiserant, vel vendiderant, ad sustentationem credentium in Christum. Act. 4. Neque enim quisquam egens erat inter illos , quotquot enim possessores agrorum aut domorum erant, Duili od by Corale

43쪽

D CU. II. r. 5. vendentes. offerebant pretia eorum, quae vendebant, et ponebant anto pedes Apostolorum. Dividebatur autem aingulis. prout cuique opus erat. Haec prima eorum charitas post mortem Aponiolorum, et Timotheum Episcopum Ephesinum insii rgentibus paulatim viris impiis, et salsis Datribus, qui fraudulenter devorabant, et accipiebant, et docebant perver-aa . et garriebant in populum, tepefacta est, et versa in amaritudinem cordis. Dum enim altercamur in dogmatibus fidei, et certamus per aemulationem de successionibus ad Episcopatus. et Cathedras, Praelaturas, et praebendas, refrigescere cha ritatem, aeque quotidiana quam lamentabilis consequentia est. IX. Facta correptione statim aequitur salutari A ad monitio ad vitae reformationem, simulque praescribitur forma ejus, quae in tribus consistit. 13 in agnitione commissi, vel omissi, et reflectione super occasionem, qua deliquit. 2) In poenitentiae operibus. 3 In re assumptione primaevi Iustituti, ut patet ex sequentibus.

Vers. 5. Memor esto itaque , tinae eaecideris, id est, agno-ace culpam tuam, recordare primorum operum, et a quanto gradu et persectione et servore charitatis excideris : h. est: investiga per reflectionem, quae occasio suerit tui lapsus a prima charitate. Et yoenitentiam age de omissione tanti ho-ni. et emenda te prudenter vitando occasiones, quae te induxerunt in teporem charitatis, et sae opera poenitentiae digna pro hoc delicto. Et prima opera me, id est, reassume primaevum tuum institutum, primum servorem charitatis, priora misericordiae opera, priorem dilectionem, et unitatem. et disce in bono charitatis vincere mala haereticorum, et salsorum Datrum, qui occasio fuerunt, quod a charitatis simplicitate excideris; sin autem venio tibi, et mon bo eandelabrum tuum de Ioco auo, nisi poenitentiam egeris. Ilis verbis subdit comminationem poenae, quae etiam ad correctionis fraternae formam requiritur. Sin aruiem. Si te dicto modo non correxeris: Uemo tibi, ut te castigem, et puniam, et corrigam, ut emenderis. Veniam tibi tanquam Medicus tuus, et pater et sponsus, et judex ad sanandum te

mediis durioribus. Venio tibi, in praesenti dicitur, ut intelligat Eeclesia divinam vindictam semper esse paratam et

praesentem, eamque supervenire, quando minime cogitamus. Et monebo candelabrum ae ιoeo suo, nisi poenitentiam eseris.

Additur poenae genus, et castigationis modus, et quidem iii futuro, ut intelligamus Deum esse longanimem, et eX- Duili od by Corale

44쪽

P. II. v. 6, 7. alspectaris nostram poenitentiam, et poenas a longo nobis diu subinde minari, donec impleatur iracundia et praevaricatio. Et monebo eandelabrum tuum de Deo suo. h. est, permittam excitari tribulationes, bella, et haereses, et Drannos, quibus movebitur Ecclesia tibi concredita de loco suae stabilitatis. dignitatis, quietis, quemadmodum iacit, et complevit hoc verhum suum postea per decem Tyrannos, quibus terribiliter agitata fuit Ecclesia et mota, sicque ad magnam persectionem et charitatem pervenit, ut patet ex tot millibus millium Martyrum utriusque sexus, qui pro amoro Jesu mortui sunt. Mooebo Candelabrum de loco suo, hoc est: Transferam Episcopatum tuum, et divitias, et dignitates tuas, et Ecclesiam de regione, in qua nullo ost, si de peccatis notis dolere, et poenitentiam agere desinet. Sic secit graecae Ecclesiae; sic Anglicae sic Terrae Sanctae, et in Germania, totaque occidentali, et Latinae Ecclesiae sacere incepit, et faciet, ulterius; nisi poenitentiam agamus.

Uers. 6. Sed hoc habes, gula ouisti facta δε colariarum , quae Et ego odi. Per haec verba primo correptioni subditur emendatio , ut more boni Samaritani praeter vinum mortis ca-livii in infundatur oleum lenitivum, Soa hoc habes bonum et commendatione dignum, quia odisti facta Nicolaitarum, id est fornicationes et communem usum mulierum. Deinde additur odii ju Ali modus, et mensura, quam commendat Ecclesiae suae eXemplo suo docens: odisti Laeta Ficolaitaram, quae Et esto odi. Vult dicere , et tacite innuere, quod nunquam persona S, quan

tumuis malas, sed tantum facta mala in ipsis personis propter earum salutem et Dei honorem odisse debeamus exemplo Christi, qui summe odit peccata, et tamen ita diligit peccatorum personas, ut descenderit de coelis et propter nostra peccata intra duos latrones mortuus fuerit. Tertio docet tacite Ecclesiam suam, quae occasio fuerit, quare primam charitatem reliquerit, quia scit. personas ab earum saetis non herio distinguens assectum et servorem charitatis erga easdem dimisit. Undis etiam tacite excusatur in suo delicto et lenitur dolora medico prudentissimo Christo dicente: Sed hoe habes, gula odisti facta Nicolaitarum quae et ego oai. X. Vers. 7. oui habet aurem, audiat, quid spiritus dicat Ecclesiis. Est modus loquendi. quo arduitas aliquid faciendi, vel altitudo mysteriorum in Ecclesia suturorum signisicatur , sit nul qtae nostrae carnis fragilitas, intelligentiaeque nostrae crassities admonentur, quod haec omnia, quae scripta sunt in Diuili od by Corale

45쪽

ae Cap. II. r. 8.hoc Apocalypsis libro, contineant sapientiam, et arduum in. telligendi modum. Ita Christus commendans Ecclesiae continentiam tanquam rem arduam dixit: Qui potest capere, capiati

Matth. CV. 19. v. I P. Vincenti dabo edere ae tigno vitae, quoia est in Paradiso Dei mei. His verbia praemium subjungitur, mercesque assignatur, ut Do Ecclea iam suam facilius ad poenitentiam alliceret. Vult dicere: vincenti tentationes mundi,

earnis et diaboli dabo edere de ligno niuae, id est, dabo ei stultionem bonitatis Christi, qui est vere lignum vitae, cujus arbor in paradiso siluata figura fuit. Eaere de ligno nitae, id est, sevi visione beatissima et beatifica, cum immortalitate; arbor enim vitae metaphorice significat immortalitatem. Gen. Cap. 3; quod est in paradiso Dei mei, hoc est, in caelesti patria paratum omnibus, qui legitime certaverunt: Νemo coronabitur, ni Ai, qui legitima certaverit, et vicerit. 2da Timoth.

Cap. 2.

De s eundo militantis Ecelasiae statu, qui, irrigativus per tempora decem persecutionum usque aα Constantinum M. Cap. II. v. 8 - 11. I. Et Angelo Smyrnae Ecclesiae scribe, M e dicit primus et novissimus, qui fuit mortuus, et virile Seio tribulationem tuam, et yaupertatem tuam, sed vires es: et blasphemaris ohis, qui se alicunt Iudaeos esse, et non sunt, sed sunt Synastosae satanae, nihil horum timeas, quae passurus es. Ecce missurus est diabolus aliquos eae vobis in earcerem, ut tentemini, et habebitis tribulationem aiebus Meem. Esto sidetis usqu2 ad mortem, et aabo tibi coronam Dilae. Oui habet aurem, audiat , quia viritus dicat Ecclesiis: qud Dicerit, non laedetur a morte secunda ete. Secundus Ecclesiae Status est irrigativiis:

Vinea enim Domini Ecclesia, quae, quot Sanctos profert, tot palmites nutrit. Haec vinea per Christum Et Apostolos plantata in primo statu, irrigatur postmodum in secundo statu torrente Sanguinis martyrum, qui erat , quasi sensascendens a terra, et irrigans universam Superficiem Ecclesiae. Duravit autem haec effusio Sanguinis Christianorum decem diebus, hoc est, per decem tempora Tyrannorum praecipuorum regnantium in terra, quorum animos diabolus, videns, quod fidem Christi per aemulationem Judaeorum impedire nequiret, excitavit contra Christianitatem, nitens eam Diuiti eo by Corale

46쪽

1m hoc medio tollere et extingitere. Permisit Deus has tam diuturnas et terribiles persecutiones , ob majorem gloriam Electorum suorum militum, ad firmandum magis fidei catholicao veritatem, quae tot immanibus persecutionibus agitata. stetit immaculata, et majoribus quotidie incrementis est nobilitata. Item permisit Deus dictas persecutiones, ut excitaret Ecclesiam suam ad charitatem persectam, quae in alatu martyrum suit persectissima, ut patet ex supra dictis. Dolioe statu Ecclesiae intelligitur illa parabola Joan. 12. Nisi

granum frumenti in terram cadens mortuum fuerit. ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit, multum Duetum aD

sert. Item illud Ps. los. De torrente in via bibet. propterea exaltabit caput; hoc est, de torrente Sanguinis martyrum in via hujus praesentis vitae Pater coclestia Complacuit sibi bibere. propterea ad eXemplum suorum militum exaltavit Christum Filium auum, caput universorum in cruce. II. Huic statui congruit secundus spiritus Domini, scit. spiritus sortitudinis, et invictae patientiae in arduis et adversis, quo muniti clypeo Sancti Dei utriusqtie sexus vi cs-runt mundum, et pervenerunt ad regna coelestia. Hujus so- eundi statua fuit sigura secundus diea creationis mundi, quo laeti Deus tirmamentum in medio aquarum. Hoc sirmamentum praefigurat sirmamentum. hoc est, sortitudinem martyrum, quia Dominus eos posuit in medio aquarum omnium tribulati otium, quae non potuerunt extinguere charitatem. Item . sicut hoc secundo die fuit positum hoc frina entum in eoelo, ita in secundo statu Ecelesia, quae per coelum significatu e , fuit sortissime stabilita leatimonio mar rumtaliquam firmamento ejus. Eidem secundo statui Ecelesias eonvenit secunda aetas mundi a Νοe usque ad Abrahameomputata. Sicut enim in secunda aetate incipit Νos et ejus posteritas victimas Deo immolare, ita in secundo Eeclesiae statu Christiani passim mactabantur, quorum effusio Sanguiuia et mora erat pretiosissima et gratissima Deo Patri vi-etima in Filio suo Jesu in odorem auavitatis. Dictva tribula.

tionum et martyrum Statua consequenter sub atatu Eeclosiae Smvenensis describitur. Smyrna enim interpretatue cantiet in et myrba; quorum utrumque martyrum statui congruit, canticum quidem; quia cum laetitia quasi salientes ducebantur ad martyrium Christiani utriusque sexus; ut ex historia Ecclesiastica et Aet. 5. patet; ibant gaudentes a con-apectu conellii, quoniam digni habiti sunt, pro Nomine Je.

47쪽

ah CU M. v. S, 9.su contumeliam pati. Item tribulationes et mors. M. Martvrum canticum sunt gratissimum, in quo delectatur Deus, laetantur Angeli, et omnes Sancti, collaudantes Filium Dei: Myrtia vero, sicut enim mrrha est amara, et a putredine servat, ita tribulationes et persecutiones amarae sunt, Ee-elesiam tamen, Hirsque membra a putredine desectuum, voluptatum et peccatorum revocant, solidumque ipsius corpus reddunt per patientiam, paupertatem, humilitatem, et contemptum hujus mundi, et charitatem Dei, amoremque suturorum bonorum. Item myrha dat odorem suavitatis, qui in saepissetis adhibetur Deo: Sic mar rum sanguis, et mora sunt odor suavissimus, si sacrificium juge in conspectu Dei

ascendens.

Uers. S. Et Angelo Smyrnae EeeIestiae scribe: Ad literam,

Episcopo illius loci, sub ejus vero typo Omnibus Pontisici-hus , Episcopis, et Ρraelatis, imo omnibus Christianis, qui

in hoc statu Ecclesiae tribulationum sunt victuri. Haec a est primus et nonissimus, gres fuit mortuus, et rinit. Verba

haec debent intelligi, ut supra; ponuntur autem ab initio tanquam exemplum, qualiter scit. Christum Filium Dei Rogem nostrum oportuit pati, et ita intrare in gloriam suam. Sie et Electos suos pali oportet, et mori, ut in aeternum cum ipso vivant, quare sortissime perstiterunt tot centena millia martyrum utriusque sexus ad exemplum dulcissimi sui sponsi, si negis Iesu Christi. Ita enicaX ost exemplum superioris lVers. s. Seio tribulationem tuum et paupertatem tuam. Ponuntur haec duo tanquam duae proprietates, ot nota status martyrum; nam tribulatio est nomen valde emphaticum a nomino tribulus, significans omnis generis adversa, persecutiones, contumelias, tormenta, angustias, mortis genera diversa, et horrenda; paupertas vero significat exspoliationem bonorum temporalium, expulsionem in exilium a s dibus episcopalibus, ab Ecclesia, a domo propria paterna etc. Quae omnia Sancti Dei a Tyrannis, qui ultra trecentos annos in eos aaevierunt, pro sponso suo Christo Iesu laetantes passi suerunt, ut patet ex historia Eccles. , sed inveses in spiritnalibus thesauris meritorum, in heroicis virtutibus, in auro charitatis, in serro sortitudinis, in haereditato regni coelestis, sive aeterna gloria propter amissam transitoriam possessionem hujus mundi in coelis praeparata. Dives es, quia estis amici Dei, et nomina vestra scripta sunt Diqitigod by Gorale

48쪽

P. II. v. so. 35 In coelis. E contrario potentes hujus qui vos tribulant otapoliant, pauperes sunt, quia ibunt post hanc transitoriam

vitam ad tormenta sempiterna, quae potenter patientur. Eιhisaph Maria ab NS, ρui se incunt Iudaeos esse, et non sunt, sed --yoya Satanae. Per Judaeos intelliguntur 1 reliquiae Iudaeorum seii 'nagos e veteris testamenti, quao quia abjeeta eat a Deo, in ea aalua non eat, nec erit amplius: ideo additur qui se dicunt Iudaeos Mae, hoc eat electos, eo quod sint ex nemine Abrahae, et non sunt electi, sed Synastosae SMariae hoc est congreγtio reprobo

eum, eo quod divina justitia Judaeos propter auam incredulitatem, obstinationemque in malo. in potestatem Satanao tradidit, cujus membra sunt. Νon enim Christi erit popvlus, qui eum negaturus est: Dan. 9. . Hoc nomen Iu eos

ad Christianitatem est translatum. Unde hie per Judaeos allegorieo significantur mali Christiani, qui se dieunt esse electos, et confitentur ae nosas Deum, lactis autem negant. m. i. DB utrisque dicit Apostolus Paulus: Roan. 2. Νon enim. qui in manifesto Judaeus eat, neque qua in manifesto in carne est circumcisio, sed qui in abscondito Judaeus est. et circumcisio cordis in spiritu; non litem. cujus laus non ex hominibus, sed ex Deo est. Haec ad literam do ve. eis Iudaeis aecundum promissionem is semine Abrahae; per Allegoriam vero de Christianis aecundum repromissionem in Christo iii telliguntur. Et ab his blasphematue Eeelesia Dei. in Electis et Sanctia membris auis; nam Judaei exis probrant; quod si sides esset in Christo vera, et si verua Messias Christus esset, Verusquo Filius Dei omnipotentia, utique non sineret antio et pati, mactariqne sicut pecora suos electoa, et dilectos; quia mora est ignominia, et crux Christi erat ipsi a scandalum, ut dicit Apostolus. f. Cor. r. Nos autem praedicamuri Christum crucifixum, audaeis quidem acandalum, gentibus vero stultitiam. Ma Ii Christianiat haeretici blasphemabant Ecclesiam Dei factia sui pessimis, et dogmatibus perverais, ob quas magia apud Judaeos et gentiles Tyrannos vilescens contemnebatur; et saneta ejus membra majori ludibrio erant, gravioresque patiebantur persecutiones, etiam ab ipsis salsis Christianis.

Vers. 10. MAG horum timeas, guae passurus es. His uerbis animat Christus Ecclesiam suam ad intrepidam tolerantiam omnium malorum quantumvis diuturnorum: et quia praevisa jacula minus seriunt, nosque tolerabilius mundi 3. Diuitiaco by Corale

49쪽

m GP. II. r. Io. mala auacipimus, quae praescimus, ita oportere nos ex divina ordinatione pati in sequentibus instituit suam Meleo alam, quantam, et a quibus, et quanto tempore oporteat

habere tribulationem. Eeee missurus est diabolus amyuos eae vobis in careerem, ut tententum; et habebitis tribulationem ae-eem diebus ete. Ecee missurus est diabolus causativo impellendo sex consueta invidia sua in fideles) Reges et Principes Ta rannos; Judaeos vero incitando, et ex vobismet ipsis perversa loquentes, malos scit. et salsos Christianos auh- ornando, qui aliquos, h. e. multos ex vobis, et omnibus, qui in hoc secundo statu Ecclesiae sunt victuri, trahent in carcerem, eruntque quasi lictorea diaboli ideo dicitur missurus h. e. per Satellites suos, scit. Principes hujun mundi,

quibus utitur ad implendam suam insatiabilem libidinem. nocendi piis Christi membris, opera impiorum hominum super terram. In eareerem, per quod significatur, into diutur. nitas tribulationum suturarum, qui enim mittitur in earc rem, non statim inde expeditur: Sic dicitur pecunia aIicujus mitti in corbonam, in thesaurum Regis, eo quod uervetur. 2do per carcerem denotantur Omnis generis mala, quae Sancti, et electi Dei essent passuri; est enim carcer ossicina omnium tribulationum eX genere avor nam qui mittitur in carcerem, separatur ab hominibus tanquam malefactor. In carcere est sitia, sames, frigus, Calor, vincula, nuditas, bonorum exspoliatio, in carcere tortura, tormenta, flagella. virgae, opprobria, Vigilias, angustiae, laetor; ex carcere denique prodit sententia injusta condemnationis ad ollas Sartaginea, rotas, enses, cruces infames, sectionem, submersionem, ad exilium. ad bestias, ad ursos, ad leones.

tigrides, et Leopardos etc. Ideo dicit hic Christus signanter. E e missurus est diabolus aliguos ex vobis in earcerem;

acii. ex permissione Patria coelestis, ut i te inini, h. e. ut probemini sicut aurum in fornace; ista autem probatio nouest ex intentione diaboli, qui non intendit tribulatorum bonum; sed ex intentione Dei, qui ex malis elicit bona: et sic exsaevitia Drannorum elicit patientiam Martyrum, et coronam gloriae; quod ipsum et hodie adhuc cum Ecclesia sua facit, quando ejus Praelati et membra ad peccata, voluptatesque et temporales divitias cor suum estundunt in terram. Et habebitis tribulationem spraedictam decem diebus, hoc est per decem regimina sive tempora decem Tyrannorum, qui potissimum, et quidem continuo sibi succedendo, sicut dies, in Christianos Diuitiaco by Corale

50쪽

Cap. II. v. II. 37saevietit. Ilitelligitur ergo per istoa decem dies tempus continuum a Νerone, primo Ecclesiae persecutore, usque ad tempus Constantini Magni; suxeruntque anni prope 300, quibus continuo Ecclesia natavit in Sanguine Maria rum utriusque sexus, tanquam Arca Noe in diluvio; donec tandem post decem persecutionea super montem excelsum Constantinum M. requiesceret. Prima persecutio nata est sub Νerone; secunda sub Domitiano; tertia sub Traiano; quarta sub Marco Aurelio Antonio; quinta sub Severo; sexta sub Maximino. Septima sub Decio, quae continuata est a Gallo et Volusiano, setana sub duobus Valeriano, et Gallieno ; nona sub Aureliano. Derima denique sub Diocletiano et Maximiano eius collega, quae fuit omnium immanissima.

Vido plura in Libr. Hiat. Eccles.

II . Esto fidelia usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitae. Ilia verbis exhortatur Ecclesiam suam proposito sibi proemio ad perseverantiam in tribulationibus suturis, quae exhortatio divina ex clementia proponitur ob nimiam crudelitatem, et diuturnitatem malorum contra Sanctos et amicos Dei permissorum. Esto Delia usque ad mortem, hoc est, constans, et perseverana usque ad mortem in tribulatione tua. Esto Mens Me. in sdo, spe, et charitate; item ne deficias, acandalum sumendo ex tot, tamque crudelibus et diuturnia malis, a me in te permiaaia; et dabo tibi eo nam vitae h. e. laureolam martyrii secundum mensuram tribulationum, quaa sustinuisti propter me. Coronam vitae h. Θ, triumphatoria in coelia, quae non auferetur a te; nemo enim Corona

hitur, nisi qui legitime certaverit. Coronam ritae. Regnum scit. sive libertatem filiorum Dei, ut nulli regi terreno amplius subjiciaris.

Vers. II. Pul habet aurem, audiat, quia miritus dieat EeeIesus. Exponitur ut supra; his enim verbia semper intellectum nostrum excitare vult, ad scrutandum circa suam Ecclesiam aliquem sensum abstrusum mysteriisque coelestibus plenum, quem ex rerum et Verborum proprietate eruere oporteat. 9ui vieerit, non ιaedetur a m9rte secunda h. e. ab inferno sive morte aeterna damnatorum. Dicitur autem mors seeunda, quia post corporalem caducae vitae mortem,

quae est mora prima, aequitur. Haec verba addit Christus tamquam fulcrum quoddam . perseverantiae in tribulationum pressura sortissimum; si quis enim consideret tanta inferorum incendia, et damnationem impiorum aeternam, omnibus exqui- Duili od by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION