장음표시 사용
281쪽
DIssgRT. U. instituta, si νe ut melius dicam effusa ultra montes, cohaeret CAp. III. Gregorii sententia ; non quia Μetropolita Arelatensis traditione pallii autoritatem adeptus esset ab Apostolica Sede , nam Ur-caria tu iungebatur , nec nisi ad ornatum iuxta priscam consuetudinem acceperat pallium : at quia nova illa disciplina per pallii investituram potestatem Metropoliticam impertiendi Epitcopis , persuasit Gregorio , ut autoritatem omnem in pallium reislanderet . Eumdem idcirco admonet, qualem se gerat citra ju- Lib. I x. ep. 3 i. risdictionem in alienas provincias : Si igitur , inquit, contingat , ut Fraternitas tua ad Galliarum provincias transeat, eum
eodem Arelatensi Episcopo debet agere , qualiter , si qua sunt in Episcopis vitia , eorrigantur . Dui si forte in discipianae vigore
tepidus exsat, tua fraternitatis zeu aeeendendus est : eui etiam epistolar feeimus , ut quum tuae sanesitatis praesentia in Galliis fuerit, ei ipse tota mente subveniat. Audiendas hic etiam reor, quas ad Virgilium Arelatensem dedit, oeconomiae scilicet plenas, eidemque Virgilio dubitationem omnem auferentes, violatum iri Zibo. ep. cf. ullatenus iurisdictionem suam : Si communem fratrem Mutu-
sinum Episcopum , ait, ad vos venire eoniseerit, ita ilium dia ectio vestra , Hur deeet, affectuose dulciterque suscipiat, ut e ipsum eonsolationis Da bono refoveat, ct alios qaaIiter fraterna caritas eounda sit, doceat . Et quoniam saepius evenit, ut hi qui longe sunt positi, prius ab aliis quae sunt emendanda cognoscant, si quas fortasse fraternitati vestrae Sacerdotum , vel
aliorum culpas intulerit, una eum eo residentes subtiIi evnfla nvestigatione perquirite . Ouae , si serio animadvertantur, doctrinam sanctosque mores Augustini magis aestimari, quam de iurisdictione rem esse palam facient. Tametsi , ne aut meticulo sum , aut invidiosum Virgilio esset , tum huic adventum Augustini, tanquam urbanitatis , & ossicii causa eventurum amrmat ἔtum Augustinum apertissime admonet , ne alienae messi falcem Tib.II. ep. II. admoveat . Discopos Galliarum judicare non poteris c autoritate propria sed suadendo , blandiendo , Eona quoque tua opera eorum imitationi monstrando , pravorum mentes ad sanctitaris studia reforma . Duia seriptum est in lege: Per alienam messem transiens falcem mittere nou debet, sed manu spleas eonterere , edi manducare . Faleem emo juricii mittere non potes in
eam segetem , quae alteri videtur esse commissa, sed per affectum honi operis frumenta dominiea vitioram suorum paleis expolis, ct in Delsae eo as monendo , ct persuadeado , quasi mundeν- Diqitigod by Coral
282쪽
do estuverte. Summa autem ratio horum erat, quia Virgilio ipsi Dissgar. V. autoritatem accessisse per sacrum pallium , volebat Pontisex Au- CAp. III. 3gustino persuasum esse , ut disciplina Ecclesiae utilis altius defige
Dicar fortasse Gregorii verba in meam opinionem pertra- X, xisse, ne quod unum mihi objici posset, ad eamdem evertenis dam, intactum relinquens, levi admodum fundamentis exiguae genes,l.ejus di argumentationis meae inherentem di iplinam obtruderem . Re- lai pl. demo Putari autem velim quae ipse Gregorius Uirgilio Arelatensi, & λδ d. Childeberto Regi testatur occasione Uicariatus Arelatensis conis firmandi, palliumque iuxta consuetudinem mittendi. Quibus adversantia ea , quae Augustino affirmat, utrum interpretatione alia mentis Gregorii explicari poterint, nescio . Id tantum scio, quod Sammarthani , caetera eruditissimi , nimium fidentes opinioni, quae passian invaluit, vindicandi immaturam pallio autoritatem, ac Uicariatum in eius traditione constituendi, turpi anachronismo de Arelatensium rebus ita scriptitant: οβο α
Gregorium scilicet succensuisse S. Uirgilio Arelatensii, ae simul a
praebuisse aures Reginae Bruneehildi, quae pallium petebat pro Syagrio Augustudunensi Episcopo ; idque cum Arelatensis aut ἀritatis diminutione esse factum . Nos tamen , qui hanc historiam supra percurrimus , tum perspeximus quam longe ab vero abeant eruditissimi scriptores ; tum maxime intelligimus deceptos esse, quia post triennium , quam pallium obtinuit Syagrius , dari literas nuper vidimus ad Augustinum , quibus ne gat privare se posse autoritate percepta Virgilium Arelatensein ς quin etiam dari alias novimus ossicii plenissimas ad eumdem Virgilium , ne quicquam de sua autoritate detractum iri suspicaretur . Estque hic notandum , quod Patres congregationis Sancti Mauri proximo a Sammarthanis dissident intervallo , dum loco moventes Gregorii literas ad Augustinum , huius interrogata praemittunt Epistolae illi, qua Metropolita creatur . Nam octa vo, & nono ex iisdem interrogatis agit Augustinus de ordinatione Episcoporum , ae de Metropolitica iurisdictione , quorum neutrum is praestitisset, nisi ' ordinandi facultatem , ct in
ordinatos autoritatem antea obtinuisset. At eo deveniunt scri tores, quum systema a Veteribus positum inexplorata re amplectuntur, perindeque alienae opinionis non sedent iudices, sed laudatores fiunt. Id ne R de mea hac Gregorii literarum interpretatione eveniat, ejusdem Pontificis aliae omnes Epistolae Disitigod by CO dile
283쪽
de huiusmodi re aequa lance examinari oportet. Certum enim scio, quod aliis alior uin sententiis neglectis, unum hoc statuetur : Gregorium videlicet, antequam de Anglicanis Metropolibus instituendis per investituram pallii , ut disciplina Italiae , Scutriusque Illyrici toto in occidentali Patriarcha tu coalesceret, cogitaret, sequutum esse consuetudinem , iacrumque id ornamentum concessisse iis , qui aut successores eorum essent quibus pallium datum Bret , aut causarum meritis conspicui fuissent. Postea vero Insigne istud adhiberi coeptum esse juxta eam disciplinam , quam ab octavo secul obtinuisse assirmant scriptores omnes, Compertum erit. Argumenta ex Gregorio ipso non desunt, tametsi pallium posterius nullum aut ad Gallos , aut ad Anglos direxerit: nam pallio Arelatensii utens , tanquam rei aris gumento, palam fecit, quod Metropolitae per pallii traditionem ab Apostolica Sede autoritatem suam assequebantur , nulli praeterquam Pontifici Romano obnoxiam . Disciplinae ita institutae parva quidem, pro infelicitate tem porum vestigia suppetunt, sed ea satis clara. De Anglicanis si quidem Metropolitis ita per pallium confirmari solitis, ut statutum semel suerat , Honorii literae superius allatae abunde teis stantur . In Galliis vero disciplina omnis pessumdata ne Metroin Poleon quidem nomen reliquerat; proindeque post Virgilii Armlatensis pallium , nequicquam ejus sacri ornamenti usus quaeritur ante Bonifacii Moguntini aevum , qui floruit octavo seculo . Quid integro isto seculo eνenerit circa hanc disciplinam non est memoriae proditum ς at quae tandem evenerunt, Archiepiscopi nomen accessisse cuilibet Metropolitae , qui pallium acciperet,
fidem faciunt. Verba ipsa Gregorii III. recitabo, qui pallium mittens Bonifacio anno 32. Iure tibi, inquit, saeri pallii direximus munus , quod Teati 'Petri Apostoli suscipiens autoritate, in aris ς atque inter AreMepiseopos unus , Deo autore praecipimus, ut censearis. Nec tibi aliquid plus resonet vox Archiepiscopi, quam Metropolitae ; nam Boni iacius ipse tali honore praeditus dubium omne amovet in ea Epistola , qua cum S. Cuthberto Dorouernensi agit de Metropolitica utriusque au toritate propter pallia eredita, ct recepta ἰ facta enim compa Vratione cum caeteris Episcopis: Nobis, prosequitur, aequalis labor , O majus pericatam imminet, quam eaeteris sacerdoti bur, quia Canones antiqui praeipiunt, ut omnes Metropolita. ni sciant sollieitu irem totius provineta gerere . Neque obstat
284쪽
Bonifacii eiusdem longe lateque patens autoritas , qua in alienas DissERT. V. provincias iurisdictionem habuit . Qui' enim nescit sanctum CAp. III. hunc virum duodecim jam annis Vicariatu Apostolico insignem Risse , quum pallium accepit, tribus nimirum , ante etiam , quam Episcopali munere iungeretur , novemque postquam fuit factus Episcopus P Haec sane ratio est , cur synodos ubique egis in selegitur, quare etiam Caroloinanni testimonio utriusque diagnitatis ratione habita, & qua provinciae uni. & qua pluribus autoritate praeesset declaraturi Constituimur super eos Orebie- piseopum Sonifacium , qui es gussus S. Petri . Quamobrem si, ut decet, quae Vicariatus sunt ab iis, quae ad Metropoliti eam autoritatem spectant, secernamus , nihil omnino novum deprehendemus in Bonifacio , quod Augustino haud datum mearit traditione pallii . Atque ea propter non quartum genus con. strendi hoc ornamentum gloriabimur cum Ruinartici comper- α . de Pali. tum habuisse, sed unam, ipsissimamque disciplinam , quam S ς'80φ' Gregorius Magnus in Anglicana Ecclesia instituit, perseverare hitelligemus, quamque , ut saepe dictum est , in Oriente anti quissimam , in oecidente autem , si Italiam S Illyricum mihi demseris , ab septimi initio seculi inchoatam documenta certa
Rem multo planiorem suturam esse confido, ubi eamdem disciplinam , quam nuper vidimus propagatam in Germania per S. Bonifacii pallium , ad Gallicanos etiam Praesules patebit eX- tendi . Id citra argumentationes , Κ coniecturas , simplici expositione rei palam fiet, teste adhibito eodem Bonifacio , qui optimus disciplinae hujus magister est . Itaque vir sanctus ipsa in illa epistola , quam S. Cuthberto assirmabat, aeque Anglicanum , ac Germanum Metropolitam,pallii accepti causa majorem ab Apostolica Sede iurisdictionem obtinuisse , quam caeteri Episcopi, ita de Gallicanis omnibus Metropolitis loquitur: Deerevimus in
nostro Bnodali conventu c quod scilicet Concilium iure Apostolici vicariatus celebraverat eonfessi sumus scin Catholicam, unitatem , subjectionem Romamae Eeelsae fine tenus vita nostrae velle servaret S. Petro, ct meario ejus velle subjici; Θ-
nodum per omnes annos eongregare: Metropolitavos pallia ab illa sede quaerere e ct per omnia praeeepta Petri canonice sequi δε- siderare ; ut inter oves sibi commendatas numeremur De crevimus at Metropolitanus , qai sit pallio sublimatus , hortetuae caeteros , edi admoneat, O iuves et quis sit inter eos euriosus δε
285쪽
DIssIRT. V.salute populi, quisve negligens servus Dei Et unusquἰ aeCAν. III. Episeopas ,siquid in suo Diorces corrigere, vel emendare nequiis verit , itidem in Duodo eorum Orehiepiscopo, palam omnibus ad eorrigendum i inuet, eodem modo , qtio Romana Geusia noror inatos eum facramento constrinxit, ut si Sacerdotes vel plebes
a lege 'Dei deviasse viderim , O eorrigere non potuerim, fideΓ-ter semper Sedi postolieae ct meario S. Petri ad emendandum indieaverim . Sie enim , ni fallor, omnes Episcopi debent Metropolitano , ct ipse 'mano Ponti ei , si quid de eorrigendis popu-ιis apad eos issimile est , notum facere . His desiuierari quicquam illustrius non videtur posse; attamen splendorem ea novum accipiunt a sacramento illo, quod Romae se praestitisse ait Bonifacius , extat enim in libro diurno Pontificum conceptis his. verbis r Si eognovero eAntipiter eontra Instituta antiqua Sau-Horum Fatrum conversari , cum eis nullam habere eommunionem, aut eo unctionem e sed magis si valuero prohibere , probiabebo ς' minus , fideliter statim Domino meo e soliso renanis stabo . En sanequam apertissimam in Episcopis Galliae disciplinam sacri pallii, qualem prima institutio facta in Anglia non praesetulit. Consilium ne Boni lacii fuerit, ut Metropolitae per
sacrum pallium id muneris demandaretur,an Apostolicae Sedis,ne in longinquas regiones Apostolicos Uicarios mittere identidem cogeretur, ignoro . Id certum scio , quod licet nomen Archiepiscopi, munusque istud Metropolitis dari coeperint una cuni pallio per haec tempora ς tamen pallii disciplina , quae a Gregorio Magno instituta suit, confirmandi nimirum Metropolitas a S. Sede . ipsa eademque per S. Bonifacium ad Metropolitas omnes Galli
xm. Perinde ab Hispaniis fieri nequaquam potuit, Omnia Occu-
ne ement sen-pantibus Saracenis . Ouod vero necessitas distulit, Catholicorum sim aliqua λςς tandem Regum virtute est comparatum post tria ferme secula διε o. GEliam. nam Toleto, urbe Olim regia, e barbarorum manibus erepta, ac Metropolitica dignitate instaurata , Bernardus Cluniacensis Monachus ad eam Sedem primus pallio ornatus ascendit. Uerba, que is utitur Urbanus II. Romanus Pontifex non negligendar Reingis IIdefonsi, ait , precibus invitati , palliam tibi , Frater Venerabilis Bersaris, ex e soloram Petri O Pauli benedictione eontradimus, plenitudinem scirieet sacerdotalis dignitatis . Duo h c cernimus incrementa accessisse eidem disciplinae , utriusque nimirum Apostoli mentionem , ct apertam significationem pote
286쪽
statis , quam cum Pallio assequitur Metropolita . Horum autem DisssRT. M'. primum neque in antiquis formulis diurni Pontificum, neque in CAp. III. recentiori Pontificalis romani occurrens , constat minime obtinuisse ἔ alterum vero c tametsi incertum quando nam coeperit adiungi ad nos usque pervenit. Estque id luculentissimum argumentum maximae illius sollicitudinis, qua unanimitatem Episcorum omnium Romani Pontifices curaverunt. Eamdem scilicet per Uicarios Apostolicos quandoque in provinciis belIorum molem serentibus sustentarunt, quandoque in aliis schismate la-horantibus excitarunt, semper enim eo collinea vit Pontificia sollicitudo , antequam pallii traditione uniuscujusque provinciae Metropolitam sibi subjiceret, ut ad unam Petri Cathedram, tanquam ad caput , cuncta ab Ecclesiis omnibus reserrentur. Potior nihilominus via nec cogitari, nec inveniri poterat, quamdiu ab Orientalibus Patriarchis trita, quamvis concordiam inhaeresi, quam in fide maluerint ii constanter ab Episcopis sibi subditis conservari. Hanc serius Ocyus omnibus in provinciis occidentis stabilitam maximis Deo volente auctam incrementis non ignoramus . Patriarchis siquidem orientis ab unitate avulsis Patriarchae latini suffecti sunt, quos una eadeinque disciplina per pallium adipisci Sacerdotalis officii plenitudinem ipsis oculis Romae cernimus . Hinc est, quod optimo meritoque iure Romanus Pontifex in sacrum id Symbolum supremae potestatis summam ac singularem eam virtutem effudit, ut a rite quam pallium ab Apostolica Sede accipiatur, nec Patria rchae, neque Archiepiscopi nomine alterutri appellentur, quod Pontificale Romanum testaturi Tradimas tibi pallium de eo ore 6. Petri sumtum , in quo es plenitudo ponti alis o ii eum Patriarebatis ,
vel inrehiepiscopalis nominis appellatione . Incertum aiebam, quandonam declaratio illa potestatis per X Romanum Pontificem pallio accesseriti Documenta sinuidem ex Aux mi Μς majori, quam potuerim , antiquitate repetens in S. N leolis 1 l. quiri e pia per responsiones ad quaesita Bulgarorum offendi: vidique Pontificem S. Pallium VII. non de re tanquam recens instituta sermonem habere , sed tan sic quam nota iam omnibus atque perspecta . Quare apud meum
animum statui ut crederem , id suisse ingenium pallii post Gregorii Magni ordinationem in provinciis Angliae. Namque S ipsum testari Augustino vidi, quod in Pallio Arelatensis Metropolitae autoritas inerat: & Gregorium III. Bonifacium Moguntinum monuisse memini , ut pallio indutus Archiepiscopum se esserim.II. L l agn Diqitigod by GOrale
287쪽
DI IERT. V. agnosceret. Ouidquid autem de quaestione ista sit, Nieolai senis CAp. III. lentia in recitabo: Hunc esse ordinem fer vandum, respondet, a Nicol. I. Ad a Sedis Apostolicae Prasule sit uane et obir Oiscopus eonsecran-
, qui, si Christi plebs ipso praestante erescit, Archiepiscopatus
privilegia per nos aeeipiat, ct ita demum Episcopos sibi consti. tuat, qui ei decedenti successorem eligant: propter singitudinem itineris non jam De eonferandus qui eleeius est veniat: sed hune Episcopi, qui ab obeunte Arehiepisopo consecrati sunt, mmul eongregati eonstituant: Due tuterim in throno non feden tem , ct praeter Corpus Christi non consecrautem priusquam Palinitum a Sede Romana percipiat ,sicuti Gauiarum omnes, ct Ger- inania , ct aliarum regionum Archiepiscopi agere comprobantur . His luhel adjungere quae habet Pontificale Romanum; nam postrema Nicolai lucis inde multum accipient . D/ia Foui a- Iis O ii plenitari eonfertur per paulum ς antequam quis obtinuerit , lieet fit consecratus , non sortitur nomen Patriareha , Primatis, aut Archiepiscopi, nee ei licet Discopos coaeseerare , 'nec convocare Concilium, nee Cericos ordinare , nee etiam ante
Crueem deferre . Compendii gratia haec adjeci , ut cum iis , quae Nicolaus affirmat , conlata luculenter ostendant, quod quicquid identidem adiunctum legitur disciplinae pallii , commentarii potius loco habendum videtur pristinae illius disciplinae a Gregorio institntae , quam nova aliqua conditio , aut species illi addita reis putanda . Quid enim aliud sunt quae attuli ex Pontificali Roman O , praeter interpretationem sententiae Nicolai Pontificis ὶ Hietamen exempla aliunde non sum sit, nisi ex Germania, ex Galliis, S certe ex Anglia, quibus in provinciis Metropolitas Bonifacio teste , iuxta Gregorii disciplinam, pallio ornari consuevisse comis Pertum est. m. Primae illi quidem institutioni, quam secit Gregorius in Ouod d eume- Anglia , non ausim partes omnes adscribere , quae in pontificali hbes' ndu F romano enumerantur ἰ nam solae ordinationes Episcoporum in '' ea praescribebantur tum Cantuariensi sive Londoniensi ut tune credebatur ) tum Eboracensi Metropolitae post acceptum pallium , non secus ac prohibitus uterque esset eas facere , antequam illud acciperent. Animadverti nihilominus velim , quod praecipuum Metropolitae munus iuxta priscos Canones , ordinaetio nimirum Eniscoporum , includit alia etiam minora eius mu- mera ad provinciam administrandam spectantia ; quae sunt, un
verbo,iurisdimonis Metropolitieς exercitium .Quibus muneribus
288쪽
atrum iungi urgente necessitate iis liceret, necne , nihil attinet DIsspRT. U. explorare; solam quippe consecrationem in documentis memo- CAp. IlI. ratam reperire est . Ita siquidem docentem nuper vidimus Nicolaum et atque ita hujus post Adrianum II. successor Ioannes VIII. testabatur Rostagno Arelatensi Metropolitae post suum ex Galliis reditum : Fi ob coior i ajebat, quum in Gauiae partibus esse-I III ep.s
mus , ἰnter catera unum vuιde prohibendum invenimur. Metropolitae , antequum pallium a Sede e lislica fuscipiant , conse-erationem faee=e prasumunt, quae Antecesores nostri, ct nos canonico decreto ne fierent interuiximus . Guod idem sane est , ae Metropolitica in autoritatem pallio ipsi adnexam declarare . Pol stea vero , ut Pontificule Romanum docet, non modo Metropo liticum jus sed Episcopale etiam ossicium adnexum est Pallio . Id autem , postquam mvjoris unanimitatis gratia Episcoporum ordinationes omnes ad S. Sedem devolutae sunt, suo velut iure procedit . Caeterum quod spectat Metropoliticae autoritatis confirmationem per investituram pallii, utut minus aperte declaratam quis inveniat in Gregorii Magni literis , coepisse tamen fateatur necesse est ipsa in Anglicana institutione seculo septimo ineunte . Nam quae Nicolaus admonet Bulgaros , non tanquam nuper instituta admonet, sed tanquam consuetudine iam firmata , nullique dubitationi obnoxia r & quae Ioannes decreta commemorat, non reseruntur ad disciplinae institutionem, sed ad neglectae ejusdem , conculcataeque instaurationem . At enim neminem omnino omnium eruditorum latet Hinc- XVI.
mari Reinensis audacia , qui sussicere sibi jactitans , quae decretis Pontifieum , ct Conciliorum , Metropolitis concessa fuerant, su- Pori. ificia ni meri pallii autoritatem sus deque habuit. Quid vero attinet impo- Usem ema talentis hujus Antistitis motus, ac Nicolai tot adversus euin in crepatorias huc loci asserre Temeratorum siquidem disciplinae huius exempla ipsa ex Italia suppetunt , nec memoria excidisse arbitror quae de Ravennatis Metropolitae diuturnis cum Gregorio concertationibus superius dicta sunt. Quid vero Z Disciplinam hanc , qua autoritas Metropolitica per sacrum Pallium Obtinetur , Gregorius idem ad occidentales provincias extendit, postque annos circiter a Io. ubique obtinere testabatur Bulgaris Nicolaus. Non enim contemtus , atque abusus Episcoporum res optime institutas a Romano Pontifice aut infirmant, aut deinstruunt; sed nova eliciunt Decreta , quibus eaedem confirman
289쪽
DIssgRT. V. Videtur Ruinartius , dum Ioannis VIII. nuper recitata verba rCAp. III. de reae Anteeesso; es nostri, ct nos et ita interpretatur, ut Nicolai Dus de Pau. unius decretis videatur insistere . Namque ust id in Petri de Mar-ς P' ' ca minus veram sententiain ire pedibus , contendentis nimirum. quod Concilium generale octavum, de quo supra sum loquutus, Decretum illud celehre de autoritate cujuslibet Patriarchae in Metropolitas omnes per Sacrum Pallium confirmatos , ediderit Deconco .nc. Adversus Episcopos Galileanos juxta suggestiones Legatorum I P Lo Pontificiorum, ut a Concilio ineumenico A mata esse videretur Nicolai L nova molitio sexennio ante prolata . Sententiam , in
quam, minus veram e nam ante Nicolaum annis plusquam centum, quum statuerunt Gallicani Praesules in communi Concilio, eui praeerat Bonifacius Moguntinus, de petendo per unum quem que Metropolitam sacro pallio , quod Marcae est tessera subjectionis, nulla certe objici potest molitio; liquido enim constat ex Patriarchali Concilio Lateranensi Stephani III. anno 796. celebrato, quod Metropolitae plures ex GaIliis Romam a Pontifice advocati convenerunt iuxta id , quod longe post decretum fuit in Concilii generalis VIII. Canone alibi laudato . Concilii enimverha sunt, de Patriarcharum majorum potestate in Metropoli c. c. Gen. tu. tas omnes dato , aut misso pallio confirmatos : Habeant potestatem , videlicet ad con 'ocandum eos, urgente necessitate , ad Θno-DIem eonventum , vel etiam ad coercendum tuos vel corrigendum cte. Stephanus autem III. congregatos Patres tamdiu ante. Gise. L. . sis. sic illoquebatur : Vesram Deo amabilem , atque conspicuam fan- p n.III. p. 4. Etitatem in hanc fuero nesam matrem omnium Fcelsartim Dei
Romanum Ecclesiam auregare de diversis provinciis suduimus; ut de invasione, ct nova temeritatis proesumtione Erc. Ex quibus
liquet, quod urgente necessitate convocaverat Stephanus Gallicanos Praesules ad Synodalem conventum .
xvII. Nonnihil hic refricandum mihi esse arbitror de Archiepi- Resellitur P scopi Parisiensis subdola illa arte , qua persuasum vult legenti in ita dς Μ- ς - bus , quod Romani Pontifices per nonum seculum norunt subje- eontialium. ctionem suam generali Concilio, dum Decreta quae ipsi secerant, nullo in numero habitum iri apud Gallicanos Praesules credidisse illos putat, nisi generali Concilio confirmarentur. Quid enim ZMaiorne habeatur fides viro uni aetates veteres componenti cum suo aevo ς an constanti veterum ea ruindem aetatum secus docentium testimonio 3 Collectio illa siqui dein veterum Canonum, quae aeque Conciliorum, ac Romanorum Pontificum decreta ve
290쪽
neratos esse Hispaniae Praesules aperte ostendit, ab Gallicanis DIssERT. v. perinde Episcopis factum esse abunde testaretur ; ubi vel puram CAp. III. putamque illam adhibuissent. Idque constat liquido ex subjectione , quam Romano Pontifici professi sunt cum Bonifacio Moguntino ; necnon ex subjectionis ejusdem argumento certo , dum Metropoleon Sedium tot Antistites ab Stephano III. Romam accersiti, impigre huc venerunt, quod superius dictum suit. Quum vero Collectioni eidem tot, tantaque accesserint incrementa apud Gallos , ut Romano Pontifici exercitium idem iurisdictionis in provinciis occidentis asseratur temporibus disseillimis , quod aliquando demum pacatis, atque tranquillis obtinuit; ma dii me admirandum est , quod Archiepiscopus Parisiensis tamdiu Gallicanorum Praesulum subordinationem distulerit , eamque Clanculum invasam , callide in Concilio confirmari molitos esse Romanos Pontifices, contenderit. Nam longe praestantiori autoritate Pontificum , quam Conciliorum decreta in Collectione Isidoriana inveniri quis nescitὶ Ouamobrem , longe ut Romani Pontifices ea occasione fassi sint, quod sua ipsorum autoritas Conciliorum autoritati subjecta esset, Metropolitarum subjectionem in Concilio stabiliri juxta veterem Ecclesiae consuetudinem
voluerunt ad retundendam unius Hincmari pertinaciam , non vero ad elevandam Pallii autoritatem , quae ubique nota iam erat, nullumque a contemtore Uincmaro detrimentum accipie-pat; nam generalis ea pallii disciplina apud Metropolitas caeteros Galliarum longe ante id temporis cognita , ausuque Hinc- mari labefactata , tanquam exemplum rci tam in Oriente, quam in occidente usu obtinentis adhibetur a Patribus, non vero , ut nimis confidenter autumat Petrus de Marca, in Concilio confirmatur, tamquam male haerens Decreto Pontificis Nicolai ante sexennium lato . Has vero in sirtes vir doctus impegit, quia duplicem Pallio aetatem tribuens , duplex utique disciplinae genus. omnino varium visus est credidisse . . Contra ego , ut mihi videor , aperte ostendi, quod una XVIII. semper , atque eadem pallii disciplina , cui sua pro temporum varietate accesserint incrementa, tam in Oriente , quam in occidente obtinuit. Occidentalibus tamen in provinciis valde dissitis, Romanoque ab imperio avulsis , confirmari Metropolitas non
Coepisse ante Gregorium Magnum patefeci Augustini Monachi exemplo , ejusque collegae in Anglicana Ecclesia . At post hujusmodi principium, seu mavis extensionem confirmandi Me