De antiquitate ecclesiae Hispanae dissertationes, in duos tomos distributae. Iis praemittitur Codex veterum canonum Ecclesiae Hispanae ex genuina ... collectione S. Isidori Hispalensis, quo illustratur antiquitas Ecclesiae, praesertim Occidentalis op

발행: 1741년

분량: 414페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

28o DE ANTI Q UITATE

DIssERT.VI. que testantur , quod uno eodemque tempore & Monachorum CAp. I. praeses , ct ovium omnium pastor ibidem erant . Nam Concilio

Toletano VIII. subscripsit: Odulgus Abbas Riaebimai i Epi opitieusiae Dumiensis. Qua super inscriptione dignum notatu est , quod quamquam post praedictum Concilium ea in Hispaniis

consuetudo coepit, ut Abbates Episcoporum absentium vices gererent in Conciliis ; tamen Dumiensis Antistes ante etiam, quam mos ille inciperet, Abbati vices suas commisit, quia nempe suae Cathedrali Ecclesiae soli Monachi inserviebant . Caeterum S testamentum ejusdem Rici ineri, cuius summa capita superius legimus , ct divisio Parochiarum , seu Dioecesion a Nambane factae vincunt, quod nil Sacris Canonibus repugnans in Dumiensi Monasterio aedificando, quod simul esset Episcopalis Sedes, peractum erat; dum praeter conditionem eorum, qui Ecclesiasticis

fungebantur ossiciis , caetera omnia certam , atque integram Episcopatus formam praesetulerunt. IX. Hanc puto esse causam, cur neque S. Martinus, neque ipsius

PM, i is, i' aequ/ES S. GregoriuS Turonensis de Monasterio quicquam sunt hui, ad ofigi loquuti , quippe quod Monachi incolentes pro Clero erant Caiane Coenobior. thedralis Ecclesiae . Caeterum haec , quam vidimus , natura suit non sirio ni primi omnium Coenobiorum,quae viderit Hispania,cujus de instituto agam infra , ut opiniones aliorum alias de ejusdem genere oppugnem , maximeque vindicem priscis iis Fundatoribus jussuum : doleo enim, quod per summam injuriam ablatum iisdem

sit, reque penitus inexplorata aliis attributum . Restaret nunc , ut de Monasteriis aliis verba facerem , quorum sundatio ei adscribitur ab Isidoro . At quoniam ea spectant ad posteriora tem pora, quum Martinus Bracarensis Ecclesiae Metropolita erat, idcirco praetereundam mihi esse arbitror eorum mentionem ,

si ve , ut melius dicam , pervestigationem ; ab instituto enim meo discessero , s praeter originem , quicquam asseram de Monasteriis.antequam sundatio Servitani innotescat, quod juxta Ilde- Ionium de primatu certat cum Dum tensi . Id nihilominus silentio praeterire non debeo , quod spissa ea plantatio Coenobiorum intra,&extra Bra caram, quae sapit Tamayo iniquae non semel Ma n. d. xo. causae assertori, Pseudo-Chronicorum ex nota figlina prodiit, Marr. quod vidit S Ηen schenius , quare ejusdem fidei reliquit Monasteria ea singula . Quamobrem quaenam , quotve ea suerint, quae in genere illi tribuit Isidorus , alii quaerant; mihi immorari lubet detegendis certis Monastici instituti principiis in Hispania,

302쪽

ECCLESIAE HISPANIE. 28 I

ut planiorem mihi viam sternam ad persequendum caetera per DrssERT.VI. totum seculum septimum ante Mauricam invasionem . Nam Re4 CAp. I. gulae S. Benedicti assertores , verbo absit invidia , detriverunt quicquid certi est in antiquis documentis de re Monastica Hispanorum . Venio igitur ad Coenobium SerVitanum aliquanto recentius Dumiensi, quod tamen sundatum fuit antequam Martinus Metropolita fieret Bracarensis, ac proinde prius quam alia

conderentur in Gallaecia, quorum meminit Isidorus . Duo autem haec Monasteria erunt tanquam cardines totius rei ς eaque pro

pter nil diligentiae praetereundum mihi est in Servitani aetate inquirenda , quemadmodum adhibui omnem , ut Dumiensis fundationem certam stabilirem. Servitanum Monasterium decem tantum annis post Du- mmiense sundatum esse compertum mihi est atque exploratum . Monaster. Ser-Joannes siquidem Biclarensis tum do illius institutore Donato, Vix nu tum dediscipulo hujus Eutropio, qui Donato successit in ΜΟ-nasterii praesectura luculenter agit in suo Chronico , quod utriusque aetatem amplectitur. De Donato scilicet loquitur anno

Justini quinto , Leovigildi tertio, qui est Chr. s o. his verbis :Donatus Abbas Monasterii Servitani mirabilium operator, ζω- I..dies.cim. rus habetur . Postque annos tredecim , Chr. nimirum anno s83.

Mauritii a. Leovigildi i 6. de hujus Successore agens, Eatropius, inquit, e bas Monasterii Servitant , disseipulus S. Donati ela rus habetur. Nec dubium est , quin certa utriusque Abbatis aetas consignetur literis. Id quippe ingenium est Chronologo, ut clarorum Virorum nomina eo potissimum anno celebret, quum primum florere coeperunt, nisi sorte praeclarum aliquod eorumdem facinus recenieri ab eodem debeat, ut supremo Chronici anno contigit, dum Concilii Toletani III. mentio incidit, cujus acta praedictus Eutropius una cum S. Leandro digesserat: Summa

tamen , inquit, Θnodalis negotii penes S. Leandrum Hispalens Getesiae Discopum, ct beatis um Eutropium Monast. Servitanι Abbatem fuit. Facile autem quisque intelligit, quid intercedat

discriminis narrationi huic rerum eventuum, cuin ratione Illa constituendi aetates virorum certas , quam perpetuo Biclarensis servat . Et sane si, praeter allata exempla, animadvertantur alia , quae occurrunt in Chronico, semper constans phrasis illa erit rinatisona Emeritensis Delesiae Episcopus in nostro domate clavus babetur. Rursus: Ioannes presbyter Feelesie Emeritensis eDrus habetur . Ac demum : Nonelius Compluteos Episcopus elarim. II. . N n rus Digiti su by Corale

303쪽

Donati adve

tvs in Hispan.

exploratur.

282 DE ANTIQUITATE

DIssERT. VI. ras habetur. Quamobrem Donatum florere tunc primum ecepist CAP. I. se , quum anno s o. ejus meminit Biclarensis , eamdemque esse

setatem fundati Monasterii, exploratissimum mihi esse videtur. Nec parum firma haec mea opinio videri debet, quod solis eam exemplis comprobem ς nam Chronologum praecedentibus quais tuor annis de Donato siluisse, distulisseque ad Iustini annum quintum quae de illo assirmat, locupletissimum est argumentum ignoti antea nominis, ac Monasterii nondum aedificati. Itaque compertum mihi esse aiebam , quod Servitanum Monasterium Dumiensi recentius est annis decem . De Fundatore hujus Monasterii Donato Ildesonsus I quens , ut supra vidimus , coniiciendo, quam affirmando aptiori rem sermonem habet de ipsius adventu in Hispaniam . Namque ait , quod violentias barbararum gentium imminere conspiciens,

atque ovilis dissipationem, ct gregis Monachorum pericula per timeflens , cum septuaginta sere Monachis ex Africa in Hispaniam transfretavit. Aditas igitur hujusmodi transfretationis indaganda mihi erit, ut Monastici Instituti Autorem in Regno G thorum longe ante S. Martinum venisse in Hispaniam constet. tametsi Servitanum Monasterium aliquanto post Dumiense excitavit. Testatur historia , quod ab anno Christi s 34. quum Belisarii virtute debellatis barbaris, nempe mandatis, receptaque Africa, Justinianus Augustus & priscos instauravit honores , RPraeterea quicquid civile erat, administrandum dedit Praesecto Praetorii, aliisque ossiciis Palatinis recens institutis in Africa ἔnullus inibi metus imminens a harbaris ante Saracenicam irru ptionem circa sequentis seculi dimidium deterruit incolas . Ouinetiam historia eadem docente non ignoramus , Quod medio eo tempore tum tyrannide res civiles , tum Ecclesiasticae trium Capitulorum cauta turbatae non semel sunt. Cum tyrannide autem nihil rei habuisse barbaros , testes sunt coaevi scriptores Facundus Hermianensis, Victor, R Marcellinus . Unus Procopius bar-haros suisse fautores tyrannidis docet: at, praeterquamquod harbaros vocat graeco more qui non erant Romani, Anonymus Ravennas monet, Uandalos semel victos in interiorem Africam anon. Ravd. I. se recepisse , ita ut inde nunquam ad superiora evaserint: In qua,

inquit, Gaditana patria xens 'Mandalorum a Belisario devicta , in Africam fugit, ct nunquam eomparuit. Multo etiam minus huc pertinet foedum Ecclesiae vulnus ah Iustiniano inflictum trium Capitulorum causa , cujus rei Iocupletissimo utimur teste

304쪽

ECCLESIAE HISPANAE. 283

Liberato Diacono r Catera vero , ait, quae subsequenter in Epi- Dr-RT. VI.

seopis , ct Catholiea Geusia ab eodem Principe facta sunt, quo- CAp. I.

modo eonsentientes Episcopi in trium damnationem eapitulorum Lib. Diae. Bremuneribus ditabastur , vel Non eonsentientes depositi in exilium V

mi Dut, veι aliqui fuga latitantes is angustiis felicem exitum

susceperaui, quoniam nota sunt omnibus, puto nune a me silenda. Nam anno ssi. Reparatus Primas Carthaginensis , Firmus Numidiae , Prima sius Adrumetinus, R Uerecundus Nicensis Costantinopolim petierant, ut tria Capitula totis viribus tuerentur . Verum nullus, ut aiebam , metus hinc barbarorum coegisse Monachos solum vertere dicendus est . Itaque ut de Donati fuga certius aliquid afferatur, pro tanti scriptoris dignitate , spectari oportet tempora Belisarii victorias praeeuntia, quum harbari omnia implebant metu . Antequam Gili meres miserae humanarum rerum conditiois XII. nis exemplum fieret, captivitate nimirum sua Belisarii trium-- πι'

Phum illustrans , regnum Africae ab se invasum triennii spatio 'possederat, ab anno s3 l. ad s34. Oualis vero invasor hic suerit , Ruinartius exponit: Certe , inquiens, GHimerem Catholi- mst. U. ad.

eis favisse nemo sibi persuadebit, quem selliser etiam in suos fui6 c. n. .

se saevissimum omnes eonsentiunt, ut nequid dieam de Hilderiso optimo Prino e , quem erudeliter eum aliis ipsius a finibus Oeetes iussit, ut testatur Victor Tanunensis ad quartum fustiniani Auia gusi Consulatum . Equidem intra hoc harbari regis triennium

constitui oportere Donati & Monachorum fugam ex Africa intelligo, ubi animadverto , quod Hildericus regno , vitaque exutus a Gilimere, adeo mitem ac propensum Catholicis se exhibuit , ut inter veteres scriptores constet, respirasse Ecclesiam a saeva Traia mundi persequutione , quae usque ad annum s 23. Hilderici primum , eam vehementer afflixerat. Ita ut nisi rege Gili mere hanc fugam esse factam quis eredat, ad Trasia mundi

tempora eum ascendere oporteat, . quae res vitam maxime diuis

turnam Donato tribueret ζ namque a primo Hilderici anno s23. ad Donati emortualem s8 a. sexaginta solidi effluxerunt, aetas nimis longa hominis, quem utpote patrem Monachorum credibile est quadragenario maiorem in Hispanias transmisisse . Ouare quum ostenderim , quod Iidemn si affirmatis repugnat ad Hispanos illum advehere post Belisarii victoriam , suppetatque ratio facilis decem minimum annos detrahendi aetati inminis nimium diuturnae, ad regnum Gili meris me converti, unde anni tantum N n a quin-

305쪽

28 DE 'ANTI QUI TATE

DIssERT. VI. quinquaginta usque ad ejus mortem numerantur. Huc accedit CAP. I. maxima transfretandi Opportunitas : nam ipsis eodemque anno,. quum Gili merus Africanum regnum invasit, Wisigothis coepit

ius dicere ex Ostrogothis primus Rex Theudis , qui non legitur Catholicis suisse insensus r quin potius Mariana referente r Epi- De reb, Hisp- Ropos Catholicos quamvis religionis placitis dissentientes nuti' conventus agitare dedit, de fide edi religione qua viderentur, si

here tonstituere . Hucusque rerum ac temporum ratione habitalicuit pervenire . Fateor nihilominus , quod anni duodequadraginta , qui suntationem Monasterii Servitani praeeunt post Donati appulsum , spatium sunt nimis latum , sortasse etiam minus aptum narrationi Ildesonsi explicandae , nam Monachorum adventum , ac Monasterii fundationem continuata rerum serie describit. At Monasterium idem non esse perlactum ante annum suo. Biclarensis testimonio Ostendi; ae Monachorum fugam ex

Africa tamdiu differre spectata re sum prohibitus .' XIII, Inficiari non ausim , quod quae Ildesonius post sundationem iEMIesse iisἰ Urmat, pr or νn Hispaniam Monastieae observantiae usum

ne inter Mo- Regulam dicitur adduxisse , innuere videntur Servitanum nasi, Dumiense Coenobium praeserri debere Dumiensi. Secus vero esse palam la- R δη- eit oenobii utriusque natura. Ouamquam enim Martinus in . oriente optimis disciplinis imbutus, probeque cognita re Monastica in regnum Suevorum ingressus , illico Monasterium ibi aedificasse dicatur , tamen Ecclesiae in honorem S. Martini Turonen .sis excitatae regiis opibus creatus Episcopus, iisque indigens, qui divinis fungerentur officiis , ac proinde Episcopatu in Monasterii formam redacto , Monastici auctor instituti appellari non potest, quum maxime constet, scientissimum illum Sacrorum Canonum, Catholicae religioni instaurandae,ac disciplinae Ecclesiasticae restituendae navasse operam , quae illius potissima cura fuit , tametsi& Monachis suam peculiarem regulam quin tradiderit non est dubium. Contra Donatus Mnasticae solum artis peritus , a Creapse Monachus, Monachorumque Caput, S Magister nihil aliud gessisse fertur , quam quae Coenobii sundationem , Mnna chorumque institutionem spectant . Neque ea auidem, vixdum

ingressus in Hispaniam fuit , praestare potuit. Quid enim λ Vir

unus e patria profugus; inops rerum omnium et suam ipsius , ac seqtuaginta fere sociorum vitam sustentare necesse habens: in alienigenarum erram, quae cultu , magnaque ex parte religio dispar erat, ut cervicibus imminentem gladium declinaret, ad-

306쪽

vectus: illustris piaeque taminae subsidiis ae rerum opibus sibi, DIsSERT. VI. suisque comparans quae ad victum , vitaeque illud genus asperum CAP. I. necessaria erant; ac demum in regione Coenobiorum Inscia, ejusque generis Monachis assueta , qui hac illac dispersi, orationi vacabant in cellulis eremitarum more, unaque identidem in Ecclesia congregabantur arbitrio Episcopi, cui subjecti omnino erant Monachi; isne cogitasset de Coenobio excitando Instituti prorsus novi, antequam laudabilis vitae exemplo sanctisque moribus tum Episcopi, tum Catholicorum animos sibi conci- Iias et Nonne ad credendum magis pronum videtur, quod tempore Procedente novos , divitesque indigenas inter suos numerans, initaque cum primis consuetudine cum Saetabitano Episcopo , grande illud opus aggressus fuerit , cuiusmodi erat Monasilea observantiae usum , O regulam instituere , ita ut Monachorum Hispaniae parens & appellaretur, & vere esset Num iis omnibus perficiendis octo ct triginta anni solidi impenderentur , incertum i id minime dubium, quod Servitanum Monasteriuin eiusque Monachi Donato Institutori, & Abbati subesse

non coeperunt ante annum s .

Itaque Hispaniarum Coenobiis , monasticoque instituto ori- XIV. go ista altior non potest tribui. Qua quidem in stabilienda erudiis cuivis haesit aqua . Ipse Mabillonius S. Ildelansi autoritate,'.'', motus, ubi apud Venantium Fortunatum legit de victoriano . - .

Plurima per patriam Monaeborum examina fudit rillum Donati aequalem facit ,' ut constent quae Fortunatus assirin mat, nec Donato sua eripiatur Iaus . Et quidem iure: nam ante Servitanum Monasterium , quicum Dumiense antiquitate certat, non instituto , ut est demonstratum , nullum omnino sup petit Monasterium , quod naturae ejus non sit, cuiusmodi, Marianae adhaerens , descripsi per quintum seculum . Hujus autem rei teste utor locupletissimo Concilio Barcinonensi habito dum Donatus in Hispaniis degebat, anno nimirum s o. De Monachis siquidem decernens, ab synodi Chalcedonensis statutis non recedit ; quae quidem sunt, ut Monachi aut sint per provincias, aut per civitates, Episcopis sint subiecti; ieiunio, & orationi vaeantes Ecclesiasticis , civili husque rebus non implicentur ἰ non aedificent Monasteria , aut Oratoria praeter voluntatem Episcopi et aliaque his similia , quorum nihil abludit a praedicto Monasteriorum ingenio, quorum scilicet Monachi nullo tenebantur insti-Disitigod by Cooste

307쪽

286 DE ANTI UITATE

DIMERT. VI. instituto , seu regula , cujus primus in Hispaniis autor fuit Do-CAp. I. natus teste Iidesonso. Uerba autem Concilii satis perspicua sunt r Q. 8are.cia. De QMonachis vero , inquit, id observari praecipimus quod B-3o. Chalaed. 4. nodus cialcedonensis constituit. Perinde est de Ilerdensis Concilii Canone, quem expresserunt Patres ex Agathensis , & Aureistianensis decretis principio sexti seculi latis in Gallia,quibus puta-Cone. Ilard. - verunt: me tantummodo a latendum, ut pro Delesiae utilitate quos Episeopus probaverit, in Curvatus ossisio eam Abbatis vo tautate debeant ordinari; tametsi quae continuo sequuntur e ravero , quae in jure Monasterii de saeuuatibus serantur, in nurulo diaeeesana Iege ab Discopo eontingantur : innuere videntur Monasteria coenohitica in sormam praeseserentia. Qua equidem super re ad Gallicana quod attinet Monasteria , quicquam definire non ausim ; nam quodcumque esset Monasteriorum hujusmodi ingenium, Ddesonsi sententiam frustrari non possumus, qui Donatum Instituti, & Regulae Monachorum in Hispaniis parentem agnovit. A cuius assirmatis non discrepat Canon nuper

laudatus , qui de hasilicis laicalis fundationis decernens : Nequaquam , inquit , sub Monasterii specie , ubi eongregatio noneolligitur, vel Regula ab Episeopo non eonstituitur, eam a diae-ee sana lege audeat segregare. Quae porro si comparentur cum . Cone. Πι. N . iis quae Concilium Toletanum Ill. de Monasteriis definit ,s Epis πι' eopus unam de Paroebitanis Gelsis suis Monasterium dieare

voluerit, ut in ea monachorum regulariter Congregatio vivat, Ere. evidens erit discrimen illud ingens , quod Monasteriis ante Donatum cum Monasteriis post eum excitatis intercessite antea

enim ex Cellulis hae illae dispositis conveniebant ad ejusinodi Ecclesias ; postea vitam in iisdem agebant, quod est gmnasii-

ea observantiae usum , ct regulam nosse .

xv Continuo post Monasticam hujusmodi disciplinam a Dona-' i , I . to explicatam in Servitan γ, alia plura per Hispanias Monasteia

H; hζωε ria genus excitata esse probabile est. Quamobrem quod de nobis,eredibila Mausona Emeri tensi Episcopo Paulus Diaconus ejusdem Metro- polis testatur: In exordio Episeopatas fui Monasteria multa fun-Hisia.' , vit, praediis munis locupletavit, esee. ita quis accipiat; ut Monasteriis hisce observantiam, S regulam esse tribuendam existi inet. Neque id multo post Servitani fundationem ς quippe Mausona , ut Ioannes Biclarens s docet, sedere coepit anno s a. nempe post triennium a Coenobio illo excitato . Quod si usus Nonasticae observantiae admittitur non solum longe ab Saetabi , urbe

308쪽

urbe nimirum provinciae Carthaginensis , in qua , sive, ut aliis DIssgis. VI. placet, prope quam Coenobium Servitanum aedificatum fuit; CAp. I. verum etiam extra eam Provinciam : multo magis Monasticam eam regulam intra ejusdem Provinciae fines obtinuisse credibile est . Et sane Gregorius Turonensis de Ermenegildi martyrio De glar. GU. agens, meminit Monasterii cujusdam inter Saguntum , & Carthaginem siti. Quidquid autem sit tum de hoc, tum de Emeriis tensibus Monasteriis , Ioannes Biclarensis certe excitavit suum in Provincia Tarraconensi , unde ipse accepit nomen e Condidit De Vis. Illustri Monasterium , ait Isidorus , quod nomise Blauro dieitur . Ni- ' η'hilo tamen minus si meam mihi liceat sententiam ferre de huiusmodi Monasteriis, assirmare non dubito, quod Dumiense in Gallaecia , in Provincia Carthaginensi Servitanum, & Bicla rense in Tarraconensi certa, ac sola Hispaniarum Coenobia sunt ante detestationem Arianae haeresis . Idque per se ipsa demonstrant Coenobia postmodum excitata, quippe quae in honorem sancti alicujus condi, eiusque nomen sibi vindicare consueverunt. Suntque rei testimonium praesens Concilia Toletana , quibus Abbates Monasteriorum subscribunt. Tria vero praedicta eo mihi ab iis diversa magis sunt, quo remotiora ab iisdem conditione; loci enim , non sancti cuiusquam nomen praesetulere . Ouam in Cou.cim. ρο. . obrem Monasteria illa S. AEmiliani, S. Petri de Cardena alia- 'Αφι' que id genus , quae Card. Aguirrius non modo vetera esse do cet, sed regulam quoque S. Benedicti professa esse, levissimuin mihi , maximeque incertum videtur tanta vetustate donare , ut Concilium Toletanum III. prae Uerterint.

Doctissimus quidem Cardinalis Joannis Mabillonii, Sc Iosephi Pereetii autoritate suam tuetur causam , ac secus sentiente. SV, bi

irridet ἔ at, praeterquam quod utrumque scriptorem Plus aequo vetera , sunt Benedicti num ordinem propagasse clam nemine eruditorum dubiae fidei. est , eorum alter eruditione quidem praestantior , at fide levior unicuique erit, qui qua autoritate fretus de Monasterio S. AEmiliani loquatur , expendat . Ioannem is Tamayum tantae rei testem adhibet. sanctique viri Epitaphio indidem allato : Certe , ec Penedores inquit, S. AEmilianus εAbbas apud Cistabros evnomento Cu- '7 ' 76'euitatus monasterium suum eondidisse , ac rexisse ad Regula no-sra praeseriptum dicitur in ipsas Epitaphio Gothieis literis exarato . me tere anno Domini ς 4. Qimere desit . Documentum revera insigne , quod alto antiquitatis silentio obiiciatur l Rectius sane , ac verius persequitur totam S. AE miliani historiam

309쪽

Mariana , ejusque in honorem positum Monasterium docet seeuialo undecimo declinante, quare iis illuditur qui studii causis rapiuntur ad incredibiles res obtrudendas. Non pigeat sententiam ejus audire de S. 2Emiliano, quem facit aequaIem S. Marti- De reb, Hiis, ni ad Bracarensem Metropolim iam evecti. Erat, inquit, hac tempestate eelebris eximia fanhiitatis opinione P ilianus eois gnomento Catullatus juvenis a pastoritia arte adfaninoris vitae studium tradu eius , Felice Monacho praeceptore usus est , deinde a frequentia hominum remotur quadraginta vita annos in VDesertii montis seeessu transegit. Diomius Turiasonensis PraesuIeelebri de eo fama permotus, in publicum extractum , presisteramque consecratum Fietegiensi Getesiae praefeeit , cte. Duo Deo eorpus ejus tumulatum est, ct post quingentos amplius annorejus nomine Monasterium exstructum, copiis, autoritate , totius aedifieii amplitudine eum primis Hispaniae comparandum . Aper tam audis causan cur S.Aimiliani nomen inditum sit Monasterio, non quia scilicet fundator is fuerit, sed quia in S. Viri honorem est excitatum . Perindeque apertum est , quanta laborent levitate suppositae illae inscriptiones , quae apud veteres Occurrunt, quippe quas Pseudochronicorum ex figlina profectas esse dili-- . egens quisque lector comperiet. Nec vero Mabillonium utquumque sui ordinis propagandi studiosum, suppositio illa fefellit ;nam alibi alienum errorem detegit, quo in praedicti Monasterii sundatione probanda ipse laborat: Non dubium, inquit , quin

primas Siculis Deile eoneessari sint Tenedictini nostri Hispaαι

post unitas fraudes vulgati Orontei sub nomine Maximi, cujus larvata autoritate deceptus Antonius Tepsius S. Henedieii Regulam anno sexti seculi 3 . in Hispanias invectam, ae Monasterio S. Petri de Cariatia impositam fuisse exissimavit. Id serius factum eonstat; tames quo praeesse tempore eontigerit , minime sit exploratum. At de his infra opportunius .Xm. Quae quum ita sint, inanem eos puto aleam ludere, qui ἡ.- φ . i. 'ia septimi Ecclesiae seculi Nonasteriis situ eruendis incumbunt, inias certi alicujus documenti veteris praesidio. Et quidem jure et nam

potest. trium illorum , quae ipse recensui tanquam certa Monastiei in Hispaniis Instituti principia, ne locus quidem certus indicari hodie potest. Luculentissimum rei testimonium fore arbitror literas Barcinonensis Episcopi Benedicti, quas Mabillonio Iaudato Benedicti no , ipse Benedictinus conscripsit anno I a. ut

viro Clarissimo flagitanti, quidquid certum sciri posset de bio

310쪽

ECCLESIAE HISPANAE. 289

nasterio Biclarensi suppeditaret : G ca situm , ait , ct flatum DIssgRT. VI. Monasserit Elelarenses, nostro idiomate de Vauclara a Ioanne CAp. I. Aobate fundati, regnante in Hispania Reeearedo , aequivoca- Annal. Bened. tionem absque dubio passus est Mariana , quum seripsit illud adi 3 s radiees 'renaei montis constitutum , ibique eodem nomine etiam nune extare . Perstat quidem adhuc juxta oppidum ejusdem nominis de ValleIara Delesia, eirca quam plura vestigia hodie cernuntur solo aequata ad calcem montis non Drenaei , Ied alterius longe diffsiti vulgo de Prades in eArchidiaces Tarrueonensi. prope illustre Caenobium S. Mariae de populeto, ubi Nietarense Mnasterium extitisse, eique praefuisse γoannem Abbatem, ante aquam Ecclesiam Gerundensem gubernaret , testantur seriptores noseri, constans est in Gotholaunia persuasio . Puod quum aliud non extet in toto principatu nostro praedicti gmnayterii,vel leve vestigium , nullum videtur relinquere dubitandi Deum. qnin se fuerit situs Monasterii Bielarensis . Haud hic quaerendum mihi esse puto, utri magis adhaerendum , Barcinonensi huic Episcopo, an Marianae Certum id esse intelligo , quod pluribus , paucioribusve de antiquis ruderibus decertatur , ubi agitur de Monasterio certar institutionis indagando . Quamobrem de Monasteriis aliis perinde certis , ante Saracenicam invasionem fundatis quidnam hodie aut dici, aut cogitari possit , lectores judicare malim, quam meam serendo sententiam , rem ali in quibus minus gratam assirmare . Propterea pergam disserere de rebus reliquis, ut sum polligitus , unde, nisi ego multum fallor , praeclariora , ac praestantiora multa producentur , quae plenam de Hispanis Monasteriis disputationem absolvent.

CAPUT II. De fundatione Monaseriorum Hispaniae.

O Uamquam videor de fundatione obiter disseruisse , quum I. .Hispaniae Monasteriorum originem demonstrabam esse du- tra

cendam a tribus iis Monasteriis Dumiensi , Servitano, 8 Hisp. salso Epi-Biclarensi , quorum fundationem quam potui diligentius inda- opia tribuitur

gavi e tamen quae mox asserentur, quum non unius , aut alte

rius Coenobii naturam , atque aetatem spectent : sed ius , consuetudinemque sundationum ejusmodi tota Hispania Gothorum tempore,quaestionem adhuc este integram planum facient. Prae- Tom. II. Οo terea Diuitigod by CO dile

SEARCH

MENU NAVIGATION