De antiquitate ecclesiae Hispanae dissertationes, in duos tomos distributae. Iis praemittitur Codex veterum canonum Ecclesiae Hispanae ex genuina ... collectione S. Isidori Hispalensis, quo illustratur antiquitas Ecclesiae, praesertim Occidentalis op

발행: 1741년

분량: 414페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

29o DE ANTI UITATE

DIssERT. VI. terea talia congerentur documenta , quae Monasteriorum Hispa- CAP. II. niae fundationem , atque jus ipsum fundationis omni procul dubio detegant, atque explicent. Utrumque ab scriptore veteris disciplinae tribuitur Episcopis . Ouadere quicquid de Insti-

De Re f. P. I. tuti Monastici parente Donato diximus, brevi admodum ser-ι 3 ς' 6 ' 6. mone complectitur, nihilque uberius assirmat, quam quod Μarianae acceptum resert: certum quippe atque deliberatum habet

ad Concilii Toletani III. tempora devenire , unde quicquid de Monasteriis certum suppetit,in medium proseri, sanctumque Isidorum Monastici Instituti parentem praedicat. Equidem doctissimi scriptoris consilium improbare non ausim r dum video , illum quae minus dubia erant, collegisse , ita ut doceret, S. Isidorum , aliosque Episcopos , ct cum primis Fructuosum , caritatis ingenio motos plura & privato , & Ecclesiastico patrimonio condidisse Monasteria : quae res suam causam mirum in m dum tuetur , rejicitque in Episcopos quicquid fundationis, ac regulae Monasticae in Hispaniis fuit. Nihilo tamen minus quum ipse planum secerim , quod viginti minimum annis ante Concilium Toletanum III. repeti oportet Coenobiorum Originem , de ea nonnihil praemittam necesse est iis, quae postmodo, iuxta Thomassini doctrinam evenerunt. Nec vero instaurari per me aliquis putet de laudatis tribus Monasteriis sermonem , quasi Thomassino adversari cupiam : quandoquidem Servitanum , ct Biclarense fundata certissime fuerunt a Monachis, quorum alter occubuit Monachus, Episcopatum alter diu post fundationem est adeptus . Qua enim vir doctissimus assirmat , Monasteria nulla fuisse excitata , quae aut Episcopi ipsi , aut eorum consensu, S autoritate alii non sundaverint, secum mihi constat: qua vero in Hispaniis fundationem nullam esse facta in contendit, quam ipsi inet Episcopi non secerint, secum mihi discrimen ali in quod intercedit, quod nunc expedio . II. Num Martinus sundator Dumiensis Monasterii Episcopalem Ju llud ne si adeptus esset dignitatem antequam illud conderet, nec Ne, Pa vitiisti. ii ' rum attinet hic inquirere , parentem quippe Instituti Monastiei ex Ildeson Donatum novimus t ac proinde Servitani ex Coeno bii conditore non modo originem , verum etiam sundationis genus assequimur . Chronicon Ioannis Bielarensis fidem facit , Donatum Monasterii sui Ahbatem decessisse , cui suffectus fuerit Eutropius Monachus ab eodem institutus et quemadmodum ab eodem fuisse conditum id Monasterium It desonsus assirmat . , Quam in

312쪽

ECCLESIAE HISPANAE. 29 I

Quamobrem neque ut Τhomassino adhaereamus, ab Ildesonso DisnRT.VI. dilcedendum , neque in Hispanias invehenda per nos disciplina CAp. lt. est , quam certo scimus inibi obtinuisse solum post haeresis detestationem . Neque enim de Servitano dumtaxat Coenobio id eonstat liquido , sed quodvis aliud Coenobium excitatum fuerit, minime dubium est, quin, praeter Arianos Reges , aut Episcopi. aut Monachi Catholicorum ope id posuerint, nullo prorsus discrimine , tametsi pro ejus temporis Monachorum conditione , Episcoporum consensus sena per accederet necesse erat. Sitque instar omnium Biclarensis Monasterii certa sundatio , quam ah Joanne Monacho esse factam tum vidimus , tum praeclariori etiam teste utentes Canisio, assirmamus. In ipso siquidem titulo saepe laudati Chronici , quod ille ex Codd. MA. in lucem edidit , haec leguntur : Chronicon Ioannis primam Fundatoris, ,

Abbatis Mon ierit NieIurensis , postea Episcopi Gerundensis , qui subseribit in Coneilio Barcinonensi anno s99. Ouibus in te

gram conciliant fidem quae supra attulimus tum ex S. lsidoro , tum ex Mabillonio . Itaque duplex fundationis genus apud Hinpanos considerandum fuit, Coenobiorum videlicet , quae ante Reges Gothorum Catholicos fuerunt posita, & eorum, quae postea sunt excitata . De his plura mox afferentur. De iis vero jam satis multa r nisi sorte id videatur addendum , quod nulla Regum Arianorum ope , quidquid Coenobiorum sundatum fuit, persectum est. Rem , puto , videar plus aequo differre , dum ad annum III.

s 89. Monasteriorum sundationis Episcopale jus produco . Trien- Cnio siquidem ante quam Concilium Toletanum III. celebraretur , nitier or. limia

Biclarensis de Reccaredo rege loquens et Ecelesiarum , inquit , datoribus opi- onosteriorum conditor , ditator incitar . Si enim Reia x 'δRxM 'gia autoritas Episcopalem praevenit: ante igitur quam Episcopi id sibi iuris assererent, condita a Regibus Monasteria esse videntur c quae aliquot Recentiorum opinio est duplexo ue eorum genus fuisse apud Hispanos , quorum alia Episcopos, Reges alia habuerint conditores . Opinionem vero istam salsam omnino es.se ostendunt quae mox proferam documenta . Interea velim animadvertas , quod alii nulli ex Gothorum Regibus eiusmodi laus truibuitur . In Reccaredum autem non solum Chronologus laudatus gloriam effudit landationis Monasteriorum , sed Pana ipse Gregorius, quod vidimus,Catholicae Religionis instaurationem, aliaque multa in eum conjecit, quae ab Episcopali nuἰ ate-

313쪽

292 DE ANTI Q U IT A TE

DissgRT.VI. nus potestate seiungi possunt. Quid vero Z Ita aetas, ita res ipsa CAp. II. efflagitabant, ut disciplina postliminio revocata coalesceret. Sed audiatur perinde gravis , atque integer testis Isidorus, qui Catholica jam religione firmata praesidiis validissimis doctrinae, Ssanctitatis Episcoporum , de Rege eodem moderatius, candiis S I . Gran. diusque scripsit: Adeo, inquiens , liberoIis, ut opes privatorum , Ecclesiaνum pradio direpta a patre , ct meo associata jur,

proprio restitueret. Neque igitur pro Regum maiestate , neque pro autoritate Episcoporum faceret qui laudem his praereptam illis adscriberet, haerens Chronologi laudatione nimis effusa , quam res praeclare gestae, ipsaque tempora expetebant . Qui doni in magis decet Catholicum Principem, quam pietas in Deum, in subditos miseratio ξ Duo autem haec perfecit liberalitate ilIa maxima , quam laude prosequitur Isidorus. Pari eum munificentia res suas Monasteriis vindicasse , necnon propriis illa opibus ditasse,quin etiam ut nova conderentur consilio, atque operaqffecisse non incredibile est : quippe quod aequalis eorum temporum scriptor affirmat. Uerum longe ut sibi quicquam Regia potestas arrogaret contra jus Episcoporum, legibus, praesertim ambanis, stabilitum comperimus, ut semel adjudicata Monasteriis ab Episcopo , in quo inerat jus omne , in eorumdem Monasteriorum potestate perpetuo essent. Oua super re ne diuturniori , quam par est , sermone utar , memoria velim repe-D . . eap. . ti quaecumque de Ecclesiasticis beneficiis supra diximus , quorum ingenium seu naturam sequuta sunt Monasteria ante octavum

seculum .

IV. Quod si, quemadmodum luculenter demonstravi. hona Epin ς py ju Ο quaeὐis a Rege, alii Re fideli hus prosecta in basilicarum , aut seria sibi viri Monaiteriorum utilitatem , Jus omne prininum amittebant: pa dicant. rum e re nostra esse aliquis dicat fundationum jus Regibus, laicisque fidelibus ademisse . Si enim semel donata Ecclesiis , perpetuo iisdem inhaeserunt, undequumque venerint, summa eadem est . Ita equidem ratiocinari eos puto . qui Fundationes , dOnationes , S dotationes a Regibus , Ducthus , Comitibus factas post Saracenorum expulsionem minus animadvertunt dedisse ansam nonnullis, ut veterem Monasteriorum disciplinam coniunderent cum ea , quae post Mauros ejectos coepit. Quorum qui- dein opinio quam falsa si ut pateat , tria spectari debent. Ponendum primo est , quod per totum seculum septimum summa Episcoporum potestas fuit aeque in Clericos, ac in Monacho S ,

314쪽

ECCLESIAE HISPANAE. 29 I

chos, quippe qui uno Religio rum nomine agnoscebantur : Si DIssgRT.VI. quis Religiosorum ab Discopo usque ad extremi ordinis Claria CAp. II. eum sive Monaehum.. Deinde ratum firmumque esse debet, quod Onc. Tolet. T. ipsa in Catholicae Religionis instauratione , quum Reccaredum v' 'regem testatur Biclarensis contulisse non pauca in Monasteriorum aedificationem , stabilitum suit sacris Canonibus , ut quidquid undelibet in Ecclesiam conlatum esset, ad Episcopum pertineret : Quidam eontra Canonam autoritatem Ecclesias quas Cone. N. Ira. aedificaverunt postulant consecrari , ut dotem , quam eidem Ee- v s elesiae eontalerint eenseant ad Episcopi ordinationem non pertinere . Ruod factum taliter in praeterito eorrigatur , ut in futuro ne fiat prohibeatur , edi omnia secundum constitutionem antiquam ad Episcopi ordinationem , ct potestatem pertineant. Postremo certum sciri oportet, quod soli Episcopi aliena licet ope utentes , jus omne fundandi Monasteria habere coeperunt eodem in illo exordio instaurati dogmatis ς ita ut fidelium opibus deficientibus , Parochiales ipsas Ecclesias in Μonasteria convertere, dotemque iis tribuere haud prohiberentur: Si Episcopus uuam Arid. cap. . de Paroebinatis Ecclesiis suis Monasteriam dicare voluerit,ut in ea Monaeborum regulariter eo regatio vivat , hoe de consensu

eoneilii sui habeat Iieentiam faetendi, qui etiamsi de rebus Ecessae pro eorum substantia aliquid , quod detrimentam Ecelesiae non exhibeat, eidem loco GuaOerit, sit stabile: rei enim bonae flatuendae sanctum Goncilium dat sirentiam . Qua quidem potestate passim usi fuerunt illi Episcopi, praescribentes quoque ipsius

dotis summam , ne detrimentum Ecclesiis aliis inferrent : Ruiscine. Tint. ix. quis itaque Episcoporum in 'Paroehia sua Monasterium construe- Ο re forte voluerit, edi hoe ex rebus Gelesia cui praesidet , ditare decreverit, non amplius ibidem , quam quinquaResimam partem dare debebit , ut hae . temperamenti aequitate servata , es eui tribuit, eo etens subsidiam eonferat, ct eui tollit damna gravia non infigat. Unde evidentius etiam , quam alibi demonstratum suit, col- V

ligitur, quod hona omnia Ecclesiastica iuris fiebant Episcopi, ς' .

quacumque Dioecens, seu Parochia eius eX tendebatur ἔ adeo ut auferreamplius absolutus eorumdem oeconomus effectus nulli alii, praeterquam non poterant. Concilio, eorum dispensationis rationem reddere teneretur. Quod magis magisque comprobat pars alia Canonis nuper rectistati: Ecclesia vero , a junt Patres , quae monastieis non informabitur regulis, aut quam pro suis munifieare voluerit sepul

315쪽

ti Tametsi eoAE.

dein seli ipsi di

muta

turis, non amplius quam centesimam partem census Ecelesiae , eui praesidet, ibidem eonferνe Iisebit. Caeterum suae erant privatae leges tum pro Monasteriis , tum pro Monachis , quibus cohibebantur Episcopi propria potestate in utrosque abuti: nam nec semel donata Monasteriis convelli ab Episcopis poterant, nec Monachi asperius accipi . Quamobrem ingentem in admirationem adad hi Patres Concilii I oletani IV. Nuneiatam est , inquiunt , praesenti Concilio, quod Monaehi Episse ali imperio servili opere maneipentur , ct jura Monasteriorum contra eouinstituta Canonum iuieita praesumtione usurpentur ἔ ita ut pene ex

Caenisio possesso fiat, atque illastris portio Christi ad ignomi

niam , servitutemque proveniat . Quapropter monemus eos , qui Ecclesiis praesunt, ut ustra nos praesumant, sed hoc tantum sibi in Monasteriis .iudicent Saeerdotes, quod praecipiunt Canones , idest : Monaehos ad eonversationem fanstam praemonere, Abbates aliaque inela insiluere , atqae extra Regulam facta eorrigere. 2uodsi aliquid in Monachos eanonibas interdictum praesumserint, aut usurpare quippiam de Monasterii rebus tentaverint, non deerit ab illis sententia excommunicationis , qui se deinceps nequaquam sustulerunt ab iuisitis. Aliquanto etiam clarius de Monasteriorum facultatibus definitum erat in Concilio Hispalensi ante annos quindecim , nempe anno 6 I9. Statuimur, ut Caenobia nuper condita in provineta Haetiea , Hui ct tiala , quae sunt antiqua, immobili, ct inconcussa flabilitate maneant solidata . Siquis catem, quod absit, nostrum vel nobis fue-eedentium Sacerdotum qώodlibet Monasterium aut vi eupiditatis spotiandum , aut simulatione aliqua fraudis convellendam , vel dissolvendum tentaverit, anathema esseesus maneat a Regno Dei extraneus super hoc etiam universi Taeticae provinetae Episeopi eongregati eumdem Deri eaetus eversorem a eommunione suspendant, eonvulsum Monasterium eum rebus suis restaurest,e, quod impie unus subverterit, omnes pie reforment. Qua super re decerni opus suit, ne tantum sibi iuris vin- dicarent Episcopi, ut ab aequitate recederent. Quamquam enim soli ipsi Monasteriis bona aut ex propria Ecclesia . aut eX fidelium Oblationibus tribuerent, iisdem nihilominus, perinde atque aliis Ecclesiae honis ita eos uti oportuit, ut Divino magis cultui, ac definitis per sacros Canones prospexisse , quam aut sanguine, aut gratia coniunctis quaesivisse commoda viderentur. Hinc est quod Episcopos secus se gerentes acriter reprehendit

316쪽

ECCLESIAE HISPANAE. 29 S

Nationale Concilium , ut tota Hispania eliminet hunc abusum : DIssERT. VI. gnovimus, inquit, quosdam Pontifices praecepti Principis Apo- CAp. II. solaruin qui ait: Puscite qui tu vobis es, netem non coacte,sed Conc. Tolet. X.

spontanee, nee dominantes in elero , sed forma favi gregis r ita p Ι 'esse immemores , ut quibusdam Mnasteriis , paroebialibasque Ecclesiis aut suae eonsanguinitatis personas, aut sui favoris participes iniquum sepeflataunt in Praelatum , ita illis providenter commoda inhonesta , ut eisdem deferantur aut quae proprio Episcopo dari justus ordo poposceris, aut quae rapere deputati exatioris Violentia potuerit. Quo sane ex documento , aliisque ex suis pra allatis liquido constat, quod jus omne tum instituendi, tum servandi Monasteria inerat in Episcopis . Nec est , cur ociosus aliquis Canonem illum provincialis Concilii, quo cavetur sun. Ginc. Tint. I x. datoribus Iaicis , suo arbitratu explicet: ut juspatronatus , quod re' 'sequioribus seculis emersit, iisdem vindicet. Nam , praeterquam. quod cautum illo est unius provinciae Carthaginensis abusui, animadverti debet , quod Canone eodem de mero hasilicae , aut Monasterii alicujus aedificio agitur , quam rem a fundatione . de qua agimus , diversam esse quis ignoratὶ Episcoporum , ait Ca- non , vel insolentia , vel incuria horrendam deeidant in ruinam , ut gravior ex Me oriatar aedificantibus maeror, quam instruendo Eatidii extiterit Iahor. Ouamobrem quod juris conceditur huiusnodi fundatoribus, quoad vixerint, non excedit sollicitudinem solius aedificii, seu materialis Ecclesiae , aut Monasterii, de Rrmali autem utriusque fundatione nec loquitur , nec loqui debet,i quippe quae privata Episcoporum erat. At de vera hac etiam fundatione egerit: jus illud omne intercidit cum Saracenorum . . irruptione , aut paulo post , vivere nimirum desinentibus qui aedis carant. Ac proinde jus aliquod petere ex illa antiquitate ,

quod patronatum imitetur post Maurorum expulsionem natum , toto coelo aberrare est . Quae dicta velim in eorum gratiam, quia pseudo-Chronicis decepti, horum affirmatis conciliare fidem pro virili contendunt. VII Equidem, nisi ab aevi illius aequalibus Scriptoribus edoctus, Monielii ele Monasteria praedicta, praecipue Servitanum Episcopis auferre tiei uno reli-

compellerer, disciplinam Africae, Galliae , Φ, Italiae in Hispaniis φλ - .h dvelante haeresis detestationem obtinuisse dicerem , ne minimum c. l. . V kr' quidem a Thomassini vestigiis recedendo ..Tunc siquidem nego- μώλιμ. p. I. tio facili assequeremur, cur solis Episcopis tum Monasteria, tum eorum iacultates omnino subiicerentur . Emendicatae autem in- 'star

317쪽

D1ssΕRr.UI. star disciplinae sint quae antiquitate Hispaniarum teste assirma-CΑΡ. II. mus. Innuebam paulo ante, quod Potestati Episcopali subditi uno Religiosorum nomine appellabantur. Nunc ut luculenter constet, quod conditio prorsus eadem erat bonorum Monasteriis addictorum, atque aliorum , quae ad Ecclesiam pertinebant, S uno verbo Episcopis omnino subjiciebantur, rem clarius explanahimus . Canon est Concilii Oscensis anno s98. celebrati de omni Religiosorum ordine mirum in modum decernens : Hoc, c. Ose. e. r. inquit, Θnodus sancta fieri elegit, ut annuis vicibus unusquisque nostrum omnes Abbates monasteriorum, vel Presisteros, ct .

Diaconos sude Dioecesis ad locum, ubi Episcopus elegerit, coner gare praeeipiat, ct omnibus regulam demonstret ducendi vitar, enuctosque sub Delesiasteis regulis adesse praemoneat. Perinde evidens, praeclarumque est decretum Nationalis Concilii Τoleta ni IU. quod circa universam Hispaniae disciplinam versatur.Ve Com. Tolet. Iv. ha ipsa Concilii recito: Religiosi propriae rentionis, qui nee inter Cericos, nec inter Monachos babentur , sive bi qui per diverssises vagi fuerint, ab Episcopis in quorum conventu eommanere

noscuntur, licentia eorum coerceatur: in elero aut in monasteriis deputati , praeter illos, qui ab Episcopo suo aut propter aetarem , aut propter Ianguorem fuerint absoluti . Quae sane Episcoporum summa in Monachos autoritas unicuique palam est in ipsis Conciliorum subscriptionibus ; nam aeque Abbates Monasteriorum , atque alii ex Clero vices gerunt proprii quisque Epi scopi. Praeterquamquod Abhates ipsi omnimodam Episcopis subjectionem, ut presbyteri & diaconi, praestare cogebantur ι quod Gne. reae. ii praesertim in visitatione Dioeceston est apertum . Plaeuit, aiunt Patres Emeritenses , huic Sancto Coisilio , ut tam a presbditeris, quam ab Abbatibus, sive etiam a 'Diaeonibas Episcopo honor δε-bitas impendatur , ut a nullo contumeliam pati videatur , O quandocumque contigerit, eum juxta eanonieam sententiam vim rare scam parochiam, ct di ne eum fuseψiant, O, prout habuerint, aut ratio permiserit, tui praeparent quae fuerint necessaria Neque id mirum . Si enim attente animadvertatur , quidnam esset discriminis inter Clericos , R Monachos, severioriseiνliri, disertia tantum hos disciplinae obnoxios reperire est , quam illos ; in re-men erat eum liquis vero nullatenus discrepare a Clericis inuenientur. Et sane ne ab ossiciis quidem recitandis, quae recitabant Clerici aut ordine , aut ratione secernebantur: tametsi plura iis ab Episcopo injuncta erant, quam Clericis . Quare Toletanum Concilium XI.

318쪽

decernens , ut Metropolitanae instar Ecclesiae , comproWinciales DIssgRT.VI. aliae omnes sese gerant hac in re , de Abbatibus Monasteriorum , C Ap. II.

hoe speciale habet i Abbatibus Iane indultis Officiis , quα juxta tan . Πωρ.H. coluntatem sui Episcopi regulariter iliis implenda sunt, eatera eap. 3.

eia publica, idest Vesperam, Matutinum, sive Missam aliter

quam in principali Ecclesia celebrare non liceat. Quamvis enim liberum cuique esset Episcopo, dum suis Monasteriis praescrihe-hat regulam , ossicia illis peculiaria iniungere ς eadem tamen ab oneribus publicis religiosorum , seu Cleri S Monachorum , nequibat eximere . Itaque una eademque lege S Clerici S Monachi Episcopis subdebantur , neque erat aliud inter utrosque dincrimen , quam severitas disciplinae. Hinc est, quod Clerici mitiorem sui ordinis regulam contemnentes , monasticae ab Episcopis subjiciebantur: Geriei in uno Conclavi atrii jub probati ΟΡ- Cone. Talai. rv. uiore magistro degant. Reui autem his praeceptis resaltaverint, monaseriis deputentur; ut vagantes animi, &fferbi severiori σegula distringantur. Perinde qui ardentiori studio clericalem vitam cum Monastica avebant immutare , plenam ab Episcopis Iibertatem assequebantur : Gerici , qui Monachorum propositum ti .es.so. appetunt, quia meliorem vitam sequi cupiunt, liberos eis ab Oi-

sevo in Monasteriis largiri oportet ingressus, nee interdiei propositum eoram , qui ad contemplationis desiderium transire nituntur . Plura his mihi necessaria non esse intelligo ad rem probandam; neque ullus dubito, quin abunde omnes teneant , quod Clerici & Monachi, uno religiosorum nomine appellati, omnino subjecti erant Episcopis , quorum privatim intererat Abbates aliaque ossicia in Monasteriis instituere , regulamque iis praescribere; id dumtaxat praestare prohibiti Sacris Canon thus, quod Sacri iidem Canones vetabant fieri de Ecclesiae bonis, quibus generalibus legibus perinde Monastica , atque Ecclesiastica alia ho-na nitebantur : ac propterea longe ut Episcopalem in Monasteriis autoritatem imminuant, eamdem magis ac magis confirmant, aequalemque extitisse monstrant in Monachos ,& in Clericos . qui uniuscujusque jurisdictionis portio erant. omnimodam hanc Monachorum subjectionem Episcopis sor- Ix.tasse aliquis turbari putet decreto Concilii Toletani VII.quo sci- Rursu . pr.b 'licet redigi in ordinem iubentur Monachi aut ab Episcopis,aut a Monasteriorum Rectoribus: Ilios vero, ait, quos in tali proposito seopis. ignavia impulit, non prudentia eo nitio deputavit, quinque nulis Com. Tu.υι

Ia vitae dignitas ornat, sed c quod est deterius ignorantia '- ερρ' 'Tom. II. P p dat

319쪽

298 DE ANTI UITATE

DIssERT. VI. dat, ct moram execratio turpat, decernimus ab his abiis; esω-CAp. II. Iis, atque locis in quibus aut feruntur vagi, aut tenentur Maetasi, atque ab Episcopis, me Rectoribus Monasteriorum, ex

quorum eo regatione fuerunt, vel in quorum vicinitate eonsio sunt, in Monasteriis omnimodo deputentur . Is vero , si in eois rum memoriam redeat, quae superius sunt allata ad Episcopos videlicet pertinere Abbates ac reliqua officia omnia in Monasteriis instituere, facile assequetur , quod quidquid a quolibet autoritatis in Monasteria, Monachosue exercebatur , cum subordina istione Episcopis fiebat: quin etiam Canon hic , quem recito, delegationem autoritatis per Episcopos factam Rectoribus videtur magis innuere , quam autoritatem eorumdem pristinam confirmare . Praeterquamquod Abbatibus , caeterisque ossiciis sua ab Episcopis demandabantur munera , quibus deiungi, obtempera. re erat Episcopis, ipsis sic volentibus . Summa est, quod in Monasteria Monachosque Episcopi soli ius habuerunt in Hispaniis,

antequam Saraceni eas invaderent . Quod qui perpetuo ex Con- P. . ι.x. s. sa. ciliorum testimonio intelligit, haud miratur cum Thomasino temporalium dumtaxat rerum curam committi Praepositis Monasteriorum a S. Isidoro r eAd Praepositum pertinet follieitudo Monaeborum , actio causarum , eura possessionum , satio agrorum, plantatio , EP cultura vinearum, diligentia legum, eonstruitio aedificiorum, opus Carpentariorum seu Fabrorum . Ouiduuid autem possent, seu non possent Episcopi in Monasteriis Hispaniarum, videre est sacris legibus definitum, quas uno sub capite collectas praesesert liber Ueterum Canonum a me exhibitus tomo Cod. Vet. Can. Primo . Ibi enim alios inter Canones laudatur Chalcedonensis .

ι. . . . Conc. qui haec habet: Duae semel ex votantate Diseopi dedieata sunt C. - Monasteria , perpetuo manere Monasteria, ct res qua ad ea per

tinent , Monasterio reservari r nee posse ea ultra fieri seeularia habitaeala. Leui vero hoe fieri permiserint, Canonam eorreptionibus subjaeebunt . x. Quae ad hunc Canonem Christianus Lupus doctissime ob-

Ouδ licςt servat, de perpetua nimirum Ecclesiae consuetudine extirpandit, .b ur radicitus Monachos haeresi laborantes , ad rem nostram minus arara . faciunt; namque in Hispaniis neque ante Isidorum primum collectorem Veterum Canonum , neque post ejus obitum simile quicquam evenisse compertum mihi exploratumque est . Hispaniarum igitur Praesules dum Canonem hune Chalcedonensem sibi proponebant, novisque identidem decretis confirmabant, haec

320쪽

ECCLESIAE HISPANAE. 299

haec de Regni Gothorum Monasteriis perpetuo servanda esse de- DIssERT.VI. creverunt. Primum , ni eadem semel Divino dominio acquisita CAp. II. per Episcopalem consecrationem , nullatenus convelli unquam

possent, quod definitum supra vidimus in Concilio Hispalensi l I. Deinde, ut quaecumque bona ipsis Monasteriis adiudicata semel

sunt, perpetuo in potestate eorumdem sint; quod Canonibus Conciliorum Toletanor. III.ΙV. & X. confirmatum diximus. P stremo ut Canonicis subjaceant poenis Episcopi,qui praedicta Monasteriis detrimenta inferri passi fuerint; quod lauὸatis Canonibus, sancitum perspeximus. Estque hic notandum, quod horum Canonum aut custodes, aut transgressores nulli, praeter Episcopos, in totis Hispaniae Conciliis memorati inveniuntur. Ipso in Concilio Toletano , quod fundatoribus Ecclesiarum parochia. lium , ct Monasteriorum nonnihil juris concedit, quoad vixerint , autoritas omnis & potestas asseritur solis Episcopis: aeuia, Gnc. Tolet.Ix. inquit, fieri purumque eognoscitur, ut Delesiae paroebiales, veι ς ρ' 'faera Mnasteria ita quorumdam Episcoporum vel insolentia , .el ineuria horrendam deeidant in ruinam , ut gravior ex hoc oriatur aedificantibus maeror, quam insitaeπdo gaudii extiterat labor r ideo pia eompassisne decernimus, ut quamdiu earumdem fandatores Eeelsarum in hae vita superstites extiterint, pro eisdem Deis euram permittantur habere sollicitam. Mitto reliqua , utpote alibi recitata . Id tantum urgeo adVersus eos , qui hinc iuris patronatus originem nullo iure deducunt, quod aliud est Episcopos misericordia motos permisisse aliquam facultatem fundatoribus , ne propriis cernerent oculis pessum ire quae pietate urgente Deo dicaverant , aliud quorumvis heneficiorum sundationem cum iurispatronatus lege admittere , quod sequioribus seculis invaluisse non est dubium . Itaque vix rudimenta juris hujusmodi ex isto Canone eruuntur, quidquid se torqueant, qui, quam fieri possit altius, illius originem conantur ducere .

Ouia nihilominus doctissimi Scriptoris autoritate inhae- , iarent: is enim non modo juspatronatus laicum sed etiam praesen- iublationes Parochorum, Abbatum, aliorumque beneficiariorum ex elis suspati .

Canone illo exprimit, coniicitque inde factum , ut propulsandae ut M. ab Ecclesiis injuriae , transmitteretur in posteros & haeredes facultas in Toletano Concilio solis landatoribus concessa, quod iurispatronatus laici ingenium est i idcirco operae pretium facturum me esse arbitror , si nonnulla eorum , quae attuli , de heneficiis agens, aut refrica vero , aut dilucidius explicuero . Innititur

SEARCH

MENU NAVIGATION