장음표시 사용
41쪽
supplicia. Basilius artem hanc appellat πολυοιχλον ματ οτη-, quq ho minum animos irretiat, & a Dei cultu sensim auocet. Sacri etiam nones diuinationes cunctas, vel eas, quς siderum intuitu , & obseruatione fiunt, tanquam temeraria perniciosas, atque gentilitatem oletes undique reprobant, fidemque illis habentes, pr ter alias poenas , Ecclesis communicatione priuant. Denique in diuina scriptura frequenter legimus, neminem , pr ter Deum, futura prςdicere posse, nec quicquam nobis c lestia sidera
portendere. Dicite Din vestris, ait Isaias, ut ventura pranuncien eosque vere Deos confitebimur. Et Hieremias, Juxta vias gentium nolite disscere: a I gnis Cain nolite metuere , qua timent gentes. Non desunt autoritates, Mrationes quamplurimς,quibus Diui
natricis Astrologit vanitas apertissi-
42쪽
me demonstratur. Noui responsiones, quae ab aliis vulgo afferuntur: sed nolo ego actum agere, nec ab aliis dicta compilare. Cum tibi per ocium vacaverit , legere poteris Ioannem Lensaeum Belliolanum in
oratione contra Genethliacorum superstitionem; Hieronymum S uonarolam in opere eximio aduersus Diuinatricem Astrologiam , Thomam Garetonium inVniuersali Platea ; Petrum Gregorium Τholosanum in Arte mirabili; Posseui. num in Bibliotheca selecta, Eusebium libro sexto de Praeparatione Euangelica : sed prae caeteris Ioannem Picum Mirandulanum in opere contra Astrologos, & Benedictum Pererium lib. h. in Genesim, peculiari, & illa quidem satis dissu-sa , & erudita contra Astrologos disputatione. Ab his fontibus plenam , & cumulatam rei quaesitae co-
43쪽
gnitionem haurire poteris. Ego hac
epistola ea tantum afferam, quae me magis in conficiet huius scientiς contemptionem , atque despicientiam adduxerunt: nitarque non solum ramos amputare , Verumetiam, si fieri poterit, radicum fibras euellere. Tu autem, ubi rem totam dialigentissimo examine libra ris,cum oppositae sententiae pondus, tum aduersantium rationem, atque etiam responsionum efficacitarem facile
intelliges. Despiciamus quςso in primis Astrologici aedificij funda
menta, Verem ab Ouo exordiamur: Scientia omnis naturaliter inuenta, Aissibi post Vt Aristoteles docet, ab experientia ortum ducit , haec ex memoria, memoria vero ex sensu gignitur. Quaenam autem est Coelorum virtus, si lumen , & motum excipias , quaz sensibus manifesta sit λ Nulla profecto. Destituta ne igitur erunt cm
44쪽
Dρ Divinatione. Lib. r. 33lestia corpora influente virtute λ Minime vero: sed, ut alia epistola me
scripsisse memini,c5tinue quippiam huic inferiori mundo instillant, &Vniuersalem rerum procreationem moliuntur. Vtrum autem peculiarem aliquam virtutem habeant,qua homines praecipue assciant, incertum omnino esse arbitror: illud au
tem certissimum, si quam habeant, quaenam , aut qualis illa sit, a nobis certo sciri non posse. Nondum plane cognoscimus herbarum vires, quae sunt apud nos, & Caelorum virtutes intelligernus, quia nobis tato sunt interuallo disiuncti 3 Constaderemus deinde domorum significationes ab Astrologis essictas. Undenam,obsecro,didicerunt ipsi, primam domum res significare, ad vitam. statum corporis pertinentes, secundam ad opes, terream ad fra tres , assines, & breuia itinera , quar
45쪽
ino, & a veritate penitus alienum. Rursus nonne stultum est, ponere in caelo astra, quae homines ad malum procliues reddant 3 Ad malum auatem Z Immo vero ne ad bonum qui dem. Iouem , & Venerem propitias stellas appellant, Saturnum , &Martem infestas. Solem dicunt, pro varia eius constitutione, dignitates portendere, Mercurium scientias, lunam itinera, &id genus alia, Quonam docti magistro , aut quanam ratione ducti haec protulerunt Pendent fortasse planetarum Virtu-' tes ab essctorum Deorum moribus, atque natura, quorum nomina sortita sunt 3 Quid dicam de Capite, & Cauda Draconis, atque de Parte, quam vocant, fortunar3 Nihil
aliud illa sunt, si ipsismet Astrono
mis credimus , quam circulorum quorundam intersectiones, & Planetarum transitus ad Septentriona
46쪽
lem, vel Australem Zodiaci partem
haec vero, ut Ptolomaeus docet, certa quaedam solis a luna distantia. Ab
horum tamen varia in domibus cae
lestibus dispositione , & ad stellas,
tam fixas, quam errantes ratione, va
rias significationes eliciunt, proinde tanquam sidera quaedam, & caelestia corpora essent: quo quid cogitari potest absurdius Z Non miror,quod Arabes postea Partem vitae, mortis, patris, matris, itinerum, planetae interficientis , gradus praeterea puteales , lucidos, tenebrosos, & alias bu-iusmodi ineptias excogitauerint. Durum profecto mihi videtur, credere, hominem, qui rationis, consiliique particeps est, liberasque operationa edit, incertis istis, & impli-He me, iis citis affectionibus subiici. Sed enim Fropositisi. d ς perientiam, tanquam ad 7- tutum , tranquillumque porrum confugiunt. Dicuntque se obser-
47쪽
uasse, cum fuerit Mercurius, exempli gratia, in sexta domo Natiuitatis alicuius, male dispositus, eum futurum esse Apostatam. Si fuerit Iuppiter in Cancro, remotus ab Ascendente, nec ab ullo impeditus, futurum esse in scientiis valde peritum, cui tamen solitaria vita placebit, &alia huiusmodi, optimum sane effugium : nam, Ut paulo ante dimam est, scientiae omnes experientia,me moria, sensuque gignuntur. Quis
nam autem aut ex veteribus, aut
ex recentioribus Astrologis, vel unam astrorum constitutionem , omnino alteri similem obseruare Vnqua potuit Perficit Nona Sphς-ra, Ptolomaeo teste, suam integram reuolutionem , 36OΟo. annorum spatio, octaua 7ooo. Saturnus 3O.&suam deinceps caeteri planetae, Utve non ignorare arbitror. Ecquis a
Iom est, qui tam diuturnam duxerid
48쪽
vitam Planetae pru vario situ in circulis epicyclis, nunc veloces, nunc rardi sunt cursu; interdum progredi, aliquando regredi, nonnunqua
etiam stare dicuntur. Videas rumsum eosdem nunc inuicem coeuntes, nunc e diametro sese respicientes, nunc trina, sextili, aut quadrata radiatione percutientes. Ad stellas MAM nunquam eandem rationem sese uant:modo illas antecedunt, interdum subsequuntur, & aliquando caςisdem congrediuntur Nulla essi esse potest Astro logorum obseruatio, cum praesertim, ut ipsi docenti d astrorum significationem adsin quend/m, necesse sit non sol un Ggna, verum etiam gradus, & minu- ea notare. Idroque dicunt, Iacobo, M Esau diuersis cotigisse. quia quam
49쪽
De Divinatione. Lib. I. 39demus hoc illis, ut natalitium alic ius diem obseruauerint, qui suspendio perierit, Martem que, aut Saturnii in octava domo male constitutu
cessario , ut quicunque hos planetas in eorum Natiuitatibus ita constitutos habuerint, vitam suspendio fini re debeant Z Minime vero : obser-
uaui enim ego in multorum Natiuitatibus hos ipsos planetas in octaua domo pessime se habentes, qui tamen nec informi letho, nec infausto rebus humanis excesserunt. Etenim ut peculiaris aliqua sit astrorum in hominibus virtus; eadem certe numero astrorum dispositio, ob sphaerarum variantem cursum,non ita facile redit,nec hominis aetas ad obseruandas easdem caeli reuolutiones sufficere potest. Huc accedit, quod ex innumeris astris , quae in firmamento Cernuntur, Io . duntaxat
50쪽
4O est g Isei ab Astrologis considerantur , & in men probabile est, caeteris quoqu suam virtutem inesse: Non me later, certum illum stellarum num rum quam plurimos Mathematicos asserere , tuerique: verum ij, quam grauiter hallucinentur, memini alia me docere. Praeterea, putas ne, NO-nam, & Decimam sphaeram influen,
dialiqua facultate pollere 3 Id pro
fecto rationi consentaneum vid
tur, de tamen sphqrae illae fuerunt veteribus ignotae. Quaenam igitur erit veteris Astrologiae certitudo, aut recentis obseruatio Superest autem sacra, ut aiunt anchora,quam necesse est conuellere.Quidam enim dixerunt, non esse cur miremur quod nullus unquam easdem caeli reuolutiones obseruare potuerit, Vt
ex inde Astrologicam disciplinam astrueret: quoniam Astrologia non est scientia, humanitus excogitata,
