Novae sectae SennertoParacelsicae recens in philosophiam & medicinam introductae, qua antiquae veritatis oracula, et Aristotelicae ac Galenicae doctrinae fundamenta convellere & stirpitus eruderare moliuntur novatores, detectio & solida refutatio. Au

발행: 1637년

분량: 655페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

D. PA R A D o xx s SECTAE SE N. I γcujus potentia exorta serma, quae actu non inerat,

Prognas itur animal. .

XXIII. Semen non est pars corporis, nec ab eo decisuin, sed utile excrementum tertiatwoncoctionis intestibus genitum, uti lac in mammis: non enim mutilatur corpus cum profunditur semen, nec decedit ut pars integralis vel membrum. Est autem corpus similare, cujus partes omnes sint homogeneae eandemque definitionem & essentiam habent cum toto ς estque per suam formam id quod est tita tantinconstitutum , ut exire suum locum ubi gignitur, videlicet testes, aut ubi ad generandum recipitur, statim pereat. Seipsum extra eundem nec conservare

nec ad actiones suas, nisi in matrice, eaque legitime disposita & temperata ac sana in actum excitari potest. Est itaque corpus mistum inanimatum, perque propriam formam , quae sub sua materia divisibilis est, est id quod est. Unde Zabarella α .LI.de mater. prim. inquit. Hac ratione contrarietatem prae se ferunt, forma hominis & forma seminis, quanquam

vere contrariae non sint, quod, nempe, quatenus simul in eadem materia exsistere nequeunt,& una habet conjunctam privationem alterius;& quando desinit , incipit altera. Non eadem autem ratione est forma amica & inimica alteri format, sed inimica est secundum se, quia cum sit forma , non potest simul cum altera forma exsistere in materia amica vero non secundum se , sed latione qualitatum, quas habet conjunctas: hae namque materiam illam praeparant ad formam hominis recipiendam , retinet φenim semen qualitates quasdam illius animalis aue a quo defluxit, quae faciunt ut materia non possit c aliam

112쪽

proinde semen in testibus, uti & caetera excrementa utilia, &sanguis in venis, non vivit, potentia tamen proxima, virtute uteri in aetium deducenda. vitam adipiscitur; quemadmodum ovum non vivens convenienti caloris adminiculo & fotu, & vivificatur &

in actum excitatur. i

XXIV. Verum enim vero animatum esse& vi vere semen, cu&ex Scaligero&Themistio definit Clari Sennerius,animamque in eo ex eodem sibi fabricare corpus:qua ratione anima canis cum semine ejusdem propagata sui corporis domicilium construit. Vita autem non potiri semen ex eo liquido patet, quod sit actus corporis organici, hoc autem sit similare.Contra Mercatus excipit: semen constare ex spiritu & hu more quae sint partes ejus. Cui responsum velim,haec

esse materiam non partes organicas eneque enim extra, neque in corpore spiritus & humores , constituunt partes organicas. Et si vitale est semen, vivit vel ad sui conservationem; quae fit nutritionc, vel ut augeatur & crescat, vel ut generet sui simile. Atqui horum nullum intendit.Siquidem est in potentia ad aliud, & propter aliud, videlicet ut ex eo generetur animal.Non intendit sui conservationem , quia ut fiat animal, semen perire necesse est , neque accretionem, quod ut semen illa non indigeat, neque gC-nerationem sui similis , quam tamen omne vivens

XXV. Sed an anima fabricatrix est in semine uti volunt ' silmen est corpus similare, cu)us quaelibet

particula essentiam totius tuetur , & forma cum

parte est divisibilis: Quocirca in semine canis quod CR

113쪽

D E P A RADOXIs SE C T AE S E N. Iosest actu canis, necesse est tot esse canes actu, quot guttulas vel portiones, quae seminis essentiam tuentur, continet ; est cnim anima tota in qualibet sui corporis parte, licet ab altera dividatur. Neque enim reponi potest, animam ex seminis gutta vel tenui portione non posse integrum corpus fabricare, quod Clariss. Sennertus ipsemet asserat . in lib. de Gai. cum Chym. cons. &disis eam esse formarum dignitatem , ut in minimo corpore aeque suam essenti m& potentias integras retinere possint, ac in maximor. non enim insunt locative, sed totae toti omnibusque rei particulis. Et si forma quercus in exiguo germine, quod e planta pullulat, aeque integra est, ut in annosa postea& procera, cur non eadem quoque in glandesneque prohibet molis semineae portio exigua, quo minus sat generatio, quia forma seminis corpus fabricans, aeque est in parte minore quam magna, uti videre est in grano tritici, alia centum vicissim ex se pro mente. Et cum formae uti volunt sunt multiplicativae sui, quid vetat tot exsurgere exanimalis semine, quot actu insunt vel incsse possint 'Varum hanc rationem mittimus, neve enim in illa assertionis nostrae fundamentum est collocatum.

Anima quae est in semine,& sibi fabricat corpus ejus. que ut forma, siquidem illa quae nunc est forma seminis, postea futura est animalis, ut ait Scal. exer. 6. no. 7. estque pars genitoris, triplicis materiae erit informativa: cuJus rei ine pilam supra vidimus fuit enim primo forma generantis , secundo est forma seminis , tertio est forma animalis ex semine nati: quod si verum est,rerum individua sunt perpetua , dc res non per species, sed per exsistentias

114쪽

IIo D 1 s P V T A T I o I. suam habent perpetuitatem omne enim quod exsistit, eo ipse quo exsistit, singulare est) siquidem peractum exsistentialem,& formam ultimatam propagantur, quae cum corruptibilis sit, necessum est re rum species, vel jam dudum defecisse, vel naturaliter deficere posse , quam absurditatem sana philosophia non tolerat. XXVI. Deinde forma exsistentialis, una eadem que non potest esse diversae materiae, certum enim quaelibet forma requirit apparatum in materia, alioquin quaecunque quamcunque informare, & s1c ex

quolibet fieri quidlibet, & juxta Pithagoram anima

de corpore in corpus migrare valeat. Praeterea non perit forma,nisi ex materia deficIente apparatu,Cum

quo consistit, servatur & perit. Corporis proinde organici forma varia specialique propter partium di versitatem,& non simplici neque unica temperie dispositum postulat subjectum. Anima est adtus cor poris organici, &vita est actus animae, semen nec

organicum corpus nec vitale est.

XX VII. Sed si in semine anima, quomodo sodes propagaturi' Tres cum magno Scal. modos proponit Clariss. Sennert. Primus est cum se promovcit anima tali ratione, quali in accretione sese induit in novam materiam, vel quo pacto surculi aut rami ab arbore avulsi, terraeque in siti, novam ejusdem a quo detracti sunt spccieharborem producunt, vel quali ter a lampadis flamma flammam excipimus, illa nihilo secius integra manente. XXVIII.Verum ad primum & secundum modum propagatio formarum per semina procedere mori potest, siquidem in illis anima sese extra suum cor-Pus

115쪽

. - pus ejusque partes non protendit nec fertur. Cumi ramo avulso forma transit quia suit pars arboris, in . carnem promovetur anima,quia caro fispars corpo- ris. Atqui semen animalis nec est, nec fuit, nec erit pars corporis a quo gignitur,sed utile excrementum; hac, semen, sanguis, nec animata nec corporis sunt

XXIX. Tertius modus similiter non procedit. FIamma in aliud corpus se non dividit, nec semper ab alia flamma generatur, sed ex su bjecto habili, disposito, & proximam potentiam habente, ut celeriter in flammam aut ignem vertatur. Nec enim flamma accedente, in sulphur eadem propagatur,sed sulphur in ignem vertitur, veluti ἐς pulvis pyrius, ob materiam igni proximam facilime ignescit. Vnde igitur, inquiunt,admirabiles illae in semine potentiae A fornia, inquam,admirandis virtutibus & vi plastica instruente, quemadmodum calor nativus vi vitali ab anima imbuitur, & ab uteri fomento, superiorum coelestiumque concursu, siquidem sol & homo hominem generant. Semen primo fit unum cum matrice , & consequenter cum corpore matris,ipsi ut pars instar brachii pedisve adhaerens, ejusque vivifico, ab arteria rum & venarum influxu calore fovetur, vis plastica a generante indita excitatur. Calore animantis in corpore animato inutilis materia in Vermem,quantom gis in utero loco generationi destinato a calore proprio , eoque qui proportione elemento stellarum respondet, affluente matris vivifico, fovente, dirigente, actuatur semen, atque Qus ex potentia educitur forma. ia . ' XXX.Si

116쪽

1i2 DIs P , T A T 1 o I. si XXX. Si vero anima animantis, vel anima fabri can&corpus actu exsistat in semine, sequetur remu-.- nam habere duos actus exsistentiales, vel duas formas ultimatas, vel per unum actum ultimatum exsistere res dua specie diversas. Foret enim semen per propriam suam formam , & simul animal ex semine propagandum. Semen enim canis esse canem imperfectum , quo ad membra vel corpus organicum, concedit Scaliger propter actu praesentem for

XXXI. Generatio proprie non est principiorum,

sed totius compositi. Perficitur cum a generante generatur semen, vel cum anima fabricat corpus: non cum fabricat corpus, quia generatio fit instanti seu

puncto,quod forma per se primo sit indivisibilivsed

neque cum generatur semen. Etiamsi enim dicatur continere formam, tamen istius formae propria m teria non est, quaecum illa constituit substantiam generandam, neque enim etiam, quod bene notam dum partes seminales tantum constituunt subjectum& corpus animalis sed S sanguineae. Quomodo sordima cum altera materiae parte propagabitur alit et i erit ) Caret itaque altera parte videlicet corpore or .ganico,quod semine porro exstrui debet. Res autem tota generari dicitur, non altera ejus pars, & anima est actus corporis organici.

XXXII. Nulla forma extra propriam exsistit ma teriam, Animae subjectum seu materia, quam pro prie informat,non est semen sed corpus organicum: Si autem forma subsistere queat, extra peculiare sua materiam , posset esse in materia qualibet, & sic res

quaelibet fieri quidlibet. verum pro dispositione peculiaris

117쪽

DE PARADox Is SE CTAE SEN. IIculiaris δc propriae materiae recipituri servatur & intercidit forma.

XXXIV. Forma non disponit sibi materiam , ut eam ingrediatur & habitet, sed materia disponitur

ut formam recipere possit. Quocirca tot tantaeque fiunt mutationes & mixtorum generationes, ut tandem ad nobilissimae,qualis humana est, acquisitionem perveniatur. Ex Elementis generantur alimenta,ex aliment. chylus,chymus, sanguis,semen;& uti in sanguine non est forma seminis, sed proxima ad id potentia, ita in semine non est actu forma rei ex

eodem nasciturae.

Vti in ovo non est actu forma pulli, alioquin ovum esset pullus, sed proxima ad pullum potentia, ita neque in semine est actu forma animalis, sed potentia ad eandem. XXXV. Si generatio fiat cum forma ex semine sitabi fabricat corpus, res quaelibet seipsam generat. At qui respondent i rem generari cum generati r semen, verum si res exsistentialis generata foret, neque tamen exsisteret, actu esset εc simul non esset. Procreato in testibus semine, foret animal, eoque perdito moreretur u nemo sinus humano vel canino semine perdito animal mori, sed principium ejus, in quo potentia proxima erat, interiisse profiteatur. XXXVI. Si canis anima est in semine actu , canis semen esset canis. Ad hoc respondet Scaliger, se a sentiri, videlicet semen esse canem imperfectum carentem articulationibus. Sed eum canis sit si1bstantia, non recipiens magis dc minus in suo genere, improprie dicetur imperfectus. Vti enim homo corpore mutilo vel claudo non

H dicitur

118쪽

DE PARADox 'Is SECTA Sll N. I I sdispositionem: nec .enim ex imperfecta&indisposta materia exsurgit, nec cum eadem persistit. Forma seminis non erit in materia sanguinis , Teque hujus in alimento, neque animalis in semine. Forma non inducitur nisi in materiam plane dispositam,& ultimata dispositio est velut formae introductio: ajunt enim philosophi, quod causa inducens ultimam dispositionem sit etiam causa introductionis formae , quod & de anima rationali intellectum

volunt.

. XXX VIII. Quocirca cum sine dispositione convenienti forma esse nequeat, ejusque apparatu pereunte ipsa intercidat, necessario sequitur illam non nisi in propriam & sibi peculiariter praeparatam induci vel educi. Talis enim substantiarum pars altera est materia, ut ad rei constitutionem tam sui quam formae proprietas & ratio requiratur.Vti forma sanguinis non potest esse forma seminis,neque forma seminis forma animalis, ita quoque materia sanguinis δίseminis accommodata & propria non sint formara Dimantis, nec cum eo corpus vel perfectum vel imperfectum & mutilum statuent, quia cum illis & in illis exsiliere nequeunt. XXXIX. Demum si generatio fit per propagationem identicarum formarum , semina rerum suas propagabunt formas , & sic serhina generabunt semina, chylus chylum , sanguis sanguinem, cibus cibum. Homo nec generabit semen ex quo homo, sed continuo producet hominem, vel necessum erit semen esse hominem, uti Scaliger dicebat semen canis esse canem , corpore saltem mutilum.

119쪽

H6 DI; PVTRTIO I. X L. Si animae rerum & formae propagarentur ex sui divisione & transatione in semen, generatio non erit mutatio a non esse ad esse. Est enim semen canis ipse canis per formam a generante decisam, juxta eorum placita. Et semen quercus est actu quercus, quia anima quercus in illo. Nec enim per corruptionem kminis res nascitur, quia forma seminis Srei ex semine ortae est eadem ; res autem illa perit, cujus forma perit. Verum forma & formatum sunt tempore simul, nec forma sarmatum nec formatum praecedit forma, quia generatio fit in momento.. XLI. Si forma propagaretur participatione formae generantis in semen, uti anima sese extendit in augmentando, & eadem anima ex semine producit

corpus, idem generat seipsum & est a seipso nec ab

alio. In semen autem non posse propagari animam generantis qu emadmodum per augmentationem i ncorpus, quia semen non sit pars corporis . sis praOstensum est.

XLII.Si formae per sui propagationem moVentur, quomodo ex chylo fiet sanguis, ex sanguine semen'

nec enim per mutationem a praecedente factam, qualis est aeris in ignem, exoritur, nec per sui propagationem introducitur.

XLIII. Intercidente individuo ubi manebit for- may an in nihilum redigetur' id naturaliter fieri non potest. Quomodo enim rerum pars potior, totam complens perficiensq; essentiam redigetur in nihilup XLIV. Principia rerum sunt incorruptibilia, neq; proprie generantur aut corrumpuntur, sed res ex iisdem natae.

120쪽

. DE PAR AD Oxxs SECTAE SE N. III Denique si fismae fuerunt ab initio creati cinis tales ut se propagando & seipsas per sui divisionem

multiplicando, rerum omnium generationem per sciant, omnis generatio erit univoca: nulla mista inanimata ut metalla, lapides & gemmae, a condit mundo generatae sunt, nec hodie generantur, vel in posterum generabuntur mirum quomodo genere tur calculus in renibus & vesica cunnamen & lapides & gemmas & metalla singulis seculis fieri observemus,& mista inanimata generari adhuc, nec a condito mundo exstitisse omnia, Clar. Senn. ipsiemet

XLV.Hactenus quosnodo per formaru propaga tionem ex sui divisione non fiat rerum generatio, vidimus, superest ultimus, quem adferunt, modus, Videlicet per mutuam expulsionem, quam elementorum sese perimentium & generantium exemplo, quamvis ipsi met in hac optinione fluctuent, demonstrare satagunt. Sed neque hoc dogma crusta posuse coram tribunali veritatis philosephicae exinde patet, quias per alterius formae expulsionem elem taex se mutuo generentur,formae sibi invicem erunt primo contrariae. Atqui sic illae formae sese citius potiusque periment a quibus major contrarietas,proin de ignis magis aquae contrarius quam aeri, potius ex aqua quam ae re generabit sui simile. Sed hoc falsume it , siquidem in aere potior potentia recipiendi ignem propter qualitatem magis cognatam, ita in habentibus symbolum facilior esttransitus&mutatio, cujus contrarium fieret, si per contrariae sermae expulsionem altera induceretur.

SEARCH

MENU NAVIGATION