Novae sectae SennertoParacelsicae recens in philosophiam & medicinam introductae, qua antiquae veritatis oracula, et Aristotelicae ac Galenicae doctrinae fundamenta convellere & stirpitus eruderare moliuntur novatores, detectio & solida refutatio. Au

발행: 1637년

분량: 655페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

138 DI s PUTATIO II. statuit esse absurdum, quia fiant ex communicatio. ne essentiae generantis, uti paulo post docet. II. Formas esse sui multiplicati vas per divisionem. Et quia individuorum est gignere & gigni, quod fit per divisionem forma inequitur singularium formas esse communicabiles & divisibiles, quod absurdum. I II. Dum formae cum semine ab animante dividuntur,fiunt primo divisibiles,quia semen nunquam una fuit ab anima in corpore informatum vel animatum, neque pars corporis toti cohaerens ut informari possit. Solae vero corporis partes sunt animatae, non humores utiles vel inutiles, neque excrementicii; quod vero corpus forma non informat, cum ejus partibus dividi nequit. IV. Forma vero nulla materiata, quatenus Ermae ossicium administrat , alibi est quam in propria

materia.

V. Forma vero materiata corruptibilis nec enter nec dependenter alibi esse potest quam in materia propria, ex qua, ut secundum esse feri dependet, ita cum ea perit. VI. Vnde sequitur vanissimorum ingeniorum commentum esse, sormas h actu entitativo, re, cujus erant formae, pereunte, posse exsiliere. VII. Actus formae entitativus illis praecedit rem generandam, vel sequitur corruptam. VIII. Praecedit cum forma & anima est in semine actu entitativo juxta Ganymedem in tract. deserm. orig. l. 263. non inest enim actu primo vel informativo.

142쪽

DE PARADox Is SECTAE S E N. IssI X. Sequitur cum re pereunte vel languente egreditur vel informare cessat, remque vel penitus deserit mortuam vel corruptam, & alibi & ubi vis exsistere potest, ceu in vase, vel cum animum habet

revertendi, aut denuo eam informandi. Primo modo res deserta moritur vel perit. Secundo modo reviviscit & renascitur, quae per absentiam formae vel aetiim formae formativum sublatum jam mortua fuerat.Sic anima hirundinis & ranarum quae hyema Ii temporesecessit, vel informare desiit, sua corpora revivificat.Et sic mortui resurgunt &reviviscunt vi

X. Ex his absurdis & monstrosis opinionibus reducitur jam dudum damnata Pythagoreorum metempsychosis; adstruitur Palingenesia ; regulae in Philosophia & Theologia verae, videlicet; Idem numero quod semel periit, naturaliter non regeneratur vel redit: veritas destruitur: Christi di Apostolo rum miracula clusionem patiuntur: Paracelsici commenti de formarum ex Orco & Iliado egressu , &eodem reditn, blasphemia confirmatur. XI. Pulfhra hinc ipsis de resurrectione mortuoruoritur loco citato 'speculatio phantasia) cujus cer titudinem uti & cognitionem, quae sit supra human qnaturae industriam, & exsuperat omnem sensum,&est res fidei & pars symboli, quam credimus non intelligimus, praecipimur ex facris literis petere, non ex commentitiis morosophorum fabulis. TertullianuS ait: mortuorum resurrectio est Christianorum

fiducia, & resurrectio Christi est resurrectionis no

strae fide ju ssor.

143쪽

XII. Hic & procul dubio illa de spiritualis roseessentia,'e cinere vel sale suae plantae,admoto calore egrediente, fabula, invenit fundamentum. XIII. Hae formae cum ipsis non sint e materiae potentia, & actu suo entitativo extra eandem exsistere ubivis possint,illis'; nihil sit contrariurri,cujus vi pereant, neque ex aliquo factae, in quod resolvantur vel redeant, aeternae sint necessum est. XIV. Sic anima scarabis illis est in scarabaeo actu formativo,& actu in equo ut sorma subordinata formae equi specificae, & actu entitativo in cadavere equi, & pari actu in sterquilinio & in semine scarabati; vide Subornatum in tract. deform. orig. fol. 18'. potest itaque esse ubivis aut in quaque re. Et cum non habet dependentiam essentiae ex materia, hec ex ea producitur, neque cum ea perit, incorruptibilis est. ἈXV. Harum autem formarum plures in uno semine esse possunt iuxta illorum4 phantasiam inter quas tamen una princeps est,& dominatur, quae pri tempore sibi fingit corpus, in quo delitescunt caeterat, donec hoc pereunte corpore ad dominium hae perveniant,& ex iis quae tunc princeps est corpus sibi formet. Senn. in tract. de Chym. cum Gal. cons& dissset .s31. XVI. Et sic D. Sennerto variorum sibi mutuo succedentium animalium fit generatio, quia,in uno semine plures erant formae, quarum aliae post aliam progrediuntur ad formatione suorum corporud vel quia una & eadem forma diversi animalis corpus &schema sibi fabricat, & unum post aliud assumit. . Inde

144쪽

DA PARADOXIs SECTAE SEN. x et Inde est quod ex ovo fit eruca,deinde bombyx,hine necydalus. Vide Sennert. in tract. de Chym. GaI. conf& dissi cap. 12. l. 336 dc 33 . ex quo sequitur, quod generatio non sit su bstantialis mutatio per novae formae introductionem, sed tantum materiae secundum qualitates & accidentia mutatio vel novae assumptio, quodque animalia haec non formis differant, sed unum idemque sint, & si quae est differentia illa sit per qualitates &.accidentia in materia. XVII. Lepidior & anilibus fabulamentis deIicatior est subornati Sennertiani in tract.de form.orig. fol. Σ . opinio, qua statuit omnia ista animalcula, a quae ex cadaveribus animalium grandium & majorum corruptis fiunt concreata istis ab initio,& per

generationis jugem seriem cum istis propagata esse atque in iis actu esse. Vnde sequitur, quod &ipse conceptis verbis ibi affirmat , primo non solum

creatum equum , quin plenum scarabaeorum, nec bovem quin apum , nec asinum quin crabronum plenum, nec talem magistrum talia dictantem, quin nugarum talium plenissimum. Et cum saepe usu veniat quod ex corruptione cadaveris humani & animalium bestiae pronascantur innumers & variarum formarum, ut busenum,serpentum lacertarum &c.

quod nequaquam & nisi ab impudentissimo quopiam negari potest, necessum est has concreatas vel congenitas esse istis, ex quorum generantur corporibus corruptis. Vbi notanda est contradictio & dissensiis inter praeceptorem &discipulum. D. Senner tus enim vult nudas formas sub ordinari aliis formis

Veroa Absurdissimum.

145쪽

DIs PUTATIO II. vero Ganymedes integra corpora vel anima uia suis itidem formis constantia aliis grano torum conacreata connasci, & cum iis propagari, atque ita &sibimet ipsi fol.3. ejusdem tract.&suo D. Sennerto

contradicit.

XVIII. Horum autem animalium formae , ut ex iis relatum est,egress ae e suis corporibus vel non amplius informantes, redeunt in illa, vel in iis ad actum formativum revertuntur e & sic mortui resurgunt naturaliter & resurgunt quidem bestiae semel mortatuae, quod de hominibus excipe miracula Christi

inauditum. Christus virtute propria, & Sancti virtute Christi miraculose excitarunt mortuos homines. Formae & animae horum Philosophorum actuentitativo exsistentes redeundo ad sua corpora, vel ab actu entitativo ad formativam denuo conversis,' revivificant eadem,& sic datum est per naturam bestiis,quod homini negatum: melior conditio bestiarum quam hominum. XI X. Redeunt itaque ad sua corpora hae formae vel ad actum formativum convertuntur & fit Palm- genesia: & res quae periit eadem numero regeneratur, vel cudunt sibi novum corpus; ut formae scarabaei ex sierquilinio,vel fabricant alterius sibi animalis ex materia corpus, & fiunt alia animalia.

. vero formae quia sub aliis grandioribus sunt factae vel progEnitar nunquam sunt specificae,& licet sui juris fiant,cumque illis sint incorruptibiles,

tamen nunquam fiunt juxta eorum opinionem ;vel sunt specificar,sed subordinatae illis dicuntur.Neque est quod praetendant se dicere e corporibus animalim demorinorum,ut muscarum & ranarum Pror sus

146쪽

. DE PARADox IS SECTAE SE N. I ssus non recedere Armas, sed manere actu entitativo,licet non insint formativo;quia formae istae etiam illis sunt actu entitativo in tali materia in qua formativo non sunt,ut anima scarabaei in sterquilinio &cadavere vel vase, qualis si vel in sterquilinio vel in cadavere equi esse potest , ut est in tract. de form. orin fol. 139. idque propter peculiarem & nudam suam formae entitatem aut substantiam, ut ibidem habet fol. II 3. vel quod ,ut ait loco citato,animarum sint omnia plena. Perinde est sive anima animantis maneat in corpore mortuo actu entitativo , vel sit alibi in alio subjecto.& redeat ad desertum corpus, ut revivificet. Perinde est quod anima scarabaei in

corpore mortuo manens actu entitativo, vel ex eodem egressa & in sterquilinio aliquamdiu habitans redeat & revivificet pristinum lar. Dum enim cor pus est mortuum , nihil habet ex praesentia animae actu entitativo. Et cum actu entitativo esse potest ubi non informet, ut in cadavere equi & sterquilinio, & ex scarabaeo in sterquilinium migrare potest,&immanedo scarabarum actu formativo vivificare,& emigrando mortuum relinquere & remigrando eundem revivificare, ubi vis esse queat. Et sane si ex hoc formarum actu entitativo mortuorum resurrectio probanda sit, uti vult tract. de form. orig. sol. TI . necessario animae illa: a corporibus recedunt vel recedere possunt, inque eadem redire, quia nostiae animae non manent actu entitativo in corpori- 'bus, sed ab iis recedunt, suntque piorum in manu Domini, in Paradiso, in sinu Abrahae. Neque aliter cum istis formis&animabus brutorum actu entitae..tivo exsistere valentibus comparatum esse queat, F quidem

147쪽

Τ- DIs P V TATIO ILquidem sunt ex nihilo, quod vero non ex aliquo sed ex nihilo originem duxit, illud quum deperit, non

in istud unde ortum est,uel unde originem duxit reia silvi & deperire, secus quam res aliae, quae ex materia & principiis ortae sunt, queat, Ad si perire debeat , in nihilum redire necesse est. Atqui quod semel est aliquid, naturaliter in nihilum redire non potest: uti enim naturaliter ex nihilo nihil fieri potest, a ita etiam in nihilum naturaliter nihil redire potest. Ex quo sequitur:si formς ex nihilo sunt,quod sint incorruptibiles,quia ex nullis principi is realibus constant,in quae resolvi vel deperire possint:aeternae itaque sunt & incorruptibiles & animantium brut

rum immortales , per omnia animae rationali simi

Ies, quod & extra materiam , siquidem ab eadem nullam habeant secundum esse dependentiam , Mexsistere, & in ea actu entitativo & formativo esse queant. Vides, amice lector, originem commentide actu entitativo formarum & animarum brutorum. Si ex nihilo generatae sunt,& in nihilum deperire nequeant, aeternar &immortales sint,necesse est. XXI. Quia vero sormae omnes sunt separabiles N extra suam propriam materiam actu entitativo,

illis,exsistere possunt 1, primo veteris philosophiae de sempiternae veritatis regula ab illis exploditur &corrumpitur, qua dicitur quod Forma & formatum snt tempore simul. XXII. Deinde quia forma actu entitativo exi flens seu in semine seu alibi sibi fabricat corpus, b corruit,corrumpitur & interit principium & regu la qua statuitur quod actiones sint compositorum,

non is a Impieri . b Sana doctrina principiorum corrupti .

148쪽

Ρ A RADox Is S ECTAE S Ε N. I snon componentium, & illa apud Aristotelem hacte nus&aeternum Vera, quod quorum actiones sunt organicae vel corporeae, ea sine corpore inesse nequeunt quia non detur ambulare sine pedibus,lib. 2. de generat.animal. cap. 3.

XXIII. Quo reserendum & hoc quod nullam causian instrumentalem virtute causae principalis sic dirigi posse contendunt, ut agat supra virtutem suae speciei. Quod solidae philosophiae principiis repugnat , unde negant , quod calor directus ab anima non faciat opera animae , nec secus agat quam si a forma ignis dirigatur,quodque nihil aliud quam calefacere possit.. XXIV. Formas distinguunt in speciscas,partiales, subordinatas, accidentarias. Specificae fiunt a specie similibus , generantur vero per divisionem formae generantis in genitum, & sic a sui similibus,& hae sunt multiplicativae sui,& hae solae constituunt species mundi. XXV. Vbi notanda turpis impostura,quando pro fundamento hujus opinionis citat & accersit ex Zarabeil. lib. de sens .agent.cap. s.id quo demonstrare vult, omnem formam substantialem esse multiplicativam sui, cum ibi Labareti. juxta Albertum id asseveret de forma accidentali seu de specie spiritali potius & reali, quae, ut accidentia, sint multiplicativae sui. Vide turpem imposturam, inspice allega

tum textum.

XXVI. Ex falso hoc principio,quod omnis sermasit sui multiplicativa, concludit, lapidem generare lapidem & metalla metallum. Sennert. lib. de Gai. cum Chym. cons& disscap. s. sol. 21 2. Vbi videnda

149쪽

146 DIs P v ΤΑ Tro II. contradictio, quod in Physicis dicat D. Senneriatus,metalla inter se specie differre, & nihilominus imperfectiora verti in perfectiora , & ferrum in cuprum S sic consequenter. Quod fieri nequeat, si ferrum generet ferrum & cuprum cuprum. XXVII. Et quia nihil generari ait, ni si ex semine, vel ex eo quod seminalem rationem habet, quod omnis forma sit sui multiplicativa &mediante semipe vel eo quod seminalem habet rationem dividatur & traducatur ex generante in g nitum, unde omnis generatio sit inter similia, null ira dari aequi-Vocam generationem concludit. Et hic iterum ve-uris philosophiae veritas & veritatis veteris principium dilaceratur; qua efficiens & generatio alia u ni- voca, & alia aequivoca dicitur. Si enim aequivocam

generationem admitterent,generationem per divisionem formae efficientis universaliter defendere non possent, &'ex potentia materiae formas esse oriundas admittere cogerentur, cum ex nihilo easii emoriri etiam D. Sennert. ne ei.

XXVIII. Sed & ut ulterius convellant & stirpitus

verae veterisA; philosophiae fundamenta eruderent, di nova & monstrosa sua reponam , clunt, omne quod est in natura, actu esse, & nullum ens dari inpotentia. Ens in potentia ait Subornatus in tract. deform. orig. sol .a3 3. esse non Ens.

XXIX. Quod ex propagatione formarum per divisionem sequi necesse est. Si enim efficiens & generans generet per divisionem suae formae in gencratum , & forma canis filii, sit pars formae canis patris, ut loquitur Scaliger ex quo mutuati sunt hanc opinionem, & anima illa seu forma sit tota in parte di

visa

150쪽

DE PAR AD Ox Is S ET CAE SEN I visa uti idem inquit,forma canis filii fuit adhu forma canis patris & in patre , & forma canis nepotis fuitaehu in patre & filio, & sic in millesimam gener

tionem.

XXX. Quod dogma Sennerti praeceptoris, uti dissentit a dogmate discipuli, statuentis formas ex nihilo negativo feri,ita utrumque tollit omnem generationem naturalem. Primo enim omnes ab oriagine mundi canum formae vel canes actu fuerunt in primo cane, & unus ille canis fuit & est omnis canis . in secula seculorum. Est enim primus ille omnis canis in omnes eadem & una forma per divisionem multiplicatuS. XXXI. Quod vero adhu est,non generatur. Generatio enim substantiarum, est novae formae substantialis,qui antea in efficiente actu non fuit, ut pars intom,pro duello. Quod enim pars est totius,a quo a vellitur & dividitur , N ibi formalis essentia fuit &post separatione,forma integram,constituit,id sane actu forma fuit & mansit,& non generatur de novo.

Quinimo si canis pater per divisionem suς formς generat,novum individuum non generat sed idem individuum multiplicat: sic pater propagat patrem,& Petrus Petrum propagat, pater non generat filium. Adde quod haec novatorum opinio individua contra naturam individuorum & sanam philosophiam facit dividua. In dividua generant sed non per divisionem sui. XXXII. Opinio vero,quae formas ex nihilo fier1 statuit, quid aliud facit, quam quod generationem

rerum naturalium opera naturae perficiendam , o mundo tollat λ Natura enim vi sua ex nihilo, nihil Κ Σ ' gene-

SEARCH

MENU NAVIGATION