장음표시 사용
171쪽
168 Dis PUTATIO II. LVIII. Fundamentum omne propagationis formarum & generationis ponit in virtute sui mul-lltiplicandi. Multiplicant vero sese formae cum generans in generatum transfert suae formae partem e Si enim , inquit in tract. de Galen. cum Chym. consens & diff. cap. p. fol. I93. nihil de sua essentia generans in generatum transferret, sed saltem materiam determinaret ad similem formam , essiciens postea, quod non ejusdem speciei est faceret, ut actu prorumpat, quomodo quaeso dici posset, for- jniam sese multiplicare; & ibidem, animatum sibi simile generare asserit, quod omnis forma sit sui multiplicativa. Neque tantum sermas viventium vult esse sui multiplicativas, sed & caeterarum rerum, di lapidum, gemmarum, mineralium, metallorum e unde
dicto lib. cap. s. fol. 23 2. ait: imo suam cu jusque rei formam sese vim multiplicandi habere absurdum esse non existimo. LIX. Modus autem propagationis & multiplicationis formarum consistit in divisione earundem, &partium per divisionem avulserum transatione ad fabricam novi suique similis indi vidui, uti docet dicto lib.c 9. sol ro 3. Forma vero animatorum est perse& primario nec quanta nec divisibilis,veum quata dici potest & dividi ad divisionem materiae; unde aliquid animae cum parte corporis avulsum, simile &sibi necessarium corpus fabricare , atque ita
novum animatum emergere solet.
LX. Verum non cum qualibet corporis parte animae aliquid avulsum ad hoc aptu est sed talis sit ma-.xeria, in qua anima gvulsa commode delitescere &ad
172쪽
DΕ ΡΑRADox Is SECTAE SEN. I 69 ad suum opus sese accingere potest. Et paulo post: Hinc varius est propagationis animatorum modus, in plantis quibusdam per ramos avulsos anima dividitur ad divisionem materiae, in aliis per radices. in aliis per semen,in aliis per alios modos.
Animalia vero per semen aut semini quiddam analogum generant: quod teste Epicuro probat,qui semen dicebat s σωματο--, quo Rcorpore deciso ad subrecti divisionem & ipsa anima dividitur,&aliquid ejus cum semine ab animali deciditur .
L XI. Et si vero animalia omnia ex & mediante semine generari statuat, tamen stem caeteroquin nullam,quaecunque etiam sit,nisi ex semine vel eo quod seminalem rationem habet generari asserit in tract. Galen. cum Chym.consens , diss cap. I a. l. 343. Hoc pacto radices ramosque plantarum generare, quia seminalem obtineant rationem : qua ipsa vel sitiam semine mineralia , metalla , lapides & gςmmas haut destaudatas esse astruit dicto lib. cap. 9.
Semina in triplici ponit differentia: alia sunt uni- voca; alia ambigua,alia analoga. Vni vocum illud est, ex quo generatur specie simile illi , a quo decisum est. Ambiguum, quod plures in se formas concludat, ita tamen ut una dominari debeat, altera servire; nisi occasione oblata aliud fiat r vel ambiguum est, quod ad plures formas sit dispositum. Analo gum, per quod aequivocae vulgo dictae fiunt generationes, quodque ut ait Scaliger, non plane directeq; suscipit cum specie primaria praedicationem. Non enim fimus, ex quo mus nascitur, est ejusdem L ue naturae
173쪽
XIO . DISPUTATIO II. naturae specificae cum semine maris & foeminae mu
LXII. Formas ille etiam alias ponit uni vocas, alias subordinatas , alias ex analogo semine natas quas aequivocas juxta D. Sennertum dicere possemus. Vnivocae sunt portioncs formae substantificae neccssario similes ei,aqua decisae sunt. Sub ordinatae sunt,uel quae sub diverso schemate corporis in naturae theatrum progredi possunt; vel cum plures sint in uno semine, quarum una sit domina & princeps, reliquae quasi ministrae: Vnde D. Sennertus in tradi. de cons &diff. Gal.cum Chym.fol.336 5 3 7. illud semen ambiguum nominat. His accensendum est quartum genus,nempe sormarum illarum inferiorum, quas anima sibi generat in dispolito corpore,ut sit instar materiae,& quae recedente anima ejus fungitur officio & sit causa facultatum & opcrationum in pluribus rebus ampliusncm viventibus.Vnde in rha barbaro mortuo D.Sen-nerto superest vis purgandi. Generatur vero haec forma ab anima, quemadmodum forma lactis & sanguinis . auctore D. Senn.
in Inst. lib. .part. I. cap. 2.L XIII. A tque ita candide & sine fuco recensui doctrinam D. Scnnerti de formarum origine , quae cum syncerae antiquitati non solum adversa fronte repugnat, sed parum veri, plurimum falsi, nihil pene recti contineat,& in veteris veraeque Philosophiae ruinam prorsus excogitata sit, adeoque in disputa tione mea de origine formarum arietata sit indubitatis & infallibilibus , ncc a quoquam sanae mentiS hactenus nceatis & ex veteris veraeque Philosophiae gremio
174쪽
gremio petitis, apodicticis disciplinarum principiis,
at non tantum minari, sed perpessa casum visa fuerit : si quidem triumphante vetere & orthodO3a disciplinarum scientia hanc Sennertiano-Paracelsitam novam in Cauros evanescere , aue illam edoctrinarum phrontisteriis in exilium adigi neces.sum sit, Subornatus & praesectus desensioni causae Sennertianae quidam Spartingius illa,qui praecept rem effutire puduit, depudicata fronte in me evomere non dubitavit, & in praesidium suae sycophanticae ad ver sum me blaterationis tria collocare voluit fundamenta,quorum primum est novorum inauditorum & monstrosorum principiorum positio ; alterum , fraudulenta , cum irrisione nec vera ullius argumenti solutione,ad rem nihil faciens responsio; tertium calumnia; quibus lectori sucum facere & veritati insidiari molithsest. LXIV. Oportuit enim illum, ut veritatis invictae principiis & rationibu Minde petitis aliquid opponeret cum suo praeceptore , nova comminisci qualiacunque pro novis dogmatis palliandis principia, quorum aliquam striem in prima fronte tractatus de formarum origine, tanquam fundamentum to tius sycophantiae praemissum, collocavit,unde argu
Nihil dico quam quod res est e sto in luce publica, & quod dixi Spiritus sancti gratia, quae bonis &velitatis in sua pro sessione defensoribus adminiculatur ', cornicatores vero & bonorum virorum
conviciatores, & disciplinarum artiumque bonarum mentorum meorum solutiones ed omnes vanas &inanes frivolasque & Ianuario frigidiores elicere constituit.
175쪽
τ 2. DISPUTATIO II. rum eversores & novatores ac paradoxopaeos confundet, defendam. Sed ad rem. LXV. Sennertianus Ganymedes &desensor peculiares suas excogitavit &accersivit e resione idaearum differentias formarum, quas pro fundamento blaterationis adversus me coeptae ponit, quocirca intract.de form. orig. sol. a. ait: formas rerum corruptibilium alias esse specificas, alias se bordinatas, alias accidentarias, alias partiales. Specificat illi sunt, quae materiae actum ultimum & specificum largiuntur, certamque mundi speciem constituunt. De his intelligendum, data sorma dari tria, videlicet esse, distingui & operari. Tales formae sunt anima homi nis , anima canis, anima quercus, forma auri, forma solis. LXVI. Subordinatae sunt, quae certis speciebus corporum naturalium insunt, in sub specificae dotaminio latitant, facta vero animalia & excusso quasi dominio,ad officium formala sese accingunt,sibique idoneum domicilium exstruunt: sed postea, ait Corpuscula formis praedita concreata e sic; sic certa prodeunt animalia ex cadavere leonis , tauri, equi Scaeteris.
Huc refert generationem murium sol .a6.in tract. de orig. form. aitque primo e Fran Zio, Deum vola isse ordinem generationis certum, ne modo mus ex mure nasceretur, modo mus ex putredine generetur : S ut generatio similium specierum non ni si ex similibus speciebus certissima & conflantissima generatione continuaretur. At paulo post contrarium docet & concedit ex rebus putrcscentibus , veluti plantis limo fimoque generari animalcula;sed non a
176쪽
Da PARADOXIs 'SECTAE SEN. 1 3 putredine, quae nullam speciem producere possit, verum a calore, qui est in putredine benignus,& excitat vim seminalem in materia latentem, qualis ad certa peciem producendam requiritur. Ex his concludit. Formas has sub ordinatas in &cum speciebus mundi fuisse creatast id est egregia corpora variis & infinitis corpustulis, suis item for- ' .mis ccmstantibus audentia Deum creasse,quae facta animalia sese ostentant, vid.Sperling.tract.de form.
LXVII. Formae accidentariae illi sunt quae quoad originem earum cum specificis vel subordinatis conveniunt. Dicuntur vero accidentariae, quia cum corporibus suis de loco ad locum transportantur, ubi cum ab hominibus animadvertantur,illic gene- .ratae fuisse putantur. Ita mures Franetio portantur cum mercibus in naves,non generantur ibi;sic grylli transferuntur ex oppidis in alia oppida cum vesti bus. Huc pertinet illa formarum translatio, qua semina vermium aut rerum mineralium veluti calcis cum cibo potu & aere in corpora nostra seruntur: e quibus non fiendis sed jam factis formis nova corpora prognastuntur. LXVIII. Patiales formae sunt,quae certam partem integrantem corporis humani vel alterius animalis constituunt. Vnde aliam formam habet epar, cor, mammae,caro. Diversitas enim operationum diversitatem indicat formarum. Sic carne in macello habere propriam formam,non minus ea que est adhuc in vivente, eamq; substantialem,ex semine,'uς sibi certum aedificat domicilium ait intract. de formar. orig. fol. 6. & Iis .
177쪽
marum origine fundamentum eruendum oeponen-nendum semo orthodoxa Eeel De ct SSTLeο- logia Doctorum furio praemiratur.
- LXIX. Hactenus qua decuit fide & candore Clar D. Sennerti & ejus ab eodem Subornati propugnatoris N calumniatoris de formarum generatione ει propagatione doctrinam plusquam monstrosam,re censui. Cui ut colorem quendam affricaret & veri tatis quadam pingeret larva, sacrarum litterarum testimonia a se allegata non veretur pro suae opinionis defensione in prima acie collocare , quo, quod enixe molitur , simplicioribus fucum faciat facilius.
Cum itaque de rerum creatione, nulla extra Mpraeter scripturam sacram inquirenda sit homini Christiano veritas , ad illam ceu sacram anchoram provoco, meaeque assertionis & sententiae imicam normam & formam constituo, & quidquid contra novatores,ex ejusdem gremio pro veritatis Christia
nae defensione produco, Ecclesiae & orthodoxorum Theologorum arbitrio humiliter subjicio. LXX. Primo sancta fidei obedientia& tota mentis devotione credo sacrosanctam Trinitatem, qui est Deus, Pater,Filius & Spiritus sanctus, condidisse coelum & terram, & omnia quae in eis sint, hoc or- dine qui Genes. 1 &a cap. nobis a Mose designatus est; & ut habet Epist.ad Hebr.cap. Ii .Fide intelligi mus condita esse secula Verbo Dei: ut ex invisibilibus visibilia fierent.
178쪽
Ds PAR AD Oxxs S E C π E S E N. I sLXXI. Vt autem quomodo rerum Omnium fabrica a Deo facta sit, recte consideretur, primo tenenda regula , quod tam solius omnipotentiae Dei,, opus sit, ex quolibet facere quidlibet , quam ex ,, nihilo creare aliquid,& aliquid in nihilum redige- ,, re. Deinde juxta Mosis perpendenda &definienda rerum omnium creatio. Quod ut rite sat vocabuli creationis significatio recte expedienda,& quid sit creatio, & quae res proprie dicantur
esse creatar,videndum erit. . -
LXXII. Creationis vocabulum aliquando generaliter sumitur de omnibus operibus a Deo factis,&se soli Deo competit ejusque solius proprium est
creare: Et intelligitur de rebus omnibus, seu ex nihilo, seu ex praestitente materia a Deo conditis. Aliquando metaphorice sumitur, idque vel inscriptura vel extra eandem. In scriptura soli Deo etiam com petere notant Theologi: ut cum David orat: Creain me cor mundum Domine. unde deducunt Theo logiae mystae, metaphorice cum primis usurpari vocabulum creare quando de beneficiis erga Ecclesiam& singula esus membra quicquam significat. Extra scripturam metaphorice usurpatur,cum dicimus alicui creare molestiam.
LXXIII. Deinde ab aliquibus distinguitur creatio respeetu creatoris in primam & secundam. Prima si qua ab ipso in principio coelum dc terra, &omnia quae in eis exsistunt sunt condita. Secunda est conservatio qua, quae primo omnipotenti Dei vim tute creata erant, subsistendi facultatem possident, specierumque & rerum generandarum interrupta servatur series , uti & Augustin. docet de Genes.
179쪽
1 6 . DISPUTATIO. ΙΙ. ad liter. lib. s. cap. 2o. Neque enim ut a stru Rura adium cum labricavit quis abscedit, atque illo cessante & absenteatat opus ejus, ita & Deus facit. Sic enim mundus ne ad ictum oculi stare poterit,si Deus ipsi virtutem suam detraxerit. Unde Christus inquit
Iohan. c. . V. II. Pater meus usque adhuc operatur,&ego operor. Requievit itaque die septimo Deus a
condendis novis operibus , & generibus creaturarum , non ut tum a rerum creatarum gubernatione cessiret, alioquin continuo dilaberentur. Requievit, ut ait Aug. lib. c. ab opere creationis non a munere conservationis & administrationis. ειμιῶ pulcre idem. Deus quievit ab operis novi generis novi ab operibus ejusdem speciei. LXXIV. In speciali significatione creare denotat ex nihilo aliquid solius verbi mandato & imperio condere. Atque hoc modo a Theologis accipitur, qui hic allegant Lombardum, asserentem creare esse vocabulum angustius,quod proprie significet de nihilo aliquid producere. Facere veris communius quod non tantum ex nihilo aliquid producere significet,verum etiam ex prae exsistenti materia.
LXXV. Chemnitius cum Fagio & Rabbi David
Κim hi distinguit inter creare. - facere &πλάατειν formare. Vt creare proprie significet a non esse ad esse aliquid producere: unde creatio Thomae definitur quod sit emanatio entis universalis ex nihilo. Et aliis: quod sit fabricatio aliarum rerum ex tra essentiam Dei ex nihilo. Ecclesia vero definit actionem totius Trinitatis indivisim, qua ex nihilo solo verbo extra essentiam Dei creata sunt omnia visibilia&invisibilia.
180쪽
D n .s A RADox1S SECTAE SEN. 177X X VI. Formare proprie significat enti creato formam seu figuram inducere. Rabbi David Kimhi putat Armare dici de re corporea quae est susceptiva sensibilium potentiarum.Facere proprie significat absolvere & ad certum usum aptare. Ex nihilo itaque primo immediatὸ creata sunt omnia, id est,ex nulla praeexsistente materia.Et intelligitur hic nihil non privative sed negative. Negat vero materiam & formam simul, ut in illa prima rerum pro- duetione, quae stricte & proprie creatio dicitur: ruet negat deinde formam simpliciter & materiam seis
eundum quid , ut in mediata rerum produstione, quae peculiariter significatur per verbum formare de facere. Proprie itaque creata ex absolute nihilo suntecelum & terra,seu indigesta ill a moles in qua rerum caeterarum omnia delituere principia materialia tan quam in abysso.Ex hac producta sunt lux & elementa, caeteraeque aliae res.
LXXVII. Ex nihilo proinde arbitrantur Theologiae mystae proprie creata esse coelum, terram aby sum, animas hominum & angelos. Caetera hon pro prie ex nihilo creata, sed ex prae exsistente , quam Deus ex nihilo condiderat, materia: ad quae ex eadem producenda non minus omnipotente virtute opus fuit,quam ad prima ex nihilo creanda. Non iataque minus fere miraculum, minorisque potentiarest, ex quolibet facere quidlibet uti, quod in divina potentia est, ex lapidibus facere filios Abrahae
quam ex nihilo aliquid creare. LXXVIII. Hic notandum quoslam illa verba: In principio creavit Deus coelum & terram ; accipere pro propositione totius capitis & operis sextiduani,
