Novae sectae SennertoParacelsicae recens in philosophiam & medicinam introductae, qua antiquae veritatis oracula, et Aristotelicae ac Galenicae doctrinae fundamenta convellere & stirpitus eruderare moliuntur novatores, detectio & solida refutatio. Au

발행: 1637년

분량: 655페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

x88 i D I s P UT A T I o II. ideo jubetur terra producere ut ostendatur animam vitalerni rutis esse terrarum , quae una cum cor redissolvatur. Eodem vero die Deus formavit homine non immediate ex nihilo:sed de terra sumpstallum,Geh.c.Σ.v. Is & 23. In cujus creatione differentia quae est inter brutorum & hominis fabricandi rationem a Deo adhibita est, quam idem D. Basil. notavit, & Theologi amplexantur, consideratu dignissima est. G. Primo enim facturus hominem non dicit Fiat vel producant aquae vel terra, sed ait, faciamus. Vbi notant sSS.,Trinitatem inenarrabili consilio post conditum mundum, & ea quae sunt in mundo fecisi se hominem quo significetur hominem propter solum Deum quemadmodum caetera omnia propter hominem condita esse, se per quae ipsum constituit

Dominum,Gen.x .cap.Deinde dictante Nazianaen. ut exprimeret repra sentaretque in parvo hoc mundo omnia quae in amplissima & vastissima mundi majoris mole, cujus homo sit quasi compendium,

comprehensa, exstant, adeoque sapientia & omnipotentia Dei in hoc cumprimis eluceret. CII. Deinde notavit Basilius, quod de corpore hominis utatur Moses verbo formandi. Non dixit producat terra; sed cum vapor ascenderet de terra, pulverem illum irrigatione subactum , ut esset limus, ex quo limo terrae formavit, id est, plasmavit, finxit,sicut figulus, & expressit figuram corporis humani. Quo respiciens Iob.cap. LO. vers. 8.inquit, Manus tuae plasmaverunt me. Potuisset unico ve

bo , Fiat, a)unt Theologi totum hoc efficere, sed simul dignitatem ratione. auctoris , & vilita

192쪽

DE PARADox Is Sac TAE SENN. I 8'tem ratione materiae nobis ostendere voluit. CIII. Materia itaque corporis humani fui; pulvis,terra vel lutum. Neque enim ista lectionum varietas implicat, sed magis explicat corporis humani originem. Chaldaicus & Hebraicus textus habet: Deus finxit hominem pulverem de terra. Quod significat hominem factum esse pulvereum sumpto pulvere de terra. Vnde Genes3 .vers. I 9.dicitur: r verteris in terram de qua sumptus es, quia pulvis es& in pulverem reverteris.Et Paulus in I .ad Corinth. ca 3 .ait:Primus homo de terra terrenus est:quo ipso voluit exponere vim & notationem vocis Hebraeae Adam,quod ex adama,terram significante,hoc est, ex terra primi hominis corpus factum sit a Deo. Hinc Chrysost.Homil.a.in cap.I. Genesait: Terra nutrix est, & mater nostra, & ex ea facti sumus & educamur, & ipsa patria nostra est, & sepulchrum,&reditus noster in eam. Neque ex Mose hoc ethnicos omnino latuit.Ovid. I .Metamorph. se modo 1 fuerat rudis ct sine imagine tellus Induit ignotas hominum conversa jurM. CIV. Alii explicatius materiam ex qua factus sit&constat homo exprimere volentes, sic reddiderunt textum: Finxit Deus hominem de limo terrae, quia interprete D. Augustino,paulo ante dictum sit, fons ascendebat de terra & irrigabat omnem faciem terrae, ex quo necessario fieret limus.Et subsequitur, formavit Deus hominem pulverem de terra. Et haec eadem est mens D. Basilii. iCum dicitur cinquit B. Pererius) primi hominis corpus e terra formatum, id quidem duobus modis

apud Theologos , intelligi potest. Vel Deum pro

193쪽

T96 -DIs PUTATIO I1. . materia corporis formandi terram duritaxat surria. pssse, vel terram cum aqua mistam , in qua tam Cnipse postea sermas & qualitates caeterorum elementorum aeris & ignis produxerit: Corpus enim Adar non minus quam omnium nostrorum corpora ex quatuor elementis constabat r vel intelligi potest, Deum pro materia corporis accepisse misturam quatuor elementorum, eam tamen nominari vocabulo

limi id est, terrae & aquae, quod haec duo in compositione & temperatione corporis humani caeteris praecellant, sintque ipsissensibus magis conspicuarat reliqua duo occultiora sunt , & sicut mole sunt minora,ita sunt potestate & efficacia majora. Hac mnim ratione millio reducitur ad quandam aequabilitatem , cum quorum clementorum vis est minori eorum major est in compositione materiae portior quorum vero essicacior est potestas agendi, eorum minor est in mistione moles. Atque in his tota orthodoxa antiquitas, & in primisD. Augustinus, Basilius, Chrysostomus aliique de Patrum familia , Mjuxta hos Chemnitius, Zanchius,Tostatus, Pererius aliique unice consentiunt C V. Demum in explicatione hujus fabricae corporis humani de terra,quaerit Pererius, nunquid pri'- ter quatuor haec elementa aliquid ex quinta essentia vel ex natura coelesti veniat in compositionem comporis humani,&c. Respondetque eorum qui id asse verent opinionem esse sanae doctrinae contrariam, a

Theologis damnatam , &a Philosophis tanquam pueriles nugas & aniles fabulas derisam & explosam: quod quinta essentia vel coelestis substantia planὰ est incorruptibilis , ex qua nihil decerpi vel resecari

queat,

194쪽

DE PARADox Is SECTAE, SAN. Istqueat, neque cum aliis elementis permiscibilis, ne

que cum rei patibilis & corruptibilis compositione adhiberi potest. Siquidem stilliio , non fit auctore Aristo t. nisi alteratis & quasi quodammodo corruptis his quae miscentur. Appellat quidem Aristot.

lib. 2. de generat. anim.cap.3. Spiritum & calorem cqui est in animantibus coelestem,non tamen natu- era ipsa sed quadam similitudine: habet enim proprietates quasdam & effectus, calori syderum ratam tione quadam respondentes. εC VI. Vide amice lector quam pulcram Gen sin nobis construant quintessentiales isti novatores, qui ex iis quae ignoravit Moses,neque dictavit Spiritus sanctus, neque sine grandi divini codicis adulteratione &falsatione admitti possint, juxta potiorem 'partem formatum esse corpus humanum, mentiri non verentur.Illi videlicet quintessentiales & Parataeelsici & astrales homulli, non sent pulvis e terra, neque lutum, sed praeter quam possident animam,

ex quinta alia quadam constant essentia nobiliore. cujus elementa tantum sint indumenta & operimenta, quae non sit lutum, non pulvis,neque ex Elementari materi a : Vnde necessario sequitur corpus humanum, non lutum, non pulverem esse,nec cor ruptibile, nec redire in pulverem &terram , quia

magnam & potissimam & nobiissimam sui partemno' onstet ex elementia , juxta quam necessario quint esset tale & incorruptibile est. Nota vero quod juxta D. Senner t. constet ex quintis essentiis, at secundum ejus defensorem Sperling.ex impatibilibus Alcimis Democritianis & Epicuri. Eade vero hic est

bestiarum quae hominum conditio: Et quia bestiaruauimae

195쪽

animae actu entitativo post mortem sunt seperstites, bestiae hominesque secundum animam & corpus: aeque sunt incorruptibiles & immortales. CvII. Tantum de corporis , quae altera Pars est hominis, fabrica, idque breviter & pro instituti ratione. Sequitur de alterius illius & nobilioris, quae anima est, partis, creatione. Secundum hanc crea vit Deus hominem ad similitudinem & imaginem

suam, Gen. cap. I.V.27. In productione brutorum dixit Deus, producat terra animam viventem,&C.

Sed de hominis anima dicitur , inspiravit in faciemis ejus spiraculum vitaeta Sicut ergo inquit D. Chem.

in loc.comm.cap. . de creat. animae brutorum una cum corporibus dissolvuntur evaneseunt & inistereunt,quia terra & aqua produxit animam viventem , ita ex descriptione creationis animae humanae dicit Salomon Ecclesiast.cap. 12.vers . Revertatur pulvis ad terram unde erat , & spiritus redeat ad

Deum qui dedit illum.

Vocat autem animam spiraculum vitae; Hebraeo textu est vitarum,quod non tantum ad vitam dux tionis corporis hujus restringatur , sed etiam ad vitam spiritualem in altero seculo. Inspirando itaque creavit animam hominis, id est,praeter vitalem spiritum qui homini communis est cum pecudibus,Deu screavit animam rationalem ; & dicitur inspirasse quod in animam transfuderit lucem, sapientian du-stitiam divinam , ut esset imago & similitudo Dei. Quo pacto Christus in regeneratione imaginis divinae usus est inspiratione, cum insumando Aposto lis daret Spiritum sanctum, respiciens sine dubio ad primam creationem.

CVIII. Ex

196쪽

or PARAD ovis SECTAE SEN. I93 CVIII. Ex his omnibus patet juxta Scripturam

ει Theologorum sententiam quaecunque plantarum genera & omnia animalia secundum formam & animam sola humana excepta & corpus ex elementi S producta,atque adeo corruptioni juxta utramq; partem esse obnoxia:quocirca pereunte corpore ne cessario intermoriatur & intercidat anima brutorum , quae sine proprio corpore exsistere nequeat. Hominis vero animam quia ex elementis producta non sit, immortalem esse,& sine corpore, a quo per mortem ad tempus separatur, exsistere posse: Cor pus vero etsi pereat quoad compagem, & in pulverem revertatur , ne hilum tamen vel atomum ejus pulvisculi interiturum sed in resurrectione mortuorum integre divinar potentiae virtute coiturum, adeoque resuscitatum e pulvere,suae animae restitutuirit unde credimus carnis hujus resurrectionem. CIX. Haec vera est vere Christianorum omnium &Ecclesiae orthodoxa & indubitata sententia, a qua quicunque re*dit, absque dubio in aeternum peribit.

CX.Sunt itaqueformae & animae rerum omnium praeter humanam, corruptibiles, quod ex elementis productae snt, propterque eandem causam Omnis carum series est manetq; corruptibilis. Neque enim cum primo ex elementis produxisset eas Deus , voluit per generationem & propagationem aliam Sc diversam ab origine prima naturam, vel per generationem ex elementari materia non amplius easdem

produci, sed ex his iisdem porro, similes ad omnem

temporum & mundi durationem prodire , beneficio generatricis facultatis & faecunditatis ac N potentiae

197쪽

194 Drs PUTATIO ILpotentiae elementis inditae, vi mandati germinet,&virtute benedictionis, Crescite & multiplicamini. CXI. Animae faculta generat semina non ex alia quam clementari, ex qua primitus creatae reserant materia, varie subacta & remisia. Et cum ill rum specierum individua primo fuerint corruptibilia idque secundum utramque partem,videlic t materiam di formam, quod totaliter ςx elementis essent sacta, necessum eii illa, quae continua generatione ab iisdem primis producta sunt, etiam esse corruptibilia, neque ullius individui sormam post subjecti

sui destructionem alibi ullo actu entitativo,ut gar- lriunt novatores, subsistere posse. Ex prima benedictione id obtinent res generabiles 3c corruptibiles quod secundum species perdurent, &non in individuis perpetuentur, aut individuis intereuntibus

eorum ex sitfiant, maneantque actu entitativo superstites formae , novas palingenesias aut metempsychoses moliturae. CXII. Vim itaque acceperunt omnia viventia

producendi speciem sui similem: producunt vero

hanc per generationem. Virtus enim illa in sita attrahit in plantis ex terra succos quos praeparat ad generation ςm seminum. In usum animalium Gen. cap. I. vers 29. & cap. 3.vers. I9. ex terra nascuntur herbae & fructus quae cedunt in cibum , ex quo chylus,sanguis, semen. Vis generatrix animis plantarum S animantium divina virtute verbi Crescite smulti camini indita , ex iisdem quibus primitus productae erant animae, elementis, profert semina

continentia potentiam ad formam individui suae speciei. CXIII.DΟ-

198쪽

DE PARAD oxys SAC ΤΛ sEN. ' 19sCX H. Donavit itaque Deus viventia virtute generatrice qua producant semina ex elementari materia, ex qua & ipsam et nata sunt, habentia potentiam proximam ad formam pro specie sita propaganda &vim generatricem omnipotentis verbi benedictione sic instruxit, quod ex elementis possit generare semina, de elementa hac donavit habilitata te quod materiam suppeditant cum potentia ad formam educendam.

C XIV. Sed priusquam latius procedamus de a

nimalium ex aquis S terra creatione , textus apud Mosen oculatius inspiciendus. De aquatilium crea

tione sic habet vers 1 o. dixi t Elohim Rep tificent aquae reptile animae viventis a De terrestrium vero creatione, v. 2 . Producat terra animam viventem

in gcnere suo. Et de utrisque ait: Creavit Deus cetegrandia & omne volatile alatum:&fecit Elohim feram seu bestiam. CXV. Creator vero rerum omnium ea secit non ex nihilo sed ex praejacente, di jam antea a se condita . materia, videlicet terra S aqua. Quae licet sela nominentur,quia ex his quoad corpoream massam potissimum constent, tamen caetera non excluduntur elementa. Et sane ex elementis orta esse oportet,

alioquin humanum corpus quod ex terra vel pulve re faetiim, vcl ex limo conditum scriptura pronunciat, deterioris foret quam animantium brutorum conditionis. Cum vero Deus mandat terrae & aquis ut producant animam vi ventem,ajunt Theologi per hoc significari animas omnium animantium Excepta solius hominis ex elementari materia esse sor malas; Et cum subdit Moses : Deus creavit cete

N a grandia

199쪽

1 96 D 1 s P V T A T I o II. igrandia & omne volatile. Et item,Deus sein bestias terrae, denotari animalium corpora ex elementis &potissimum aqua & terra pariter faeta. CXVI. Vnde D. Zanchius in explicatione ope ris sexti dui lib. .cap. Isol. Io.ait per reptile animae viventis, intelligi reptile animarum atque vivens,vel

reptile anima vitali praeditum .Ergo inquit stam anima quam corpus piscis, ex ipsa est aqua : eoque corruptibilis & mortalis: id quod & de omnibus animantibus praeter hominem concludimuS a quoniam de aliis quoque subdit:Producat terra animam viventem,jumenta &reptibilia:sed de anima homi-Mis docet Moses, Deum sumasse in corpus jam formatum: ita videmus omne animal constare corpore& anima: vocatur autem omnis anima spiritus, ιυ-

a quod est spiro. Vbi notandum discrimen quod est in scripturis inter spiritum hominis di reliquorum animalium. Quoniam inquit idem)spiritus hominis non est ex aquis, neque ex terra, neque

ex ulla materia , sed a Deo Dei que flatu, ideo ad Deum redibit, ut est Ecclesiast. cap. I a. At spiritus

reliquorum ex materia est aquarum vel terrae:ut docet Moses: ideoque etiam eo, unde venit, redeat Ο- portet,cum ipso corpore. a CX VII. Notandum etiam ex Bened. Pererio comm. in Genes .cap. I. Iuxta tuterpreteS non temere esse quod Moses ita distinxerit aquatilia a terrestribus,ut illa appellarit reptilia animae viventis,haec autem praecisse di simpliciter dixerit animam viventem : scilicet ostendere voluit longe perfectiorem animam & vitam esse in tςrrestribus quam in pi-: scibus.

200쪽

DA PARADox Is SE CTAE SEN. I97scibus. Nec non verisimile esse quod dicit Cajeta nus, eo quod Moses ait Deum dixisse r Producat terra animam viventem, fatis indicasse, omnem animam sentientem, quamvis perfecti animalis hominem semper excipio ex mistione elementari in qua fere primas teneat terra produci. Porphyrium autem &Pythagoricos quibus accensendi merito sunt impii novatores actum entitativum animabus& formis rerum eorruptibilium , a materia vel subjecto separatis, assignantes qui animas cunctoruanimalium secundum substantiam nec mortales, nec nostris dissimiles esse dicut,in magno errore versari. C X VIII.' Animalia itaque originem suam ha bent , vel ex prima creatione a Deo, via per generationem animalium a Deo primitus creatorum , vel ex potentia illa, quam Deus elementis & naturae et is jam extra processum generationis a simili, indidit. Vnde Gen. a.dicitur:Omne bestiam agri esse de terra. ubi etiam advertendum de animalibus univoca generatione natis, quod ut initio prima illa a Deo ex elementis sunt condita secundum animam & corpus , ita etiam caetera ab iis generata& jugiter desiccndentia, non aliam aut di versiam ex generatione sortiri naturam,quam exprimis habere possint, sintque & maneant pro omncs generationes corpora elementaria,& talia in omne generatiohem duratura,& uti ex elementis producta fuere, ita etiam in eadem selvi & interire. Quis itaque tam bardus & barbare sciolus sit, ut tales foemas ex nihilo esse factas, in prima creatione,vel.ex nihilo heri in generatione blaterare an sit 3 pudeat impietatis, pudeat nuga

SEARCH

MENU NAVIGATION