장음표시 사용
231쪽
218 DIs P v TATIO II. rente generantur , quin imo ab influentiis sympathiarum & antipathiarum causae , quae sublunaria cum inter se tum cum iu perioribus habent, oriuntur, atque hae sunt cauis, maxime particulares. CLVII. Coelum vero ad generationem in his inserioribus venit, ut causa aequivoca, solitarie&immediate; vel concurrit cum uni voca r vel ut uniis versalis solummodo convenit. Zabarella ait: Coelum ad generationem misti concurreremi agens univcrsale, no tamen ut proximum& immediatum, quod proximum & immediatum
sit vis elementaris. nem vero nullum animal generare , neque animam educere de potentia materiae per calorem, quod sit supra suas vires. Caelum vero& virtutem vitalem caelo proportione respondentem posse per calorem generare animal. Solitarie, proxime & immediate venit ad generationem misrum, quae non univoce aut suis specie similibus generantur. Vnde Scaliger excerc.6.non. 2.inquit: formas univocas contineri in materiae potestate,eas vero, quae materiis aequivocis imponuntur, non esse in materiae, sed in agentis potestate. Formam muris,
qu ae navalibus quisquiliis putrefactis inditur, nec in harum sordium, nec infimi potestate est. ergo nulla in iis est ratio seminalis formam continens a D. Sennerto conficta nisi intelligas potestatem recipiendi: sic inquit porro forma fabricans in fimeto nobilior est quam forma insormans. Est enim principium movens & dans hanc illa. Gignitur autem mus in quisquiliis & in luto rana, sicu i intra saxa metallum. Vnde paulo ante animalcula sic nata per iocum Solis & Veneris filios nominat. Fiunt vero
232쪽
DA PARADox Is SECTAE SEN. 229 animalia vi coeli immediate & solitarie agente , ex putredine tantum juxta Zabarellam , vel ex repu-ι trescente, &simul etiam im putrida juxta Scaligerum. Quomodo ex putredine vi coeli generentur a nimalia, id tradit exercit. 11. ubi docet a Sole &θ-deribus generari animalia & putridi caloris auctorem esse vitalem , dum vi solis putrefiant corpora. Esse vero unum naturalem & putridum calorem, qui& a coelo & Sole impressiis sit quod calore solis putrefiat cadaver, & eodem gignitur animal :qui calor licet sit extraneus cadaveri, tamen non sit extraneus animantibus, neque eorum sormis, quae ex eo
gignuntur dum sic ibi determinatur fit particularis P & esse putridum calorem suum cuique certe ge nerationi certoque corpori aut speciei designatae naturalem; nihil esse in natura praeter naturam, siquidem quod huic non naturale illi sit naturale. C L VIII. Qua ratione vero immediate & solitarie vi caelesti ex materia imputrida fiant animalcu-la,id idem Scaliger docet in sequentibus cum tradit, quomodo ex rore in foliis arborum vi caelesti fiant vermiculi, & ex pluviis aquis fiat copiosa & uberrima ranarum saepe generatio & proventus, quomodo & eaedem ex luto fiant, aliaque innumera pari ratione miris modis procreentur animalcula : Quod testatum facit his, quae extant excerc. 23 .Verbis: SO-lis syderumque calore per haec diffuso, atque in haec infuso gigni omnia quaecunque non fiunt ex seminibus, idque ex Aristotelis non uno loco nectareis, ut ait, verbis scatente, comprobat. Vide textum cita
C LIX. Superest ut tradamus quo pacto calor
233쪽
tamen & proxime cum calore uni voce generanti S. Quae uni voce generantur ea cx semine, vel icmina lem habente rationem generantur. Sta hic uti coΠ-c rat calor coelestis idcin Scaliger loco citato inculcat, dum inquit: Solis syderumque calore per haec infuso gigni omnia, quae sine seminibus fiunt , Ecipsa quoque semina ab eodem pcrfici calore ut ad cium deducantur, unde sit,quod Philosophus dicat,
Sol & homo generant hominem. Modum vero quo concurrat calor & vis caelestis in semine ad generationem,explicat Zabarella, cum inquit, semen agere & virtute propria & virtute coelesti tanquam coelestis agentis instrumento. Quae sit facultas a corpo-i ibus coelestibus indita & calor accelo impressus,qui velut instrumentum illius sit productivus animalis. Virtutem seminis, quae tantum elementaris sit, ad animalis genςrationem nullius esse momenti sine alte quam semen a coelo accipit, qua ratione par-χes apina ae s ilicet corruptibilis , ut vitemus sycophantarum calumnias ta producantur a coelesti illo principio, ut de potestate materiae ab eo educantur:
unde 4 Philosopho dictum, quod sol di homo gene
CLX. Quibus cxpensis, deductis&consideratis liquet verissimum csse, sine coelo generationem vitam rerum omnino uesinere & expirare , ncccsse posse, & ejus vim concurrere non minus particulariter quatini nivcrs aliter , nihilque tam grande
vel tam exiguum in bi= , quod ejus opera speciali, ut fiat & sit & naturam suam tueatur, non indigeat, ut d ς testandum si , novo rores eo vesaniae eoque rabiei
234쪽
Ds TARADox Is S ROTAE SAN 23rrabiei inveterem veramque philosophiam devenis. se, Ut ea, quorum veritas sacris sit literis munita; fundata, ab unanimi venerandae antiquitatis con sensu semper defensa, imo rusticanis & plebeis coeli faciem observantibus & sequentibus notissima; petulanter & plus quam pueriliter impugnare &, ut suum, novum & inauspicato formatum & natum commentum a magorum &sagarum magisterio&diaboli apostato Paracelso prolatum defendant, e
CLXI. Argumenta quibusid moliuntur, omnia frivola & frigida &partim iam sitis discussa &
luta& indigna sunt ut repetantur, vel discussionis malleo subjiciantur. Ea vero exstant in traeti deform.otig. l. I 8.& seqq. . CLXJ I. Ad primum responsum est: non enim ideo quod causa est generalis,id specialis causa etiam esse nequeat. Anima est generalis causa omnium ainctionum in corpore , & specialis in qualibet parte: Coelum est generalis omnium generationum & specialis etiam cujuscunque causa,anima videt per oc tum specialiter, & est specialis causa visionis in oculo, licet generalis sit omnium in toto corpore.
CLXIII. Secundi propositio, videlicet, quicquid jussit divino potestate sele multiplica di accepit, illius
genitum sormam suam externe non accepit &c. nos non ferit. Quia nos formam rerum extrinsecus ad venire non dicimus,sed ex intrinseca materis potentia educi statuimus,ui caeli mediate vel immediate.
CLXIV. Tertii mador, quicquid fecunditatem suam ante stellarum creationem habuit,illud astellis formam suam non recipit;si sensu Sennertiano P veniat,
235쪽
veniat,falsa est. eunditas terrae talis a Deo datae quod in ejus potestate sit, largiri & expromere ue lut ex inexhausto penu materiam ad generationem arborum, herbarum & stirpium, animalium,simul que potentiam ad harum formas. Verum enim vero ut haec secunditas in actum deducatur, caelum praefecit, uti omnium, ita & horum generationi , sine cujus vi & operatione . nulla detur vel exilis graminis productio. Caelum enim est, quod faecundat terram & provocat Sata ista boumque labores. Terra non est causa efficiens & simul m ateria frugum, uti volunt novatores. Vi caeli ut causae eff- cientis, in actum faecunditatis excitata ut abundς
docent sacri liter & compulsa& genitali potentia, prolecta tellus producit fruges. Neque quicquam ad rem facit vel ordo creationis, quo praecessere stirpes solem & caelum , quia & lux ante illa est creata,& nihilominus sydera illuminant terram: neque faecunditas terrae a creatore ipsi indulta tollit necessa. riam caeli operationem. Etsi enim animalia & homo ipsa divina benedictione hanc acceperint,tamen verum est, quod Qt & homo generant hominem, hoc
est quod ad omnium animalium generationem cae testis potestatis concursus sit simpliciter necessarius. Ita terra ex primaeva benedictione non habet hoc, ut caeli & astrorum viribus,& pluviis&rore non indigeat. Cum enim Deus terrae sterilitatem & populis famem inserre statuit, minatur caelum aereum& Deuter. cap. 28. & Amos cap. 4. v. r. ait: prohibui a vobis imbrem, cum adhuc tres menses superessendad messem:Et illustre est exemplum Elii lib.Reg.s.
cap. 17. precibus suis claudentis caelum, ut oriretur steri-
236쪽
Dx PARADox Is SECTAE S EN. 233 sterilitas & fames,&iislam pluvias & faecunditatem impetrantis. Hinc Deutr. 28.v. I 2. dicitur, aperiet Dominus caelum ut tribuat pulviam terrae tuae in tempore oportuno. His & similibus abundat scriptura testimoniis. C L X V. Ultimum argumentum, cujus propositio est, quicquid tollit univocam generationem, illud stare nequit; puerile est. Caelum enim vel solitaria S proxima generationis causi est ut ranae e luto& scarabati e sterquilinio, & sic aequivoce generat, vel concurrit cum univoco generante , ejusque actum promovet quo pacto sol & homo hominem generat, & sic similium ab eo & univom procuratur&conservatur generatio. Sane in his & similibus in eptiis resellcladis tempus diutius terere plusquam tardiosam est.Talia adversus Aristotelem,Galenum voterumque placita & veritatem afferre, est adversus solem &astra, quae impugnant novatores, me.
237쪽
Continens solidam refutationem potissimorum
fundamentorum aD .sennerto, Acad. V Uittenberg. Professore per quendam subornatum M. Spertingen, qui se ibidem Physicae prosessorem nominat, D. Freitagio eiusque disputationi quae in hoc opere prima est oppositorum,quibus tota illius novae philosophiae seu potius phantasiae ehLmera superstructa est:
mapsint diu dis se per divisionem, unda rerum jussis G iani-- δε- ρendrat generatio, propagari: num detur actus formarrem entit Warvini se an anima sit in semine; grunmformagenerenitiri . misant ex viail. : O de vita animantium . ui sit, disequiritur:
Doct. & inceleberrima Illustrium Groningae& Omblandiae ordinum Academia ejus dem facultatis Professore P. Defenssit HAINRICUS MAGNVs HEI G E , , Noribergensis.
Larissimus D. Sennertus in tract. de Gai. cum Chym. cons &diss. cap. 9.&cap. I 2. hanc opinionem producit & defendere conatur. Illius vero primus non est inventor, sed eandem
238쪽
DE PARADox Is SE OTAE S FN. δ3 s , dem a Scaligem, qui primordia quaedam ex Themistio hausit, mutuatus est; neque in Scaligeri placitis
acquiescit, sed de suo tantum amplificat & addit, ut ex falsia enormem absurdamque planc reddat. Tria vero hic attendenda praecipue sunt capita I.quod dicat, Omne formam esse sui multiplicati vam ,Σ.multiplicui per di visionem sui, 3. dividi ad divisionem
subjecti seu materiae cujus est forma. Formam Omne sui multiplicativam esse,ut non sit opus ad eductionem earundem e potentia materiae confugere,ex regula S sententia Alberti, a Zabarella allegata & co probata asserere& convincere annititur D. Sennert. in tradi. de Galen.cum Chym .conf& distic. 9.ft 96. Ab hoc sundamento,ab hac basita inepta&.lubrica totius disputationis caput ordiri , quin imo in illa struere & sun dare sententiae&assertionis suae sum- mam & salutem non veretur. Vbi primo notandum Sennerto Scholasticorum regulam inepte & sinistrudi contra mente Alberti alleganti semper tempestivum esse usurpare tunc eam,quando hac ipsaerrores suos statuminari ac fulciri quod amodo posse cosidit. Veru contra se allegatas etia verisiimas regulas, quae a scholasticis profectae &ex Aristot. penu deductae sunt per subornatu suum in trast deform.OriS.contemnere,ac si eoru in philosophia non sit amplectu-da vςri tas,qui in negotio fidei & religionis distentiat. II. Sed aggrediamur rem ipsam dc videamus quo candore D. Sennert. hanc Alberti N ejus interpretis Zarabellae regulam pro suae sententiae fulcimento & fundamento ut perfunctorie legenti imponeret , & studiosos adolescentes rem penitius necdum intelligentes , nec satis e spendere potzntes,
239쪽
136 DIs PUTATIO IN. . in errorem pelliceret allegare & producere haud est
III. Quaestio apud Zabarellam lib. de sensi agente cap. 3. inter caetera erat; An sensiles qualitates ad producendum speciem spiritalem in organo senses egeant aliquo externo agente, hoc est; an agens externum inalgeat aliquo alio adminiculo,quorim primat sensorio speciem suam spiritalem; Ad hanc respondet& concludit ex Alberto, qualitates aliaque iobjecta sensilia per nullum aliud externum agens sed suapte natura speciem producere,quia sint multiplicativae sui &activae spiritaliter.Quia vero omnis forma Alberto dieatur esse multiplicativa sui , vel realiter vel spiritaliter, Zabarella explicat quaenam sint illae formae quae se realiter quaeve spiritaliter multiplicent.
MuItiplicatio spiritalis illis fit cum sola produciatur forma, realis multiplicatio cum forma producitur in materia. Producere formam in materia, ait, esse materialiter agere & producere alteram simi lem formam materialem in materia , in qua recipiatur& dependeatin esse &in conservari, quae tantum ab agente pendeat in fieri. Multiplicationem vero spiritalem esse productionem speciei seu formae spiritalis in subjecta materia, qua non dependeat inesse & in conservari,sed ab agente a quo producitur. Omnes vero qualitates primas tum realiter tum spiritaliter suam posse propagare speciem, caeteras sensiles qualitates tantum spiritaliter suam speciem,ceu imaginem in sensoriis proentare docet;nullam vero speciem seu activarum qualitatum seu reliquarum
sensilium imprimi sensui,quam spiritalem. IV.Ex
240쪽
DE PARADox Is SECTAE SE N as IV. Ex quibus omnibus liquet Zabarellam & Aubertum agere non de propagatione formarum substantialium, sed quomodo omnes format accidentales sensilesque suam speciem, quae, uti offertur Organo senstis,spiritali ita nunquam est substantialis,led semper manet accidentalis, propagent. De accidentalium itaque Armarum propagatione regulam Αuberti duntaxat esse intelligendam ulterius docet ipse ZabareIla, cum quaerit loco citato, An omnes penitus formet tam substantiales quam accidentales Huc modi sint, ut spiritaliter agant & se ipsas multiplicent,quod Albertus asserere videatur :ubi Zarabella respondet, id nequaquam competere posse formis
substantialibus, quod id quod speciem in sensu proinducere debeat, oporteat esse per se sensiler formam vero substantialem non per se,seu speciem propriam sentiri, sed per alienam: quin imo nullum esse sensum a natura datum, qui has species recipere natus sit, species vero intelligibilis quomodo producatur in intellectu vide Zabarellam latius loco cit. cap. s. Itb.de sensu agente. Vnde rursus apparet Zabaret-lam agere de propagatione formarum accidentalium, quatenus speciem suam spiritalem propagent, seu sensibus imprimant.Et cum mentio ut propagationis speciei formae substantialis quam tamen fieri non posse docet Zabarella ibi non intelligendam
esse propagationem formae substantialis, ut est substantia, sed speciei spiritalis, quae species est & accidens. Deinde si contra Zabarellat & Alberti sententiam quispiam concedere vellet hanc regulam,quod omnis forma sit sui multiplicativa , intelligendam tam de subsunt i ii quam accidentali forma, nil do-