Novae sectae SennertoParacelsicae recens in philosophiam & medicinam introductae, qua antiquae veritatis oracula, et Aristotelicae ac Galenicae doctrinae fundamenta convellere & stirpitus eruderare moliuntur novatores, detectio & solida refutatio. Au

발행: 1637년

분량: 655페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

248 DISPVTATro III. tur, vide Scalig. exerc.xv. deinde pariter falsum hoc est in elementis dc miliis inanimatis. Ignis generat ignem non divisione suae formae in aliud lub)ectum, sed conversione subjecti in suam substantiam. Lapis non generat lapidem per divisione formae suae cum parte materiae: qua 1 ob rein Scaliger quaerit a Cardano an & ubi viderit lapidem generare lapides.Verum D. Sennertus nihilominus dicit lapidem generare lapides,& metallum metallum suae speciei,quia omnis forma sit sui multiplicativa. Et licet de ejus falsimonia jam abunde constet,tamen rem hoc loco pauxillum praelibando, dispiciemus. XVI. Hie primum oppono Sennertum Sennerto. In phus lib. s. c. s. fol. mihi *o , inquit differre metalla inter se formis substantialibus, Ac deinde acaserit alia convelli in alia, de alia ex aliis fieri , ut ex ferro cuprum. Et sic primo falsum est,quod cum ex mctallis fiant metalla id fieri per formae ejus, ex quo aliud generatur, multiplicationem; alioquin ex ferro non posset fieri cuprum, sed necessario ferrum. XVII. Deinde idem concedit metalla lapidesque

non vivere,sed tamen sese uni voce propagare,& aurum generare aurum , argentum generare argentum , quod omnis forma sit sui multiplicativa , &quod omnia metalla seminalem, qua sese generando

propagent , rationem habeant. Verum enim vero praeter rerum naturam est, mistum inanimatum generare per semen vel seminalem rationem, quae in non animato & puro mitto fieri nequeant. Omne corpus quod ad siti nutritionem alimentum non

trahit, attractum coquendo non mutat,mutatum in

substantiam suam non convcriit , adeoque sele secundum

252쪽

Dg PARADOXIS SE OGAE SENN scundum omnes dimensiones non augmentat,id nec semen, nec seminalem rationem producere,nec sibi

simile gignere potest. vide Arist. l. .meteor. Quod enim tui ipsius corpu augmentare est enim augmentatio quaedam odsi generationis species non

potest, sed ab externo principio per coagmentatio nem Sc accretionem partium amplificatur & succo-

scit, quomodo id aliud ex se generare queat λ apparatus ad generationem fit,dum generans,in suo corpore materiam conficit ex attracto alimento, quam partim in nutritionem & corporis sui conversionem usurpat,partim,uti in animalibus, ad loca generationi destinata, vel, uti in plantis, ad partes commodas relegat, ut ex eo semen,vel quod seminale rationem habeat, praeparetur. Quodcunque itaq; corpus non generat nutrimentum ad corporis restaurationem vel augmentationem,quae est quaedam generatio, in seipso,id nec producit semen ad generationem,quia una est nutritionis ad restaurationem & augmentationem in eode corpore, quae seminis est ad genera tionem sui similis extra corpus, materia, idcirco vanum est, quod dicit Senn. principium seminale per

totum corpus lapidum & metallorum csse sparsum, quemadmodum in salice dc plantis, quae per ramum avulsum generant, haec enim, quia animata sunt de nutrimentum habent & mutant ,& partim in suam substantiam vertunt, partim in seminalem usum servant, ideo generandi potentia sunt praeditae, quibus omnibus destituuntur metalla. XVIII. Sed nimis miserum est, quod D. Sen-nert. demum formas cum Paracelso vocat semina &spiritus architectonicos atque ideo inserat metalla

ins habere

253쪽

habere semina & seminales rationes , quia habent formas.Et has sormas deinde nominat & esse statuit spiritus architectonicos , quos corporeos esse non dissitetur, unde sermae santUrpora , & corpora informent corpora. Quin inis metalla generare alia

metalla priusquam ipsa solidata & perfecta sint. Spiriapsenim illi architectonici, qui sunt illius formae,esolidis corporibus suti inquit erumpere nequeunt, postquam indurata & persecta sunt, sed& haec est

erronea opinio, & omnes caeterae hoc modo confictae. Quia generatio sui similis est rerum persectarum: unde Aristot.lib.6. metor. Tunc unumquodque

perfectum est, cum sta legenerare potest,de his postea

plura. In tales incidere par est labyrinthos,qui verutati obstrigillant , & novarum opinionum pruritu vanissimorum hominum commenta sequi artiumque & veteris ac sempiternae veritatis principia evertere & pessundare ac e scholis profligarc annituntur. XIX. Tandem cum Scaligero dicimus quod quaedam formae sunt materiales & secundum materiam divisibiles, ut elementorum formae, aliae non divisibiles sed communicabiles, ut species e non enim equus in plures equos secari potest. Individuorum &di singularium vero formae sunt & incommunicabiles & indivisibiles , In dividuorum autem proprium

est gignere & gigni. Formae itaque quae dividuntur, quatenus dividuntur solis quibusdam plantarum suo modo & secundum quid exceptis non generant, & quae generant, non dividuntur. Et sc intercidit tota doctrina D. Senn. de generatione & propagatione formarum per earundem divisionem.

254쪽

ut in formarum naturam ct Aferentiis se Aiu inquir mus, ut reminae quotione, An ct 1 nam ct quomodo sint divi dei , judicium perhibere quea

musa

XX. Omnis forma substatialis primo & per se est indivisibilis mec enim auxiaD.Seian. in tract.deChym. cum Gal. cons. & diss.c.9. molis magnitudinem habet, nec partium distantias, nec dimensionum vin- eulis alligata est. Quod indivisibile per se est,id partem extra partem non habet, & quod per accidens, cum suo videlicet subjecto divisum, in parte divisa rationem totius habet, id fine in eo subjecto, quod informat totum est, & in qualibet parte hoc modo totum est, alioqui non posset ita cum subjecto dividi, ut pars divisa eandem essentiam & rationem, qui totius est, haberet in parte subjecti separata.Sie forma terrae est in tota terra, in qualibet parte tota, ratione essentiae formalis vel totalitate essentiae. In metallis & lapidibus perinde est. X XI. a Non igitur prorsas pendet spiritualis ecsentiae ratio in formis spiritualibus ex hoc, quod totae sint in toto,& in qualibet parte quam informant, totae , sed hoc illis cum aliis formis substantialibus commune esse potest. Ideoque sic foret distinguendum,quaedam formae ita totae sunt in toto quod informant , & in qualibet parte dicto superius modo

totae, adeoque materiae suae adhaerent, ut cum quacunque parte dividantur, ut formae metalli & lapidis. Tam arcte enim hae suae materim e cujus potentia

255쪽

2 2 DIs P v Τ A Τ I o,. III. tiae ortae fuere, sunt connexae, ut ad ejus divisionem non separentur , sed cum ea ad minimas particulas dividantur di hae sunt inanimatorum. . . X XIL - Aliae sormae sunt animatorum,sed simpliciter tantum viventium,quarum quaedam an cum partibus, uti arboris cum ramo, dividantur, incertum est. Sed ponamus id fieri, non tamen cujuslibet plantae forma cum qualibet sui parte eit divisiva, Lmo quaedam sunt , quae cum nulla sui parte dividantur.

XXIII. ι Tertii generis formae sunt animalium eorumque persectorum vel imperfectorum.Horum quorundam formae dividuntur cum partibus , sed perdurare cu iis non possunt, ut serpentum, aranearum; persectoru verδ formae etsi pariter sint totae in toto & in qualibet parte totae, non tamen ita dividi possunt cum parte, ut indivisa&separata parte sint& maneant, & cum illa transeant a toto; forma leonis informans totum, tota est in capite, in pede &parte corporis quacunque,neque tamen cum illa dividitur, separatur aut transfertur. XXIV. Harum omnium format licet totae sint in toto &in qualibet parte totae, & quaedam cum Partibus suis ita dividi dicantur,ut totae maneant in partibus subjecti, cum quibus dividuntur, ima totae in parte sui divisa ut loquitur Scalig. de anima canis

exerc. s.num. II . & quaedam propter arctiorem cum materia, ex qua ortae sunt, necessitudinem,cum qualibet subjecti parte dividantur, permaneant, perdu-Ientque, quaedam vero cum parte iubjecti divisis

a Secundi generis forma animatorum simpliciter. , Tertii generis forma animararum. Diuitiam by Cooste

256쪽

DE PARADo XI s SE ET E SE N. 2Dhaud diu perdurare, quaedam ne transferri queunt, tamen omnium talis est conditio, quod extra materiam, ex qua ortae sunt, esse, exsistere,& essentiam propriam tueri non possint. XXV. 'inarti generis formae sunt, quae etiam sunt totae in toto, & in qualibet parte totae, verum

cum nulla sui subjecti parte suist divisibiles , &sie

nec pe se sunt divisibiles, nec mediante subject o,&matem in qua haerent, sunt divisibiles. Neque scamateria dependent, ut nulli binisi in ea esse possint,

quia ex ea ortae non sunt , Ut quae a materia non solum salva sua essentia separari, & separatae per se exinsistere, & seorsim extra materiam esse possint,essentiamque suam & exsistentiam tueri quales sunt animae rationales.

XXVI. Hic videndum a quo id dependeat, quod formae quaedam sint spirituales, quaedam non . Spirituales sunt non ob hoc proprie quod sint indivisibi, les,& ob id quod partem extra partem non habeant,& quod totae sint in subjecto toto quod informent,&in qualibet ejus parte totae, ted quod non dependeant secundum esse a materia I & quod ab eadem salvis suis essentiis& exsistentiis possint separari, atque adeo sint indivis bilis , ut etiam ad divisionem subjecti non dividantur, separataeque essentiam &exsistentiam valeant tueri , sintque aeternae & immortales, eandem cum angelicis essentiis in hoc naturam indeptae, excepto illo, quod istae in materiam nunquam,ut sint formae, ablegentur,& veniant, hae vero materiatae fiunt, quatenus formae ossicium in ea

a Ruartigenerisforma.

257쪽

as Dis P TAT Io III. XXVII. Ex his liquet illas sormas, quae sine Go,

quod informant, subjecto,actu exsistere N exsistentaliam tueri possunt, ese spirituales & immortales, eos vero qui statuunt formas rerum corruptibilium esse separabiles a subjecto proprio, & separari, ut Extra illud exsistere, &essentiam suam defendere possint, facere animas ovium imo scarabaeorum, murium &vilissimorum etiam animalium incorruptibiles &immortales. . Plaudite cornupeta, salient plaudite vaccae,

Pinnigerom que greges, penngerumque genu starnigerique boves, Figeraque sue .XXVIII. Sed ista haeresis est contra sacrae scripturae veritatem, quae testatur omneS omnium animantium animas, excepta hominis , ex aqua & terra &elementis esse producitas, atque ob id corruptibiles, cum materia ex qua ortae sunt, ut non minor blasphemiast fatuere anima pecudum esse ιmmortales ct incorrupitiales, quam dicere humanam mortalem ct interitia obnoxiam esse. XXIX. Sed priusquam hanc doctrinam claudamus,operae pretium fuerit dispicere,quid de forma rum & animarum divisibilitate senserint,& quomodo nobis consenserint prisci majorum gentium philosophi,& hos pone, rite, recteque secuta posteritas. Tres illi ponunt sermarum sortes; prima & infima est earum , quae sica materia comprehenduntur, ut nulla ratione supra illam eleventur , & totum partesque aequaliter respiciunt, ideoque tam sub parte quam toto conservari possunt. Et hae secundum esse & secundum fieri dependent a matella.

Has censent di visibiles ad divisionem subiei ,has ex

258쪽

DE PARADox Is SEcTAE S EN. 2ssaccidenti quodammodo extensas esse ad extensione subjecti, quales sint Armae rerum in animatarum. XXX. Altera differentia est earum formarum, quae neutiquam ullam dependentiam habent a maiateria, in qua sunt,& sunt essentiae spirituales,quae extra materiam suam entitatem persectam tueri & exsistere possunt,unde nec cum nec mediante materia

dividi possunt. Tertiae sortis sunt illae , quae quasi

medium inter has sunt nactae locum , & in triplici sunt illis differentia. Prima est illarum formarum, quae cum parte quapiam subjecti, cujus sermae exsistunt, sunt divisibiles,ita ut cum his durare & transferri possint, ut plantarum quarundam. Secunda est animalium perfectorum , quas quidem cum partibus suis dividi, sed cum illis, vel durare aut ulterius exsistere , multo minus simile animal producere posse, praedicant. Tertii generis formas ajunt esse animalium perfectorum, quas quidam omnino i n- divisibiles cum suis partibus esse docent, totas esse in

toto & qualibet parte totas,non solum totalitate es sentiae,ut dixit Thom. I. pari. quaest. 76. art. 8. & a. contr. Gent. c. . sed absolute, quia nullam habeant totalitatem quantitativam,aut similessi per accidens

participatam a subjecto, quandoquidem forma maxime Aia gilis eodem modo respiciat totum ct partem, ct ideo tam sub parte , quam sub toto conservari posfit, animalium vero persectorum non eodem modo respiciat totum & partem , totam enim materiam respicit , ut primum ct unicum perfectrabile , non vero partem , unde seorsim& in parte esse & conservari nequeant , has vero perfectorum animalium formas merium ajunt tueri locum inter imperfectorum

259쪽

qui omnes Aristotelis sententiam pro fundamento

XX XI. Alii quidem statuunt animas perfectorum animalium esse divisibiles,sed S ex eo quod dividantur per divisionem esse corruptibilest divisibiles a serunt ratione materia, ex cujnd potentia orta sunt, quodque idcirco subjecto quodammodo commensurentur,s ab ea, quam informent materia, tota tota dependeant,

oe quod hoc modo ab anima rationali maxime d criminentur , quia illust indivisibilis ob hoc maxime quod non fit materialis, ρdplane lyratualis, in quantum talis. Di ubsbiles vero faciunt auxia materiam vel subjeetiim dupliciter, vel enim dividuntur ita, ut diviso fiat in partes subsecti aequales,aut quod pcr divisionem separetur aliqua pars ex praecipuis , & sic utramque partem divisam necessario perire ajunt, vcl enim sic dividuntur, it separetur pars subjecti minus principalis, & hanc divisione separatam omnino interire necesse est; Concedunt itaque dici posse hoc pacto indivisibiles , quod neutiquam sic dividi possunt a

toto cum partibus separatis , ut cum illis exsistant vel supersint. μ Vnde concludunt formas omnes de potentia materiae eductas per accidens esse divisibiles,& inter illas maxime has, quae aequabiliter materiam respiciunt SC informant, ut formae inanimat6

rum a Formarum divisibilium se indis bilium disserentia.

260쪽

Ds PAR AD Oxxs SECTAE SEN. 237rum & lapidum,&c. his proximum gradum sertitas esse formas quarunda plantarum,quarum formae cupartibus divisae consistant& ad perfectionem reducatur. Hassequentur Arms animalium & quide per fectorum vel imperfectorum illorum, videlicet perfectas formas ηunt dividi cum partibus,caeterum divisione corrumpi, & nullatenus cum partibus divi sis consistere posse,horum, inquam, imperfectorum dividi quidem cum aliqua parte certa posse, sed nec diu cum & in hac durare posse, sed in via ad corruptionem esse. XXXII. Ex quibus omnibus patet veteressensisse, & ex ipsius veritatis visceribus demonstrasse,

nultim formam qua materia immergitur prater animam humanam, abunde quam ex materιa ortam, nullamque

harum alibi ct seorsi eparatam extra materia uam ct propriam ex 'erepos, ct ob id cum materia corruptibi iam esse. Et licet, quia a materia & secundum es h &secundum fieri dependeant, sint cum ejus partibus divisibiles, tamen nulla animantium seu perfectorum seu imperfectorum cum parte a toto sic dividi& separari possit, ut cum ea exsistat 9 perduret, mulis

minus ursis exsistat, ut ex parte cus inhaeret, novum corpinfabraret, quodque omnis perfectorum divisio in subjecto si sit aequalis certum interitum materiae & formae totius, ii partis minus principalis sit separatio, hujus tam materiae quam formae divisae exitium af ferat. Proinde divisio rei non tam generationem quam interitum rei spectat. Et sane si duntaxat imperfectorum animalium formae possint dividi cum partibus, & licet cum iis dividantur, tamen idcirco corrumpantur & durare non possunt, perfectorum R vi ro

SEARCH

MENU NAVIGATION