Novae sectae SennertoParacelsicae recens in philosophiam & medicinam introductae, qua antiquae veritatis oracula, et Aristotelicae ac Galenicae doctrinae fundamenta convellere & stirpitus eruderare moliuntur novatores, detectio & solida refutatio. Au

발행: 1637년

분량: 655페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

501쪽

93 Dys P v TATIO IV. est prima, nullibi esse aut durare nisi sub sori paeat. Ulterior solutio naturae non est possibilis sit

totius interitu. Hinc patet res omnes mediantilelementis ex materia prima fieri , di elementa materiam secundam omnium sublunarium , eibus res omnes non tantum secundum materi sed &quoad formam excepta humana producant iuxta sacrarum literarum & verioris vetustaenioris Philosephiae decreta , quod ulterius proitum ivimus. His omnibus perspectis non est difficile aut a duum cognoscere, cur immediatς ex potentia materiae primae,quatenus est universalis,particularesviarum ex secunda materia generandarum formae educi nequiverint. Vti enim non nisi mediantibus Ese mentis eorum materia esse nequivit, & forma nulla

nisi in materia propria esse, & ras nulla nisi sub vitia mala exsistere possit: ita particularis potentia req*ritur in materia qualibet ad rem quamlibet, siquiadem ex quolibet non possit generari quidlibet. CLXXVII. Assumit itaque natura primo for suniversales, uti demonstratum est, quae necessariae sunt, ut ad perfectiores detur progressus; His me diantibus ad particulares & digniores progreditur,

donec ad ultimatas& nobilissimas animalium perveniat. Vnde Scaliger exercit. Io I .aitper gradus exire atque promovere sese natura numen a moteria prima per

elementa, ct ignobiliora mista ad nobiliora corpora oeso

mus, atque in homine ac insere. . . i.

Particulares itaque mistorum Armae e potentia materiae particularis & ultimatae natae sunt, in qua S ex qua quaelibet forma ultimata educitur. Vlti-

502쪽

mata enim forma est in & ex ultimata materia. Sed particularem potentiam esse accidens ait Subornatus in trare de sorm.orig. fol. 14. unde sic argum e latur: Nullum accidens mutatur in substantiam vel formam: potentia particularis est accidens.Accidens esse probat duobus testimoniis, primo scholastico rum, deinde mei ipsius ex tractatu de formarum origine.

CLXXVIII. Verum prἱmum salsum, & secun

dum mendacium cst. Primum quod attinet, unt cholastici, posse in materia potentiam considerari ut accidens, vcluti facultates animae in anima considerantur ut accidentia, cum tamen nihil aliud sunt quam ipsa animae essentia, vel ipsa anima auxia Aristotelem : ex isto modo considerandi non sequitur diversitas essendi in re, & cum consideratur ut accidens, non sit accidens. Deinde nec illi,nec quispiam sanus, quod substantiale fuit in materia prima, id in materia secunda , cui per primam ea inest potentia,

sed cum propensione ad formam particularem, statuent fieri accidens,uti sane per naturam fieri hequit. Praeparatio materiae ut inducatur forma vel ut potentia,universilis determinetur,ad particularem formam non facit ex re substantiali accidens. Et Iavellus 8.metaph text. 1 3 3ndemonstrabιle vocat, quod potentia

non fit accidentalis, si viantiale quid, quia ex accidenii ct actuseubstantiali novi uno perse.7.metaphus text.

69. ita potentia essentiabter dicitur materia

CLXXIX. Meum testimonium quod attinet,illud exstat in disputat. de morb. substant. thec 3. &sequentibus, ubi proximam mistionis dc generationis It Σ causam

503쪽

3oo DISPUTATIO IV. causam instrumentalem esse πιο qualitates, quibus uti mistio perficitur,ita talis comparatur temperies, quae pro forma tum educenda tum educta servanda faciat.Vnde porro inquiro, an in hac temperie consistat sanitas. Ex his patet lividum & impotens & scurrile mendacium, quo mihi affuit, quod dicam, formas oriri ex dispositione qualitatum, & potentiam materiae, ex qua educatur forma, esse dispositionem&qualitates. Dicebam sine dispositione & in indispositam materiam non induci neque ex eadem educi formam , &hanc esse instiumentalem causam, ut ex potentia materiae forma educatur, vel ut in materiam inducatur. Quis malus genius praeter hunc subornatum veteratorem mentiri audeat, me dixisse dispositionem & temperiem esse potentiam materiae, ex qua educatur formaὸ Et sane calumnia

facillime ex hoc patescit, quod dixi de tali dispositione materiae, qua mediante non solum educatur forma, ex potentia materiae educenda, sed & de illa, quae facit ut alia commode inducatur, qualis forma est anima rationalis, non ex potentia materiae emergens. Quo ipso & luce clarius patet & suffi- .cienter demonstratur, me dispositionem non facere potentiam materiae particularis. Et me in qualitate & dispositione materiar Aon ponere potentiam, unde educatur forma, sed in potentia entitativa materiali, jam satis perspectum habebat malitiosus ille

calumniator.

C L XXX. Sed qui semel verecundiae limites transivit & frontem depudicavit, non solum mihi,

504쪽

- DE PAR AD Oxxs SECTAE SEN. sox sed & omni Aristotelicorum Philosephorum coronae id assuere non veretur loco citator Verum eam non esse Aristotelicorum sententiam vel unicus Iavelli 8. metaphys. q. r. ex Averrh. 8. metaphys text. 1s.locus satis convincst ubi in demonstrabile vocat hoc, quod ex actu & potentia fiat unum per se. Exactu vero substantiali & accidenti non possit fierit unum per se, unde necessario sequatur, - potentiam non esse accidenso

505쪽

De paradoxis & er

Sectae Sennerto. Paracelsicae

DISPUTATIO QUINTA,

Continens quatuor principiorum antiquitatis materialium seu quatuor elementorum, rejectis& cispulsis tribus novatorum principiis, de- 'sensionem, & disquisitionem,quam 8 8-s r D E

ct in celeberrima Illustra m Gron ingas est Omlantidia ordinum e cademisaeiusdem facul

tatis Professore P. defendit

Cite Philosophia vetus : materiale principium generationis unum ex materia prima. mistionis princi lsint quatuor elementa, dc haec sui fmateria secunda. II. Fieri enim non poterant res compostar, nisi permissionem: missio sit per alterationem contrariorum ad unitatem reducendo.

rum, pro dispositione cujusvis rei idonea. Materia' prima

roribus novaε

506쪽

DE P ARADoxis SE CI AE S si N. prima nihil habet contrariir proinde ut ex ea res generentur , necessum fuit primo Elementorum for mas & qualitates assumere, ut his mediantibus missio & mistorum generatio fieret. III. Materia prima nullam habet per se exsistentiam, sed nudo actu entitativo contenta, est principium omnis potentiae passivae universalis & particu laris. Vniversalis est propensio ad omnes formas indifferenter,quae aliter dicitur appetitus, qua indifferens fertur ad opposita. Potentia particularis,magis hanc quam illam respicit formam, neque adeo vaga& indifferens est, cujus determinatio fit per praeparationem alterius rei, seu formar& qualitatis hanc sequentis.Sese ipsum enim nihil praeparare & disponere potest. Quocirca necessum Hir, materiam primam indui formis elementorum dc qualitatibus his insequentibus, quibus mediantibus, & cx quibus

tanquam materia secunda, per actionem & operationem tontrariarum qualitatum, varie miscerentur& disponerentur, ad rerum omnium ex elemento-- rum mistorum coalitu componendarum & generandarum substantias. IV. Vti enim res primo consideratur generi ce &in communi quatenus materia & forma constat, deinde ut contrahitur ad aliquam speciem per formam magis particularem , & tandem per exsistentialem individuatur, ita materia recipit primo formas uni inversales, deinde intermedias, dum ad exsistentiales

perveniat, ut harum omnium elaboratione materia

fiat idonea ad ultimae exsistentialis receptionem.

Vnde Philosophi dicebant, fieri progressum ab esse ad vivere, sentire &intelligere. Neque enim imme-

507쪽

retur mistum, dein vegetabile, ex quo alimentum, chylus, sanguis, semen, animal. V. Ex quibus omnibus liquet dari materiam, aliam primam, aliam secundam, quarum illa omnis mutationis immediate vel mediate sit subjectum, quodque illam negareset omnem rerum mutat onem ab

olere.

VI. Mutatio est substantialis vel accidentalis. Vtraque requirit aliquod subjectum ex Nin quo. Substantialis mutatio estGeneratio & Corruptio.Vtraque fit per introductionem vel abolitionem reces.sumve formae manente eodem subjecto. Quod subjectum seu materia si una cum forma interiret, res iret in nihilum, quod natura non patitur. Et ut Elementa seu materia secunda, sunt materia generationis rerum mistarum, ita & subjectum mutationis earundem ,ut ex iis debite miliis & remistis ad formam, per hujus eductionem vel inductionem fiat generatio, & ejusdem abolitione & recessii corruptio , in qua & per quam subjectum solvatur ultimo in sua principia materialia, videlicet elementa, ex quorum

coalitu res nata fuerat. . ,

sum ulterior solutio, tamen quia & illis accidat mutatio, videlicet in sese mutuo transmutatio, eaque perficiatur per formarum, ex praevia qualitatum alteratione & dispositione introductionem in seriemeto, necessum est hoc primam illam, de qua dictum est,essc materiam, qua nihil prius, & ex qua mediantibus elementis, tanquam materia secunda, gene

rentur omnia.

508쪽

DE PARADox Is SECTAE SEN. os VIII. Vnde sequitur primo ad naturam Elementorum requiri ut sist corpora prima, omnium simplicissima, ex quibus primo constent res Omnes, &in quaς ultimo resolvantur, & quod sint omnium reis solutionum terminus ultimus, quia ad materiam

primam nihil resolvi possit, cum nullam habeat per se sine forma exsistentiam, primoque exsistat sub Elementorum formis, & per has caeteris rebus omnibus mistis insit: quo indubitato concluditur,nγ Elementorum formas in mistis perire, sed novae &potioris dominio, ut Scaliger loquitur, sese submittere, positoque sui juris rigore, quasi refractas, materiae quandam vicem praestare. IX. Proinde de Elementorum natura intima &propria, hoc est,ut sint generalis omnium misiorum materia,quodque nullam aliam quam ex materia &forma agnoscant compossitionem, unde simplicissima & prima dicuntur corpora.Et licet caeterae res ex materia & forma tanquam causis essentialibus conitant, tamen simplicia non sunt quoad materiam seu formae suae subjeetum , quod ex his necessario est compositum. Deinde ex iis rerum omnium species generari, neque tamen illa in specie differentes partes solvi posse.

Teitio res omnes quae in partes specie differentes solvi possunt, aut quorum materia subjectove arte vel natura soluto & disgregato, partes exsistere potentes, & propria forma constantes resultent, quae amplius & in alia specie disterentia corpora resolvi possint, quaeque demum inevitabili necessitate postremo in haec quatuor tanquam ultima resolutionis corpora disiuantur , nec vere nec pro-

509쪽

s 6 DI s. PV. TATIO U. prie elementorum & principiorum naturam tueri.

X. De Elementorum ratione potistimum est v

sint mundi inferioris constitutiva, ut rebus omnibus generandis materiam omnem suppeditent. Res non generantur CX uno duorum vel trium , sed omnium militone riuuscunque naturae competente. Mixtio ratione causae primae est Dei dc naturae opus , vel

quod dici solet, Intelligentiar, aut naturae naturantis opera, seu effective dependet a virtute coelesti, proxime perficitur vi qualitatum Elementarium. Sunt itaque elerri nia ideo,ut rebus generandis praebeant materiam. Sunt & sibi contraria, quia ex iis, si per omnia similia forent, diversa pro diversis rebus innumeris generandis materia nec dari, nec mixtio exactione contrariorum adjuta fieri posset.

XI. Cum verofranis primo ct per si nihil sit controrium, licet contraraarum albonum, ceUore Maligera nifundamenta, ct nusta forma substantiatis operetur nasiperqualitates, omnino indigere qualitatibus quae peculiari vi aut repugnanti contrarietate armatae earum proxima prima &sola ad mistionem, qua medianteres generantur, sint instrumenta. Qualitas omnis a- 'liquod requirit subjectum cui primo in sit a cujus

forma in eodem sit producta & unice dependeat. Tales sunt qualitates primae elementorum, ex quibus & quarum opera, tum caeterae omnes qualitates generantur omnesque missiones & praeparationes ad formas quarum vi aliae superiores rerum qualitates producuntur, fiunt.

XII. Sed accuratius: Omnis substantia est natura prior qualitate, ut causa suo effecto. Accidens cum sit ens per aliud, ejusque esse sit inesse, inerit sub-

510쪽

DE PARADox Is SECTAE SEN. sorsubjecto cui inhaeret, vel persect primis, vel peraccidaeos & per aliud. Nec enim omne accidens inest per accidens. Cui per se inest tanquam σαωτω δέ Lιω inest ,& ab ejus forma tanquam agente per emanationem in subjecto proprio producitur. Agens enim per emanationem non est scpyratum a patiente, nec extra producit actionem .Hoc pacto primae qualitates,4 subitantia elemcntorum immediate profluentes, iis tan-ram primis subjectis, primis insunt, caeterisque mi- is omnibus mediate, quatenus ex his constant &nata sUnt. XIII. Elementa sunt non propter se, sed propter omnia alia mista, ut iis materiam generationiS praebeant, id vero perficere nequeunt, nisi beneficio mi- stionis. Hanc non peragunt formae, rationem tunc efficientium induentes, immediate, quod materiarum nulla operetur extra subjectum, nisi per qualitates tanquam instrumenta proxima. Cum itaque qualitates primae primo in sint Elementis omnibus& nulla forma substantialis si cssicax,nisi per qualitates , atque ex Elementis per mistionem res omnes generentur, necessu m est qualitates primas omnis mi-- stionis ct icujuscunque rei per mψlionem genita , ese causeas. XIV. Habent autem qualitates hae primae qua tuor conditiones. Prima est,quod mi cause umversites

omnium transinutationum. Secunda quod non fiant ex asiis: Tertia quod Ant vere activae alteratione assiva ct corruptiva: uuarta quod lat mutuo activa spris , ut posimi esse easse ni ionis.Vnde au ictore Mercato,opti m o jure dicuntur primae qualitates di causae caeterarum

omnium

SEARCH

MENU NAVIGATION