장음표시 사용
101쪽
vocantur. cerycia J De quibus diximus libro iii de iure Belli ac Pacis, III. 8.
Senatui auctoritatem aliquam fuisse etiam regum tempore notat ad v. AEneid. Servius. de Senatorio iure quaestiones cgregias habes apud Plinium viii. episL i Senatores olimqtiosdam fuisse, quibus in Senatu sententiam dicere non licebat, docet Gellius iii. 18. Vide infra L. vlt. Qui senatum habere, ac senatusconsultum facere potuerint, qui intercedere senatusconsulto; qui bus locis; quibus temporibus, quibus modis fierent senatusconsulta,de quibus rebus primum referretur, quis primus sententiam rogaretur, idem xiv. T. & 8. & Iv. io . Senatusconsultorum formulam habes infra de petitione hereditatis,&ad Velleianum, Macedonianum, Trebellianum, habes sex apud Frontinum pertinentia ad aquaeductus, dito in epistolis Laelij ad Ciceronem, apud Liuiu in libris xxvi. Axxxi. apud Macrobium I. Saturn. u. adde alia quae congessit Brissonius. Huc pertinet in notis illud: Q D. E. R. F. P. D. E.R.V. I. Cre Od de ea re feri placuit, de ea rό; mmuers ita censuerunt. . Solitam in senatu rationem praemitti sententiae, notat ex Sallustio Seruius ad x. AEneidos.
Veteri reipublica quanta fuerit, consiliaris auctori- tas ex historiis, Cicerone, & aliis discimus. notat ex 'Varrone Gellius xiii. 1. Conjul quod consulere Senatui
populo debet. Consules &caeteros qui imperium&
102쪽
lictores habebant habuisse ait vocationem: tribunos plebis, & alios qui viatorem habebant, prehensionem: quaestores & alios,qui nec lictorem, nec viatorem haberent, neutrum. Mansit adhuc aliqua species auctoritatis penes consules ad Trajanum usque, ut ex Plinio discimus. Tempore M. Antonini philosophi appellatum a Consulibus. Post id haec auctoritas magis magisque exoleuit, manseruntque eis simulacra honorum in - ludis exhibendis,& manumissionibus, ut hoc titulo discimus, & ex Claudiano quarto & sexto consulatu HO-.. norij dc consulatu Manlij.
DE OFFICIO PRAEFECTI PRAETORIO
Praetor olim dictus qui praeiret exercitu. ita Varro. hinc naues praetoriae: hinc praetorium, & praetorianus miles. iis qui praeerat, dictus Praefectus Praetorio .Erant autem & Praefectus Praetorio, & Praefectus urbis, M stor,illustres,ut ex libris &inscriptionibus apparet.
Appellandi facultas interdicta es J Sic Mithridates Eu pater Metrodorum Scepsium iudiciis imposuit,ea cum potestate, ut ab ipso ad Regem appellatio non esset. testantur id Appianus & Diodorus Siculus.
Vide qliae supra, titulo de origine iuris di ista. Hunc villicum dixit Iuvenalis, nimirum quia sub Nerone ita iacuit urbis praefectura,quasi urbs ipsa iam tum esset villa Principis. Scholiastes ad Iuvenalem. Discimus Floriani tempore senatum recuperata potestate voluis-
103쪽
,- HVGONIS GROTII FL. SP. se ab omnibus potestatibus ad praefectum urbis prouocari. Sed non mansit is mos, redactaque eius iurisdictio ad centesimum milliare. Ab ipso autem appellabatur Imperator, vide Ammianum xxviri. Iudicabat praefectus urbis etiam de Senatoribus. Symmachus it. 7s. L. actor. Cod.Theod. de iuris dbitione, & L. Quia, de maleficis. Cassiodorus vi. 4. Rutilius Gallicus hoc stactus munere, custos urbis dicitur Iuuenali. de quo Gallico Papinius, ' est trepita millis custodia Roma. ibidem dicitur, proxima ceruix ponderis immensi rostenditurque curam habuisse & municipiorum,& coloniarum, quas urbes togatas Vocat poeta.
DE OFFICIO PRAETORUM. Praetor , praefeetus vigilum , praesides spectabiles
erant. patet ex inscriptionibus.
Barbarius Philippus J Est haec historia &apud Suidam
in voce Et verum puto, nihil. eorum reprobari J Sic Aristoteles Politicorum iri. 1. defendit etiam non iuste ciuem factum,ciuem dici. Et presbyteri facit ab Episcopo, quirite factus Episcopus putabatur etiamsi postea vitio
factus Episcopus cognoscatur,presbyteri manent. vide Balsamonem ad synodum Sardicensem. Cum etiam potuit populus Romanus struo decernere hane libertatem J Et eum liberum facere ex vi dominij eminentis. Sic Atheniensium decretum recitat Dion Chrysostomus sermone xv. de libertate donandis seruis ob militiam. Et Aristotelis dicto loso commemo-
104쪽
rat a Clisthene tyrannos eiectos etiam seruos ad scriptos tribubus. Sic Vindicium populus Romanus Bruto consule fecit liberum, Liuius it.
Longe aliud libera republica, aliud sub Caesaribus
hoc munus. Libera republica quaestor a quaerendo, qui conquireret pecunias publicas. Varro. Qi stores aerarium curabant, eiusque pecunias expensas & acceptas, in tabulas publicas referre consueuerant. Asconius. Ea cura postea ad praefectum aerario translata. Gellius xii. 1 3. Q stor sub Caesaribus precum auditor, legum conditor Symmacho r. 17. Armarium legum Cassiodoro VI.4 Vox legum vi II. 33 Corippo: procerum deus, arbiter orbis, Principis aullirio , leges oe' iura gubernans, Iustitiae ruindex, inopum pater, omnia curans Iudiciis releuare piis.
Institutio est a Constantino Magno, ut tradit Zosimus v. Codicilli apud Cassiodorum vi. Descriptionem huius ossicij luculentam habes apud Cassiodorum vitr.
Triumviri praerant J De quibus dictum ad titulum de origine iuris. Erat autem familia publica eirca portam J Indici solita per castra auersa. Vide inscriptiones Gruteri p. 248.
Cum iamis-dolabris J Et eum siphonibus: Plinius x. 41. cum hamis de aqua: Scholiastes Iuvenalis, qui aecohortem eius Sparteolos dicatos dicit.
105쪽
omnes Proconsules statim quum urbem egressi fuerinth ni iurisidictionem, sed non contentiosem ed moluntariam. υt ecce manumitti apud eos possunt tam liberi quam seruit Manumissione nempe illa pleniore, quae ciues Roma nos facit. Plinius Vir. epist. 1 f. de Calestrio Tyrone, qui Proconsul prouinciam Baeticam petiturus, per Ticinum transtibat, ad Fabatum prosocerum suum scribens,qui non longe a Ticino agebat: Spero, imo confido, facile me impetraturum ex itinere deflectat ad te , si moles Undicta liberari, quos proxime inter amicos manumisisti. L. Obseruare.
Proficisci autem proconsiuiem melius quidem est sine τxore sed-cum uxore potest J Egregiae hac de re in partem
utranque dissertationes apud Tacitum Annalium m. Est haec lex desumpta ex libris Vlpiani de ossicio proconsulis, quos saepe citatos inuenies in Glossario, quod primus edidit Hemicus Stephanus. Vt si quid mom earum, qui σή sicia profici cuntur, δε- liquerint, ab ipsis rario indisia exigatur J Iuuenalis
Si tibi sancta cohors comitum, si nemo tribunal Vendit acersicomes, si nullum in conjuge crimen,
Nee per conuentus, cir cundia per oppida curuis Unguibus ire parat nummos raptura Celano, Tunc licet a Pico numeres 1 μs.
106쪽
ubi Scholiastes Si nemo femorum tuorum actus tuos vendit: si , ebus intonsius non est, pro quo sententia distrabatur, si uxor tua te administrante nihil rapit: denique si vir es bonin, patiar ut , falso licet , ex quovis genere nobili tibi fuas originem, mel a Pico, qui Fauni pater fuit. Cicero ad
fratrem: βuos vero aut ex domesticis conuiEitonibus, aut ex
necessariu apparitoribus , tecum esse voluisti, qui quasi ex cohorte pratoris appellari solent , horum non modo facta , si etiam dicta omnia nobis praestania sunt.
Obseruare oportet, ut per eam partem prouinciam ingrediamr, per quam ingredi moris est,'quas Graecia Naλψαι vocat siue 1 ,- πλο-: obseruare in quam primum ciuitatem
mentat vel applicet. Magni enim facient prouinciales seruari consuetudinem istam, Gr huiusmodi praerogatiuas. J Plinius
VIII. epist. 24. Reuerere gloriam veterem,c hanc ipsam si ne tutem, qua in homine etenerabilis, in urbibus sacra e 1. Ait apud te honor antiquitati. vide & caetera ibi egregia. L. Nec quicquam
Circa aduocatos patientem esse proconsulem oportei J Pli nius vi. epist. 2. Equidem quoties iudico, quod velsepius facio quam dico , quantum duis plurimum postulat aqua, L. etenim temerarium existimo diuinare quam stati a sit causinaudita, te usique neutio finire, mius modum ignores,praesertim cum primum religioni siuae iudex patientiam debeat,quae pars magna iustitia est. Cicero in Fistolis ad fratrem, quam saepe legant & relegant censeo, qui in prouincias mittuntur , Octauium laudans : quoties qui ue τοluit dixit, quamdiu moluit. Plinius Panegyrico : finem sermoni,sium cuique pudor, non tua Aperbia fecit.
107쪽
Sed cum ingenio, ne contemtibilis videatur J Ne ei edUniat quod Claudio Imperatori, qui ita euiluitot pansim, ac propalam contemtui esset , adeo causidicis patientia eius solitis abuti, ut descendentem e tribunali, non solum voce reuocarent, sed & lacinia togae retenta, interdum pede apprehenso, retinerent. Haec de eo Suetonius, qui & alia addit. Confer L. obseruandum, D. de officio praesidis. Scilicet mi omnium desideria audiantur, ne forte dum hianori postulantium datur, vel improbitati ceditur, mediocres de sideria siua non proferanti Cicero: Adiungenda est facilitia in audiendo. & post: Facillimos esse aditus ad te e patere aures tuas querelis omnium: nullius inopiam ae sititudinem, non modo nullo populari accessu ac tribunali, sed ne domo quidem tua ,stcubiculo esse exclusam. L. Proco ules. Proconsules non amplius quam sex sesicibus utuntur J sunts ξαπιλεκές, ut Polybius loquitur. , L. Proconsul. Proconsul portam Roma ingressus deponit imperium J Cicero epist. ad famil. r. s. Se , quoniam ex Senatusconsiuitaprouinciam haberet, lege Cornelia imperium habiturum, quoad in urbem introiisset. Appianus Ciuilium 1. de Metello
ἐς PUA . Cum Pro Uul esset, manent enim proconsules,
108쪽
DE OFFICIO PRAEFECTI AUGUSTALIS.
Eum regis loco fuisse dicit Strabo, & Tacitus Hi storiarum l. Equestres qui AEgypto praesiderent , dixit
idem Tacitus annalium xir. additque apud eos logeactum, ac decreta eorum perinde haberi, ac si magistratus Romani constituistent. Causas cur equitibus Romanis, non autem senatoribus, permissa ea prouincia, refert Tacitus historiarum libro. Meminit &Palladius in vita Chrysostomi. DE OFFICIO PRAESIDIS. Descriptionem huius officij habes apud Cassiodorum VII. 2. Adde Iuvenalem Satyra viii. dc ibi Scholiasten. L. Illicita3. Ex fide eorum qui probabuntur J Saepe enim,
Vim meritatis etincit id quod ere itur. L. Ex omnibuέ.
Correctorum J Sic dicebantur qui Lucaniam & Brutios regebant: Victor in Aureliano. Cassiodorus iii. 7. & qui Thusciam: Ammianus testis. L. Sed licet.
Non tamen θectandum est J Puto scriptum fuisse: non tam tamen ste landum est. sed excidisse literas tres, quod eaedem vocis sequentis initium faciant. Frequens id in Pandectis Florentinist.
109쪽
Sacrilegos, latrones , ρ Hiarios , fures conquirere debet J . Cicero dicta epistola ad fratrem. Sublata M a latroc nia, caede; multis locis repre1- , pacem tota prouincia constia tutam. Neque solum illa itinerum atque agrorum , sid multo etiam plura m maiora oppidorum , o furta , latrocinia esse depulse. vide supra L. i. g. quies. de officio Praefecti urbi. Bonus iudex άγαβ οδ γα
L . More boni gubernatoris sedat tempestates in rebus ortas, idque ad salutem sir quietem eorum, qui res sitas ipsi permisere. Philo libello QS δυι ι ubi & alia sunt huius argumenti egregia. L. Obseruandum. Ne praesides prouinciarum in miteriorem familiaritatem prouinciales admittantJ Cicero dicta epistola: In prouincia vero ipsis , si quem naritus es qui familiaritatem tuam penitus intrauit, qui nobis ante erit ignotus, huic quantum credendum sit, vide: non quia non possint multi e se prouinciales miri boni sed hae sterare licet, iudicarepericulo im est. Et postea: S n autem id non per 'icis, nullum erit genus in familiaritate
cauendum magis, propterea quod-omnes vias pecuniae norunt, e V omnia pecuniae causa faciunt : oe quicum micturi sunt, eius existimationi constulere non curant. Est egregia Libanij oratio, qua ingressus illos adiudices,eorum qui . negotia non habent, vetari vult. Scd in cognoscendo, neque excandeficere aduersius eos quos mssus ZAtst, neque precibus calamitost ym illacrimari oportet.
110쪽
enim non est constantis,'recti iudicis, cuius animi motum
multus detegit J Debet baim iudex esse semper constans,
legumque similis. Cato dicebat , τον η κυι αυδειν, μυην - δυήων μηδἐ άδ α νEum qui magistratus sit, aut iudex, neque lati debere, ut oretur pro rebus iustis, neque pro ma- is hominibus deprecationes admittere. Seneca Verὁ de Clementia 1. 7. Regi vociferatio quoque, Terborκmque intemperantia non ex maiestate est. Dixerat ante cap. s. Magni animi proprium es,placidum esse tranquillumque. CI-cero ad fratrem: Sed te illud admoneo, it si hoc plane vitare non potes, quod ante occupatur animus ab iracun ia, quam prouidere ratιo potuit, ne occuparetur, te ante compares, quotidieque meditere, resistendum esse iracundiae: cumque ea maxime animum moueat, tunc tibi e ste diligentillime linguam conii'eηὸam, quae quidem mihi mirtus, non interdum minor videtur, quam omnino non irasit. Nam illud non solum est grauitatis,sed nonnunquam etiam lentitudinis. Moderari vero σanimo σ orationi cum sis iratus, aut etiam tacere,'tenere
in sua potestate motum animi, em dolorem, etsi non est perfecta sevientia , tamen est non mediocris ingenij. Iuvenalis dicta
E 'ectata diu tandem prouincia, cum te Rectorem accipiet, pone ira frana, modumque, Pone m auaritiae: miserere inopum sociorum. Ossa vides Regum vacuu exudia medullis. Restice quid moneant leges, quid Curia mandet, Praemia quanta bonos maneant. Deinde: