Hugonis Grotii Florum sparsio ad ius Iustinianeum

발행: 1642년

분량: 447페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

potest J Cicero de natura deorum lat. A te enim philose

pho rationem accipere debeo. maioribus autem nostris , etiam nulla ratione reddita , credere. Habet idem Plutarchus desera numinis vindieta. Hieronymus dialogo II. contra Pelagianos: Neque enim in lege ratis quaeritur , sed aucto

ritas.

L. Inciuile est. Inciuile est nisi lege tota per 'ecta, etna aliqua particula eius proposita iudicare mel re 'OndereJ Hilarius libro 1x. de Trinitate i Dictorum intelligentia aut ex propositis, aut ex consequentibus exste latur. Hieronymus ad xxx. Matthaei: Prudentem semper admoneo lectorem et: non siversiitiosis a quiescat interpretationibus,'qua commatice pro 'gentium dicuntur arbitrio e sed consideret priora, media 'sequentia, oenectat sibi uniuersa, qua stripta siunt. Eulogius Patriam

ticulis Ayudicare seripta, neque starentis quibo iam decemptis , ex illis totum scriptoris calumniari propositum. Eustathius Antiochenus: δεῖ ο- νόμ* άγ- ς,

eos qui eteri amantes legitime certare cupiunt, omnia proferre consequenter , non per dolum .partem silentio premere, partem abruptam producere. Basilius : ου τουτο - δεώσεως -

92쪽

c ιυ . Non nouum hoc est arrogantia facinus , sed iam olim a stulto sapiente venit Valentino, qui paucas Apostoli voces δε- stingens , impium sibimet figmentum cudit. Haec enim est haereticorum vecordia,particulam aliquam de Scriptara decerpere, pereamque adulteratam caetera infamare , ac tali mutιlatione

ac calumnia , contra Scripturas blandiri suae impietati. Habet haec Photius. quibuscum non male conuenitTertullia- ni illud aduersus Praxeam. Proprium est hoe omnium haereticorum. nam quia pauca fiunt quae in silua inuenire possunt, pauca aduersius plura defendunt. Et de Pudicitia: Solenne haereticis alicuius capituli ancipitis occasione aduersus exercitum siententiarum instrumenti totius armari. Paria habet Cyrillus libro viii.Thesauri, cap. 2. Quintilianus vero libro uti. cap. I . inter modos scripti interpretandi ponit, cum in ipsis verbis legis reperimus aliquid , per quod probemus , aliud legumlatorem voluisse. L. Minime. Minime sunt mutanda quae interpretationem simper temtam habuerunt J Nam & Aristoteles Politicorum H. 8. negat ob quasvis utilitates mutandam legem: ου --

εὰ λοίς. Neque enim mutando tantum quis consiquetur boni , quantum nocebit consuetudo non parendi siverioribus inrem sensum Augustinus his verbis extulit : Consiueim

dinis mutatio quantum rutilitate adiuuat, tantum nouitate .

rturbat, Augustus vero apud Dionem : N S. mess. M

93쪽

Legum qua in usu siunt, si qua non videatur recta esse, liceat

eam mutare in melius. Sed dum manet lex, omnes et obediant.

Nam ab hominibus minci leges neque bonum, neque utile es: ai legi meliori eas etetur mi iri cedrire,-bonum est,m utile. Ideo idem Zaleucus, ut leges muniret mutandi dissicultate, constituisse dicitur, ut suasor abrogationis loqueretur ad populum collo in laqueum inserto, strangulandus nisi persuasisset. Apuleius: Nemo stonte capessat noua, nisi quem panituit priorum. L. Contra legem. In fraudem mero qui saluis merbis legis sententiam eius

circumuenit J Id 1 . ισοφισμών vocat Cyrus de disserentia status controuersiae. circumscriptionem vocant declamatores. Quintilianus pater controuersia cccxLIII. Neque enim mnquam decurritur ad hanc legem , nisi cum rectum ius nequitia exclusium est. Seneca in controuersia

matris nothi lectae pro parte. Circumscriptores dici solent, qui aliquid abstulerunt. iste nihil reliquit: iu, inquit, voluistipaver esse. Cur igitur queror, si egestate delectores obiici, in

quit , non potest quod lege fastum est. imo nihil nisi quod lege factum est. Nam si quid aliter factum en, lege irritum est Circumsicriptio siemper erimen sub flecte legis inuoluit. Θοd

94쪽

apparet in illo , legitimum est; quod titet, insidiosium. Semper circumsicriptio per ius ad iniuriam etenit. Sic fraudem legi a se latae, ne quis plus quingenta agri iugera possideret, fecit C. Licinius Stolo, partem dando filio quem ob id emancipauerat. Liuius vir. Valerius Maximus viii. 7. Plinius historiae naturalis libro xviii. ubi Plinius ait eum substituta filij persona amplius possedisse. Sic fraudes & artes fictarum adoptionum habes apud Tacitum ann.xv. apud Scholiasten Iuuenalis, ubi mulieres vetitae erant capere, mariti fideicommisso frauati. Sic Clerici per fideicommissa illudebant legius, quae testamento quicquam relinqui Clericis vetabant. Hieronymus ad Nepotianum. Sic fraudes aduersus ius απιτυώπως multas habes in Manuelis Com-neni Nouellis. ρL. Fraus enim. iam Voces sunt sumtae de Rhetoribus Graecis. L. Princeps.

Princeps legibus solutus est J Seruius ad xi. AEneidos: Vnde Imperatores o virgines Vestae, quia legibus non tene tuti in riuitate habent sipulchra. Harmenopulus hanc sen- tentiam interpretatur de legibus poenam irrogantibus. Ambrosius Apologia Dauidis: Rex itique erat: nullis ipsi legibus tenebatur , quia liberi sunt reges a vinculo deha rum. Neque enim ullis ad poenam vocantur legibus, tuti in peri, potestate. Gregorius Turonensis ad Chilpericum: Si quis de nobis, ὀ Rex, iustitia tramites ranstendere voluerit, a te corripi potest. Si vero tu excesseris, quis te corripiet s

95쪽

Loquimur enim tibi,sed si molueris, audis. si nolueris, quis te damnabit, nisi is qui si pronuntiauit esse iustitiam ' Otto Frisingensis in epistola ad Fredericum: Soli reges, utpote constituti supra leges, diuino examini reseruati, seculi legibus non cohibentur. τnde oe' illud tam regis quam Propheta e Tibi soli peccaui. L. De quibus. De quibus causis scriptis legibus non itimar, M eu λοάiri oportet, quod moribus oeconsuetudine inductum estJ Tertullianus de corona: Consiuetudo autem etiam in ciuilibus rebus pro lege suscipitur, cum deficit lex. Vide de consuetudinis auctoritate Dionem Chrysostomum.

Immῖ magna auctoritatis hoc ius habeturJ Itaque Solon Athenienses in decennium tantum adstrinxit, ut suis legibus Vterentur, ratus vim consuetudinis in posteriam satis futuram. Herodotus I. L. Nam Imperator.

In ambiguitatibus qua ex legibus proficiscuntur Jlegum aenigmata vocat Iuvenalis. quaestiones obscuras ad eum S cnoliastes. . L. Ego. . Ergo omne ius aut conpensius ferit, aut necessitas constiatuit, aut firmauit consuetudo J Ex Menandro:

96쪽

AD IUS IUSTINIANEUM

ή Γῆ:-' η re τον γ et n. iria sunt. queis , Here, Tijudicantur cuncta, legum regulis ἰNecessitatis, atque confluetudinis. Male vulgo pro κώνετ . Sic Donatus ad Andriam Tribus ratuitur modis, natura , consiuetudine,'ratione.

DE CONSTITUTIONIBUS PRINCIPUM.

L. I.

QOd Principi placuit , legis habet vigorem Gumherra Ligurini VIII. pro lege moluntas Principis esse solet. quicquid decreueris ille se ratum mos est, legis habere vigorem. Plane ex his quadam siunt personales J Huic disputationi praecidendae adjiciebatur in praemiis dandis: illi libe

ctibus quoquestitonsionibuε, quae posteriora sunt, habentur

frmiora oe malidiora prioribus . Tertullianus exhortatione castitatis: Puto autem etiam in humanaι constitutiones,

posteriora pristinu praevalere. Idem Apolegetico: Veteremisqualientem siluam legum nouis principalium resicriptorum

M iij

97쪽

er edictorum securibus truncatis caediiis. Et de Baptis mo: In omnibus posteriora concludunt, O sequentia anteee

dentibus praeualent. .

L. Septimo. Septimo mensi nasii perfectum partum iam receptum est, propter auctoritatem doctissimi viri Hippocratis J Vide Gellium Macrobium I. Saturna l. c. . . ' L. In orbe. In orbe Romano qui sunt, ex eonstitutἰone Imperatoris

Antonini ciues Romani essem si,nt J Adriano id tribuit

Chrysostomus in Achar: πε Aηρι-οIφααε παλέον ουτ- M. Aiunt Adriani beneficio omnes factos Romanos. olim vero non sic erat. Sed pro Vl-ἱiano est Aurelius Victor: is enim in M. Antonini phi-osophi vita r data eun iis promiscue ciuitas Romana. At Caracallae iii trilitii tmodo arctius, sit ius civitatis. per quos autem gra)us suc ventum sit, videbis apud Tacitum, in oratione Claudij Caesaris, Annalium XI. L. Lex na rae.

Lex naturae haec est, ut qui nasicitur ne legitimo matrimonio, matrem sequaturi Quia scilicet Romani, & multae aliae gentes volebant nullam esse rationem cognoscendi partus, nisi per nuptias. & sic naturae vocem Depe per abusionem sumi notauimus libro n. de iure

98쪽

Belli ac Pacis xv. 2 c. Graeci & Romani in omni partu sentili hoc seruab-t. at non α gente1 aliae, Ut notaui- mus eodem libro V. 29.

DE HIs Qvi sv I VEL ALIENI

L. Si dominiu.

Si dominia in struosseuierit J Id & Hebraeis legibus

mulctabatur: Baba Kamma VIII. 3. 'λVel ad impudicitiam . turpemque violationem compellat JHoc Christiane addidit Tribonianus. Nam sub paganis Principibus in seruo id necessitas vocabatur, ut est in Senecae controuersiis: & apud Horatium:

. si ancillula praesto

Sit, vel verna puer.

pod ius proprium ciuium Romanorum J Itaque actio e mM , siue dementiae liberis in parentes Romano iure non dabatur: Graeco dabatur. Aristophanes Nubibus. Plato libro xI. Quint. VII. I.

TIONIBUS, ET ALIIS MODIS,

quibus potestas soluitur. Quia gente ad gentem, vel a familia ad familiam transit, prius se abdicare debet de priore. Servius in chartis Fuldensibus ad ii. AEneydos. retinebant non

99쪽

nomen prioris familiae, sed vestigium nominis rutpote pro AEmiliis dicebantur AEmiliani, pro Octauiis Ocha uiani. Meliores solere adoptari quam gigni liberos , Demosthenes dixit in fragmentis: Galba apud Tacitum, Plinius in Panegyricis. Sunt tamen & in alteram partem dicta. Euripides Melanippe.

. H- , αλιος με λοῦν, ἐαν. Amens Gr excors, prole aut propria carens Aliena domui pignora ad cistit siuae, Arbitria fati more peruertens malo. Cui stirps negata numine est coeli lium. Tolerare debet , non deos incessere. Idem Erechtheo: a m τυν πο I G φ-- si

κρέα ου νομιιθν-δευ σώτων Stirpi insitiuae nulla misi praestantius S tu datum . clyam lege mentitum genus.

DE DIVIsIONE RERUM ET QUALITATE.

L. Nemo igitur.

. Nemo igitur ad littus maris accedere prohibetur J Seruius ad illud in prima bEneide : Η 'luo prohibemur arenae. ut alibi: littusique rogamus: occupantis enim est possessio littoris, unde ostendua tur cru eles, qui ratam a communibus pro hibeant. L. In

100쪽

In ramum.

Sacra autem res I2nt hae, quae publice consecratae sunt, non priuata J Vide quae de hac re ad Institutiones dicia. Semel autem aede sacra facta , etiam diruto aedificio locus sacer manet J Nam I acta aedes esset, licet collapsa sit, religis eius occupauit βlum. Trajanus epistola 76. Religiosium autem locum vnusquisque flua voluntate facitJIta ut & reliquias transferre liceat, quod tamen Romae consulto collegio Pontificum, in prouinciis praeside, fieri solebat. Trajanus epistola 74. Cenotaphium quoque J Latine honorarium tumulum dixit Suetonius. Sicut testis in ea re esu irgilius J Libro iii. illo loco: Solennes ιum forte dapes , o tristia dona Ante mrbem in luco falsi Simoeruis ad indam 'Libabat cineri Anhomache, manesque vocabat Hectoreum ad tumulum, miridi quem cestite inanem, Ex geminaι, causam lacomis. secrauerat ara ubi Servius. ad tumulum . id est, κινο-φω. Multa sunt exempla Mi αφίων in Anthologia. meminere & Dionysius Halicarnassensis libro i. de Lampridius Seuero: α D ion Cocceiamis in fragmenta de Caracalla.

L. Sanctum, i Su outem Agmina ,quaedam herbae, quas legati populi Romani ferre solen Verbenae dictae aliter. Plinius xxxi. Festus. Origo ex Graeco σάγισμα, pro unde sagmen. Vt ex agmen.

SEARCH

MENU NAVIGATION